CAPUT XXVII. Quanta euersione publicae disciplinae Romani dis suis placandis sacrauerint obscena ludorum. Vir grauis et philosophaster Tullius aedilis futurus clamat in auribus ciuitatis, inter cetera sui magistratus officia sibi 26 Verr. V, 14 2 illic LA 1 4 impleuanturZA 5 et sup.lin.L 6 dootiorXA1 nullaeC1 V 8 furtiba L 9 uerecundebantur A gestof C liuero et l.14 liuere LA 18 mira e pudor e, in marg . mirante pudore 14 quod] quae e 15 religiose .... etiam om. e 16 occultu C1 instinctu m. 2 in r marg. C 18 ni e 20 fururranf C ad m. 2 ex ac corr. C 22 innumerauiles L 25 obfoena C 26 philosophaster tullius L A C1p1v; philosophus tertullius e2 p2 rell . clamat L A C ab\' d ep (1,1 k1; clamabat lJ2 q a2 kz f v Floram matrem ludorum celebritate placandam; qui ludi tanto deuotius, quanto turpius celebrari solent. Dicit alio loco iam consul in extremis periculis ciuitatis, et ludos per decem dies factos, neque rem ullam quae ad placandos deos pertineret praetermissam; quasi non satius erat tales deos inritare temperantia quam placare luxuria, et eos honestate etiam ad inimicitias prouocare quam tanta deformitate lenire. Neque enim grauius fuerant quamlibet crudelissima inmanitate nocituri homines, propter quos placabantur, quam nocebant ipsi, cum uitiositate foedissima placarentur. Quando quidem ut auerteretur quod metuebatur ab hoste in corporibus, eo modo di conciliabantur, quo uirtus debellaretur in mentibus, qui non obponerentur defensores obpugnatoribus moenium, nisi prius fierent expugnatores morum bonorum. Hanc talium numinum placationem petulantissimam inpurissimam inpudentissimam nequissimam inmundissimam, cuius actores laudanda Romanae uirtutis indoles honore priuauit, tribu mouit, agnouit turpes, fecit infames, hanc, inquam, pudendam ueraeque religioni auersandam et detestandam talium numinum placationem, [has] fabulas in deos inlecebrosas adque criminosas, haec ignominiosa deorum uel scelerate turpiterque facta uel sceleratius turpiusque conficta oculis et auribus publicis ciuitas tota discebat, haec commissa numinibus placere cernebat, et ideo non solum illis exhibenda, sed sibi quoque imitanda credebat, non illud nescio quid uelut bonum et honestum, quod tam 2 Cat. 3, 8 4 que radendo ex neque corr. C 8 grabius L 9 placauantur L 12 di L1 14 fi.erent, i radendo ex u corr., C 15 impurissimam m. 2 sup. lin. C, omn. d 16 auctores ab*e 17 priuabit L amouit C2e 19 aduersandam C aJ et detestandam sup. lin. C [has] om. L A bep ak f 21 deorum uel ecelerate turpiterque facta uel sceleratius L A C dp at Domb.; deorum facta uel scelerate turpiterque uel sceleratius I; deorum facta uel ac. t. commissa u. sc. a2 be q a,2 k2 v (deorum om. al; commissa om. kl) 22 confincta L A 25 non] nam b2 tam m. 2 ex cum corr., C paucis et tam occulte dicebatur (si tamen dicebatur), ut magis ne innotesceret, quam ne non fieret, timeretur.