<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="9" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  VIIII. </title></ab><ab><title type="sub">Quid Romani ueteres de cohibenda poetica licentia senserint, quam Graeci deorum secuti iudicium liberam esse uoluerunt. </title></ab><p rend="script">Quid hinc autem senserint Romani ueteres, Cicero testatur <lb/>
            in libris, quos de re publica scripsit, ubi Scipio disputans <lb/>
            ait: \'Numquam comoediae, nisi consuetudo uitae pateretur, <lb/>
            probare sua theatris flagitia potuissent\'. Et Graeci quidem<lb n="15"/>
            antiquiores uitiosae suae opinionis quandam conuenientiam <lb/>
            seruarunt, aput quos fuit etiam lege concessum, ut quod <lb/>
            uellet comoedia, de quo uellet, nominatim diceret. Itaque, <lb/>
            sicut in eisdem libris loquitur Africanus, quem illa non <lb/>
            adtigit, uel potius quem non uexauit? cui pepercit? Esto, <lb n="20"/>
            populares homines inprobos, in re publica seditiosos, Cleonem, <lb/>
            Cleophontem, Hyperbolum laesit. Patiamur, inquit, etsi eius <lb/>
            modi ciues a censore melius est quam a poeta notari. Sed <lb/>
            Periclen, cum iam suae ciuitati maxima auctoritate plurimos <lb/>
            annos domi et belli praefuisset, uiolari uersibus et eos agi <lb n="25"/>
            in scaena non plus decuit, quam si Plautus, inquit, noster

<note type="footnote"> 14 IIII, 10 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 tolerabilia <hi rend="italic">C</hi> at <hi rend="italic">d</hi> 3 tragoaediae <hi rend="italic">C</hi> 6 hosta C1 10 iudicium <lb/>
            secuti <hi rend="italic">p</hi> 12 hinc autem <hi rend="italic">L</hi> A; autem hinc <hi rend="italic">C rell. v</hi> 17 seruaberunt <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            18 nom. de quo uellet <hi rend="italic">b be q k f</hi> 20 quem non] quem <hi rend="italic">om. p a</hi> 22 hyperuolum <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> A patiar at eius] huius <hi rend="italic">b2 q</hi> 23 modi <hi rend="italic">om. qL</hi> 24 peri- <lb/>
            N <lb/>
            clen <hi rend="italic">LAepqa</hi><hi rend="italic">kl;</hi> ple ri cle, ri <hi rend="italic">extra uersum corr. m., C;</hi> Periclem c <lb/>
            hi <lb/>
            25 bellis <hi rend="italic">e</hi> 26 docuit, oc <hi rend="italic">m. 2 rescript., in marg</hi>. decuit <hi rend="italic">e</hi> si <hi rend="italic">b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="71"/>
            uoluisset aut Naeuius Publio et Gn. Scipioni aut Caecilius <lb/>
            Marco Catoni maledicere.\' Dein paulo post: \'Nostrae, inquit, <lb/>
            contra duodecim tabulae cum perpaucas res capite sanxissent, <lb/>
            in his hanc quoque sanciendam putauerunt, si quis occentauisset <lb/>
            siue carmen condidisset, quod infamiam faceret flagitiumue <lb n="5"/>
            alteri. Praeclare. Iudiciis enim magistratuum, disceptationibus <lb/>
            legitimis propositam uitam, non poetarum ingeniis <lb/>
            habere debemus, nec probrum audire nisi ea lege, ut respondere <lb/>
            liceat et iudicio defendere.\' Haec ex Ciceronis quarto de re <lb/>
            publica libro ad uerbum excerpenda arbitratus sum, nonnullis <lb n="10"/>
            propter faciliorem intellectum uel praetermissis uel paululum <lb/>
            commutatis. Multum enim ad rem pertinet, quam molior explicare, <lb/>
            si potero. Dicit deinde alia et sic concludit hunc <lb/>
            locum, ut ostendat ueteribus displicuisse Romanis uel laudari <lb/>
            quemquam in scaena uiuum hominem uel uituperari. Sed, ut <lb n="15"/>
            dixi, hoc Graeci quamquam inuerecundius, tamen conuenientius <lb/>
            licere uoluerunt, cum uiderent dis suis accepta et grata <lb/>
            esse obprobria non tantum hominum, uerum et ipsorum deorum <lb/>
            in scaenicis fabulis, siue a poetis essent illa conficta, <lb/>
            siue flagitia eorum uera commemorarentur et agerentur in <lb n="20"/>
            theatris adque ab eorum cultoribus utinam solo risu, ac non <lb/>
            etiam imitatione digna uiderentur. Nimis enim superbum fuit <lb/>
            famae parcere principum ciuitatis et ciuium, ubi suae famae <lb/>
            parci numina noluerunt.

<note rend="script" type="footnote"> 1 noniQB <hi rend="italic">q</hi> GN. <hi rend="italic">L KCp;</hi> gneo <hi rend="italic">ab de q;</hi> Cneo <hi rend="italic">v</hi> Marco] hI. <hi rend="italic">m. 2 sup. <lb/>
            lin. C</hi> 2 dein <hi rend="italic">L A a;</hi> deni (sic) <hi rend="italic">q</hi> deinde <hi rend="italic">rell. v</hi> 3 saxissent <hi rend="italic">01</hi> 4 sanh <lb/>
            a <lb/>
            ciendQ e occent., o <hi rend="italic">m. 2 in</hi> a <hi rend="italic">mutat., C</hi> occe<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>ntauisset, <hi rend="italic">m. 2 corr., A;</hi> <lb/>
            obcent. d; cantauisset i1 6 praeclare <hi rend="italic">om. 01</hi> magistratu A 8 ne Lt <lb/>
            ▼ <lb/>
            prob/um, r <hi rend="italic">eraso,</hi> A 10 libro quarto de rep. <hi rend="italic">a</hi> 12 <hi rend="italic">mult; 0</hi> ad <lb/>
            C <lb/>
            rem] ad se <hi rend="italic">01</hi> pertinet <hi rend="italic">mlS,;</hi> pertinent <hi rend="italic">v</hi> 13 et <hi rend="italic">sup. lin</hi>. A ei <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            o a v <lb/>
            14 displicuifferm<foreign xml:lang="grc">ο̣</foreign>nis A 15 uibum <hi rend="italic">L;</hi> nium <hi rend="italic">C</hi> 18 uerum etiam <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            19 confecta, e <hi rend="italic">m. 2 ex</hi> i <hi rend="italic">corr., C</hi> 20 commemorentur <hi rend="italic">C</hi> in <hi rend="italic">m. corr. <lb/>
             sup. tin. L</hi> 23 principu<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>u/, m <hi rend="italic">corroso marg, excidit, L;</hi> princip/um, i <lb/>
            <hi rend="italic">eras., C</hi> 24 nomina A1 <hi rend="italic">01</hi> </note> 
<pb n="72"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>