CAPUT XI. De simulacro Cumani Apollinis, cuius fletus cre- creditus est cladem Graecorum, quibus opitulari non poterat, indicasse. Neque enim aliunde Apollo ille Cumanus, cum aduersus Achiuos regemque Aristonicum bellaretur, quatriduo fleuisse nuntiatus est; quo prodigio haruspices territi cum id simulacrum in mare putauissent esse proiciendum, Cumani senes intercesserunt adque rettulerunt tale prodigium et Antiochi et Persis bello in eodem apparuisse figmento, et quia Romanis feliciter prouenisset, ex senatus consulto eidem Apollini suo dona missa esse testati sunt. Tunc uelut peritiores acciti haruspices responderunt simulacri Apollinis fletum ideo prosperum esse Romanis, quoniam Cumana colonia Graeca esset, suisque terris, unde accitus esset, id est ipsi Graeciae, luctum et cladem Apollinem significasse plorantem. Deinde mox regem Aristonicum uictum et captum esse nuntiatum est, quem uinci utique Apollo nolebat et dolebat et hoc sui lapidis etiam lacrimis indicabat. Unde non usquequaque incongrue quamuis 4 animorum m. 2 sup. lin. C 5 solae LACbe; solum p q v Domb . 6 uel significasse m. 2 in marg. sup. C 7 Romana ipsa £\' A 9 apollonis p 11 indicasse Cq; indicare p t\' 13 Achiuos ZAC\'p; Achaeps a b de q v Aristonicum L A1 a2p q; stratonicum Ca*b de a. k; tratonicum, tra in rasura litterarum aris, A2; istratinicum f 14 aruspices A 15 esse m. 2 sup. lin. L 16 anthioci L A1; antiocho el; antiochia d 18 apolloni C 19 missa esse LACp; esse missa de v 24 Aristonicum, in margine at. tratonicum, A 25 nolebat] flebat e fabulosis, tamen ueritati similibus mores daemonum describuntur carminibus poetarum. Nam Camillam Diana doluit aput Vergilium et Pallantem moriturum Hercules fleuit. Hinc fortassis et Numa Pompilius pace abundans, sed quo donante nesciens nec requirens, cum cogitaret otiosus, quibusnam dis tuendam Romanam salutem regnumque committeret, nec uerum illum adque omnipotentem summum Deum curare opinaretur ista terrena, adque recoleret Troianos deos, quos Aeneas aduexerat, neque Troianum neque Lauiniense ab ipso Aenea conditum regnum diu conseruare potuisse: alios prouidendos existimauit, quos illis prioribus, qui siue cum Romulo iam Romam transierant, siue quandoque Alba euersa fuerant transituri, uel tamquam fugitiuis custodes adhiberet uel tamquam inualidis adiutores.