<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="10" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  X. </title></ab><ab><title type="sub">An optandum fuerit, ut tanta bellorum rabie Romanum augeretur imperium, cum eo studio, quo sub Numa actum est, et quietum esse potuisset et tutum. </title></ab><p rend="script">An respondent, quod nisi adsiduis sibique continuo succedentibus <lb/>
            bellis Romanum imperium tam longe lateque non <lb/>
            posset augeri et tam grandi gloria diffamari? Idonea uero <lb/>
            causa! Ut magnum esset imperium, quur esse deberet inquietum? <lb n="15"/>
            Nonne in corporibus hominum satius est modicam <lb/>
            staturam cum sanitate habere quam ad molem aliquam giganteam <lb/>
            perpetuis adflictionibus peruenire, nec cum perueneris <lb/>
            requiescere, sed quanto grandioribus membris, tanto maioribus <lb/>
            agitari malis? Quid autem mali esset, ac non potius plurimum <lb n="20"/>
            boni, si ea tempora perdurarent, quae perstrinxit Sallustius, <lb/>
            ubi ait: \'Igitur initio reges (nam in terris nomen imperii id <lb/>
            primum fuit) diuersi pars ingenium, alii corpus exercebant; <lb/>
            etiamtum uita hominum sine cupiditate agitabatur, sua cuique <lb/>
            satis placebant\'. An ut tam multum augeretur imperium, debuit <lb n="25"/>
            fieri quod Vergilius detestatur, dicens: <lb/>

<quote><l>Deterior donec paulatim et decolor aetas </l><lb/><l>Et belli rabies et amor successit habendi? </l><lb/></quote>



<note type="footnote"> 22 Cat. 2 27 Aen. VIII, S26 sq. </note>

<note type="footnote"> 4 unus pro m. mir. <hi rend="italic">v</hi> 5 uelli <hi rend="italic">L</hi> 8 ut <hi rend="italic">Cpq;</hi> quod <hi rend="italic">v Domb</hi>. <lb/>
            romanum <hi rend="italic">Cpq;</hi> Romanorum <hi rend="italic">v Domb</hi>. 10 actum <hi rend="italic">C;</hi> auctum <hi rend="italic">pqv<lb/>
             Domb</hi>. 18 afflictationibus A d 19 grauioribus <hi rend="italic">e</hi> 21 perstrixit <hi rend="italic">L</hi> A; <lb/>
            praestrinxit <hi rend="italic">C</hi> 27 et <hi rend="italic">LA1p;</hi> ac <hi rend="italic">C</hi> AJ <hi rend="italic">reM. v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="120"/>
            Sed plane pro tantis bellis susceptis et gestis iusta defensio <lb/>
            Romanorum est, quod inruentibus sibi inportune inimicis <lb/>
            resistere cogebat non auiditas adipiscendae laudis humanae, <lb/>
            sed necessitas tuendae salutis et libertatis. Ita sit plane. Nam <lb/>
            postquam res eorum, sicut scribit ipse Sallustius, legibus<lb n="5"/>
            moribus agris aucta satis prospera satisque pollens uidebatur, <lb/>
            sicut pleraque mortalium habentur, inuidia ex opulentia orta <lb/>
            est. Igitur reges populique finitimi bello tentare; pauci ex <lb/>
            amicis auxilio esse, nam ceteri metu perculsi a periculis <lb/>
            aberant. At Romani domi militiaeque intenti festinare parare,<lb n="10"/>
            alius alium hortari, hostibus obuiam ire, libertatem patriam <lb/>
            parentesque armis tegere. Post ubi pericula uirtute propulerant, <lb/>
            sociis adque amicis auxilia portabant magisque dandis quam <lb/>
            accipiendis beneficiis amicitias parabant). Decenter his artibus <lb/>
            Roma creuit. Sed regnante Numa, ut tam longa pax esset,<lb n="15"/>
            utrum inruebant inprobi belloque tentabant, an nihil eorum <lb/>
            fiebat, ut posset pax illa persistere? Si enim bellis etiam <lb/>
            tum Roma lacessebatur nec armis arma obuia ferebantur: <lb/>
            quibus modis agebatur, ut nulla pugna superati, nullo Martio <lb/>
            impetu territi sedarentur inimici, his modis semper ageretur <lb n="20"/>
            et semper Roma clausis Iani portis pacata regnaret. Quod si <lb/>
            in potestate non fuit, non ergo Roma pacem habuit, quamdiu <lb/>
            di eorum, sed quamdiu homines finitimi circumquaque uoluerunt, <lb/>
            qui eam nullo bello prouocauerunt; nisi forte di tales <lb/>
            etiam id homini uendere audebunt, quod alius homo uoluit <lb n="25"/>
            siue noluit. Interest quidem iam uitio proprio, malas mentes <lb/>
            quatenus sinantur isti daemones uel terrere uel excitare; sed

<note type="footnote"> 5 Cat. 6 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 3 abiditas <hi rend="italic">L</hi> A 4 <hi rend="italic">et</hi> 11 liuert. <hi rend="italic">L</hi> 5 regibus, r m. 2 <hi rend="italic">in ras., e</hi> <lb/>
            6 prospera satis] prosperitatis <hi rend="italic">Cl</hi> 7 sicut <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">Cb dp;</hi> sicuti <hi rend="italic">e q v</hi> <lb/>
            9 longe <hi rend="italic">ante</hi> a periculis <hi rend="italic">m. 2 sup. din, a</hi> 10 Ad Cl 13, portauant <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            19 aget<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>a<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>batur <hi rend="italic">C</hi> 25 bendere L A audebant a 26 Interest quidemiam <lb/>
            uitio proprio malas mentes cett. <hi rend="italic">sic Domb. uerba distinzit; uix<lb/>
             recte, cum sensus sit</hi> uitio proprio iam interesse daemonum, ... terrere <lb/>
            cett. (daemones proprio uitio esse malignos <hi rend="italic">colligitur ex loco XVIII,<lb/>
             c. 18)</hi> iam <hi rend="italic">m. 1 sup. lin. L</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="121"/>
            I <lb/>
            si semper hoc possent nec aliud secretiore ac superiore <lb/>
            potestate contra eorum conatum saepe aliter ageretur, semper <lb/>
            in potestate haberent paces bellicasque uictorias, quae semper <lb/>
            fere per humanorum animorum motus accidunt; quas tamen <lb/>
            plerumque contra eorum fieri uoluntatem non solae fabulae <lb n="5"/>
            multa mentientes et uix ueri aliquid uel indicantes uel significantes, <lb/>
            sed etiam ipsa Romana confitetur historia. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>