<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="4" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  IIII. </title></ab><ab><title type="sub">Quod cultores deorum nulla umquam a dis suis praecepta probitatis acceperint et in sacris eorum turpia quaeque celebrauerint. </title></ab><p rend="script">Primo ipsos mores ne pessimos haberent, quare di eorum <lb/>
            curare noluerunt? Deus enim uerus eos, a quibus non colebatur, <lb/>
            merito neglexit; di autem illi, a quorum cultu se <lb n="10"/>
            prohiberi homines ingratissimi conqueruntur, cultores suos ad <lb/>
            bene uiuendum quare nullis legibus adiuuerunt? Utique dignum <lb/>
            erat, ut, quo modo isti illorum sacra, ita illi istorum facta curarent. <lb/>
            Sed respondetur, quod uoluntate propria quisque malus est. <lb/>
            Quis hoc negauerit? Verum tamen pertinebat ad consultores <lb n="15"/>
            deos uitae bonae praecepta non occultare populis cultoribus suis, <lb/>
            sed clara praedicatione praebere, per uates etiam conuenire <lb/>
            adque arguere peccantes, palam minari poenas male agentibus. <lb/>
            praemia recte uiuentibus polliceri. Quid umquam tale in <lb/>
            deorum illorum templis prompta et eminenti uoce concrepuit? <lb n="20"/>
            Veniebamus etiam nos aliquando adulescentes ad spectacula <lb/>
            ludibriaque sacrilegiorum, spectabamus arrepticios, audiebamus <lb/>
            synphoniacos, ludis turpissimis, qui dis deabusque exhibebantur, <lb/>
            oblectabamur, Caelesti uirgini et Berecynthiae matri omnium, <lb/>
            ante cuius lecticam die sollemni lauationis eius talia <lb n="25"/>
            per publicum cantitabantur a nequissimis scaenicis, qualia,

<note rend="script" type="footnote"> 5 deorum <hi rend="italic">Cpqv; om. Domb</hi>. 9 enim <hi rend="italic">om</hi>. Cl 12 uibendum <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            i <lb/>
            adiuberunt <hi rend="italic">L</hi> 13 sacrata <hi rend="italic">L</hi> 14 maluses/t. e <hi rend="italic">eraso, L</hi> 15 consul/tores, <lb/>
            i <hi rend="italic">eraso, C</hi> 17 sed] cig, superscripto <hi rend="italic">m. J</hi> sed, <hi rend="italic">e</hi> praeclara <hi rend="italic">a</hi> <lb/>
            praeuere <hi rend="italic">L</hi> A 18 urguere <hi rend="italic">Cl</hi> 19 praemia <hi rend="italic">sup. lin. e</hi> uibentibus <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            20 illorum <hi rend="italic">om. Cl</hi> eminenta <hi rend="italic">e1</hi> 22 et spectabamus A; aspecta- <lb/>
            &lt;]* <lb/>
            bamus <hi rend="italic">a</hi> 23 diis abusq; <hi rend="italic">e</hi> 25 labationis <hi rend="italic">L</hi> A </note> <lb/>
             
<pb n="64"/>
            non dico matrem deorum, sed matrem qualiumcumque senatorum <lb/>
            uel quorumlibet honestorum uirorum, immo uero qualia <lb/>
            nec matrem ipsorum scaenicorum deceret audire. Habet <lb/>
            enim quiddam erga parentes humana uerecundia, quod nec <lb/>
            ipsa nequitia possit auferre. Illam proinde turpitudinem obscenorum<lb n="5"/>
            dictorum adque factorum scaenicos ipsos domi suae <lb/>
            proludendi causa coram matribus suis agere puderet, quam <lb/>
            per publicum agebant coram deum matre spectante adque <lb/>
            audiente utriusque sexus frequentissima multitudine. Quae si <lb/>
            inlecta curiositate adesse potuit circumfusa, saltem offensa<lb n="10"/>
            castitate debuit abire confusa. Quae sunt sacrilegia, si illa <lb/>
            sunt sacra? aut quae inquinatio, si illa lauatio? Et haec <lb/>
            fercula appellabantur, quasi celebraretur conuiuium, quo uelut <lb/>
            suis epulis inmunda daemonia pascerentur. Quis enim non <lb/>
            sentiat cuius modi spiritus talibus obscenitatibus delectentur,<lb n="15"/>
            nisi uel nesciens, utrum omnino sint ulli inmundi spiritus <lb/>
            deorum nomine decipientes, uel talem agens uitam, in qua <lb/>
            istos potius quam Deum uerum et optet propitios et formidet <lb/>
            iratos? 
</p></div></div></div></body></text></TEI>