<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="11" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XI. </title></ab><ab><title type="sub">De simulacro Cumani Apollinis, cuius fletus cre- creditus est cladem Graecorum, quibus opitulari non poterat, indicasse. </title></ab><p>Neque enim aliunde Apollo ille Cumanus, cum aduersus <lb/>
            Achiuos regemque Aristonicum bellaretur, quatriduo fleuisse <lb/>
            nuntiatus est; quo prodigio haruspices territi cum id simulacrum <lb/>
            in mare putauissent esse proiciendum, Cumani senes <lb n="15"/>
            intercesserunt adque rettulerunt tale prodigium et Antiochi et <lb/>
            Persis bello in eodem apparuisse figmento, et quia Romanis <lb/>
            feliciter prouenisset, ex senatus consulto eidem Apollini suo <lb/>
            dona missa esse testati sunt. Tunc uelut peritiores acciti <lb/>
            haruspices responderunt simulacri Apollinis fletum ideo prosperum <lb n="20"/>
            esse Romanis, quoniam Cumana colonia Graeca esset, <lb/>
            suisque terris, unde accitus esset, id est ipsi Graeciae, luctum <lb/>
            et cladem Apollinem significasse plorantem. Deinde mox regem <lb/>
            Aristonicum uictum et captum esse nuntiatum est, quem <lb/>
            uinci utique Apollo nolebat et dolebat et hoc sui lapidis etiam <lb n="25"/>
            lacrimis indicabat. Unde non usquequaque incongrue quamuis

<note type="footnote"> 4 animorum <hi rend="italic">m. 2 sup. lin. C</hi> 5 solae <hi rend="italic">LACbe;</hi> solum <hi rend="italic">p q v<lb/>
             Domb</hi>. 6 uel significasse <hi rend="italic">m. 2 in marg. sup. C</hi> 7 Romana ipsa £\' A <lb/>
            9 apollonis <hi rend="italic">p</hi> 11 indicasse <hi rend="italic">Cq; indicare p t\'</hi> 13 Achiuos <hi rend="italic">ZAC\'p;</hi> <lb/>
            Achaeps <hi rend="italic">a b de q v</hi> Aristonicum <hi rend="italic">L</hi> A1 <hi rend="italic">a2p q;</hi> stratonicum <hi rend="italic">Ca*b de a. k;</hi> <lb/>
            tratonicum, tra <hi rend="italic">in rasura litterarum</hi> aris, A2; istratinicum f 14 aruspices <lb/>
            A 15 esse <hi rend="italic">m. 2 sup. lin. L</hi> 16 anthioci <hi rend="italic">L</hi> A1; antiocho <hi rend="italic">el;</hi> <lb/>
            antiochia <hi rend="italic">d</hi> 18 apolloni <hi rend="italic">C</hi> 19 missa esse <hi rend="italic">LACp;</hi> esse missa <hi rend="italic">de v</hi> <lb/>
            24 Aristonicum, <hi rend="italic">in margine</hi> at. tratonicum, A 25 nolebat] flebat <hi rend="italic">e</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="122"/>
            fabulosis, tamen ueritati similibus mores daemonum describuntur <lb/>
            carminibus poetarum. Nam Camillam Diana doluit <lb/>
            aput Vergilium et Pallantem moriturum Hercules fleuit. Hinc <lb/>
            fortassis et Numa Pompilius pace abundans, sed quo donante <lb/>
            nesciens nec requirens, cum cogitaret otiosus, quibusnam dis<lb n="5"/>
            tuendam Romanam salutem regnumque committeret, nec uerum <lb/>
            illum adque omnipotentem summum Deum curare opinaretur <lb/>
            ista terrena, adque recoleret Troianos deos, quos Aeneas aduexerat, <lb/>
            neque Troianum neque Lauiniense ab ipso Aenea <lb/>
            conditum regnum diu conseruare potuisse: alios prouidendos<lb n="10"/>
            existimauit, quos illis prioribus, qui siue cum Romulo iam <lb/>
            Romam transierant, siue quandoque Alba euersa fuerant transituri, <lb/>
            uel tamquam fugitiuis custodes adhiberet uel tamquam <lb/>
            inualidis adiutores. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>