CAPUT VII. Inutilia esse inuenta philosophica sine auctoritate diuina, ubi quemque ad uitia pronum magis mouet quid di fecerint, quam quid homines disputarint. An forte nobis philosophorum scholas disputationesque memorabunt? Primo haec non Romana, sed Graeca sunt; aut si propterea iam Romana, quia et Graecia facta est Romana prouincia, non deorum praecepta sunt, sed hominum inuenta, qui utcumque conati sunt ingeniis acutissimis praediti ratiocinando uestigare, quid in rerum natura latitaret, quid in moribus adpetendum esset adque fugiendum, quid in ipsis ratiocinandi regulis certa conexione traheretur, aut quid non esset consequens uel etiam repugnaret. Et quidam eorum quaedam magna, quantum diuinitus adiuti sunt, inuenerunt; o a 1 argenti, o m. 2, a; argento, o ex i corr., a 2 habet, a m. 2, a 3 largiri LACa1b depq α k; largire f; elargiri a2x 4 locatus in re de es d in fe , de m. 2, a; in re, eraso superscripto de, (J3 5 praeda cepta recitari] preceptari, da m. 2, e 6 coltoribus a1 11 quemque Cpq, ex coniect. Domb.; quemquam v 12 quid C; quod pqv dii fecerint q; deficerint a; dii fecerunt p quid C; quod pqv 13 disputauerint p 14 scola/s, s m. 1 erasa littera m, L; scolas A 15 ac O si e 16 quia .... romana in marg. e 18 ration an do et 21 conexine C 5* quantum autem humanitus inpediti sunt, errauerunt, maxime cum eorum superbiae iuste prouidentia diuina resisteret, ut uiam pietatis ab humilitate in superna surgentem etiam istorum conparatione monstraret; unde postea nobis erit in Dei ueri Domini uoluntate disquirendi ac disserendi locus. Verum tamen si philosophi aliquid inuenerunt, quod agendae bonae uitae beataeque adipiscendae satis esse possit: quanto iustius talibus diuini honores decernerentur! Quanto melius et honestius in Platonis templo libri eius legerentur, quam in templis daemonum Galli absciderentur, molles consecrarentur, insani secarentur, et quidquid aliud uel crudele uel turpe, uel turpiter crudele uel crudeliter turpe in sacris talium deorum celebrari solet! Quanto satius erat ad erudiendam iustitia iuuentutem publice recitari leges deorum quam laudari inaniter leges adque instituta maiorum! Omnes enim cultores talium deorum, mox ut eos libido perpulerit feruenti, ut ait Persius, tincta ueneno, magis intuentur quid Iuppiter fecerit, quam quid docuerit Plato uel censuerit Cato. Hinc aput Terentium flagitiosus adulescens spectat tabulam quandam pictam in pariete, ubi inerat pictura haec, Iouem Quo pacto Danaae misisse aiunt quondam in gremium imbrem aureum, 17 Sat. 3, 37 21 Eun. III, 5, 36 sq. ri 1 Bunterue//runt, ra correctoris manu superscriptum erasis post ue litteris ne, L 2 superuiae L iust/e, a eraso, L 5 ac corroso margine excidit, L 7 beatae m. 2 in marg. C 10 absciderentur mss. v; abscinderentur Domb . molles, les m. 2 in ras., C 11 vel turpe om . 01 13 ad m. 2 in marg. C erudiendam LAabdepq . erudiendum C v Domb . 14 iustitia L1Aepkt; iustitiam L2Ca1bdv Domb.; iustitie k2; ad iustitiam a2; in iustitia q 15 malorum A 16 lii uido L A pertulerit Cl 17 fecerint et 19 expectabat d 22 danae, i corr. m., L; dianae A dana I en emisisse b rnissisBe A quondam in gremium LA bp a; in gremium quondam (cremium el; quodam C\'; quendam q) Ca2dekfv; quondam om . at 23 hymbre ̄ a adque ab hac tanta auctoritate adhibet patrocinium turpitudini suae, cum in ea se iactat imitari deum. At quem deum! inquit; qui templa caeli summo sonitu concutit. Ego homuncio id non facerem? Ego uero illud feci ac libens.