<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="8" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  VIII. </title></ab><ab><title type="sub">De ludis scaenicis, in quibus di non offenduntur editione suarum turpitudinum, sed placantur. </title></ab><p rend="script">At enim non traduntur ista sacris deorum, sed fabulis <lb n="10"/>
            poetarum. Nolo dicere illa mystica quam ista theatrica esse <lb/>
            turpiora; hoc dico, quod negantes conuincit historia, eosdem <lb/>
            illos ludos, in quibus regnant figmenta poetarum, non per <lb/>
            inperitum obsequium sacris deorum suorum intulisse Romanos, <lb/>
            sed ipsos deos, ut sibi sollemniter ederentur et honori suo <lb n="15"/>
            consecrarentur, acerbe imperando et quodam modo extorquendo <lb/>
            fecisse; quod in primo libro breui commemoratione perstrinxi. <lb/>
            Nam ingrauescente pestilentia ludi scaenici auctoritate pontificum <lb/>
            Romae primitus instituti sunt. Quis igitur in agenda <lb/>
            uita non ea sibi potius sectanda arbitretur, quae actitantur <lb n="20"/>
            ludis auctoritate diuina institutis, quam ea, quae scriptitantur <lb/>
            legibus humano consilio promulgatis? Adulterum Iouem si <lb/>
            poetae fallaciter prodiderunt, di utique casti, quia tantum

<note type="footnote"> 3 ib. 42 sq. 17 c. 32 </note>

<note rend="script" type="footnote"> h <lb/>
            1 abac A athibet <hi rend="italic">L</hi> patronicium <hi rend="italic">C</hi> turpitudini <hi rend="italic">L2 C;</hi> turpitndinis <lb/>
            £\' <hi rend="italic">C2</hi> 3 ad quem AJ <hi rend="italic">C</hi> 5 qui <hi rend="italic">usque ad</hi> facerem <hi rend="italic">om. e</hi> <lb/>
            6 homuntio <hi rend="italic">ad</hi> id <hi rend="italic">L</hi>A<hi rend="italic">ap</hi><hi rend="italic">qak</hi><hi rend="italic">f;</hi> hoc <hi rend="italic">Cdv</hi> ac] iam <hi rend="italic">I;</hi> ac <lb/>
            <hi rend="italic">superscripto</hi> iam <hi rend="italic">Ck</hi> 8 di <hi rend="italic">C</hi> 9 turpitudinem <hi rend="italic">C</hi> 10 At enim <lb/>
            un bu <lb/>
            <hi rend="italic">L.A b epq;</hi> ad enI <hi rend="italic">d;</hi> Ait enim <hi rend="italic">C m. 2 corr.;</hi> Et enim a fatis <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            •t <lb/>
            12 turpiora <hi rend="italic">C</hi> conuinc/it, it <hi rend="italic">ex</hi> unt <hi rend="italic">corr., L;</hi> conuicit C\' 17 brebi <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            perstinxi 01 20 ui/ta, ui <hi rend="italic">in ras., ut uidetur ex</hi> aucta <hi rend="italic">corr., C</hi> sectanda] <lb/>
            secunda <hi rend="italic">C</hi> 22 promulg., pr <hi rend="italic">m. 2 in ras., a</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="70"/>
            nefas per humanos ludos confictum est, non quia neglectum, <lb/>
            irasci ac uindicare debuerunt. Et haec sunt scaenicorum tolerabiliora <lb/>
            ludorum, comoediae scilicet et tragoediae, hoc est <lb/>
            fabulae poetarum agendae in spectaculis multa rerum turpitudine, <lb/>
            sed nulla saltem, sicut alia multa, uerborum obscenitate<lb n="5"/>
            conpositae; quas etiam inter studia, quae honesta ac liberalia <lb/>
            uocantur, pueri legere et discere coguntur a senibus. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>