CAPUT XXV. Quantum maligni spiritus ad flagitia incitent homines, cum in committendis sceleribus quasi diuinam exempli sui interponunt auctoritatem. Illinc uero quis non intellegat, quis non uideat, nisi qui tales deos imitari magis elegit quam diuina gratia ab eorum societate separari, quantum moliantur maligni isti spiritus exemplo suo uelut diuinam auctoritatem praebere sceleribus? quod etiam in quadam Campaniae lata planitie, ubi non multo post ciuiles acies nefario proelio conflixerunt, ipsi inter se prius pugnare uisi sunt. Namque ibi auditi sunt primum ingentes fragores, moxque multi se uidisse nuntiarunt per aliquot dies duas acies proeliari. Quae pugna ubi destitit, uestigia quoque uelut hominum et equorum, quanta de illa conflictatione exprimi poterant, inuenerunt. Si ergo ueraciter inter se numina pugnauerunt, iam bella ciuilia excusantur humana; consideretur tamen quae sit talium deorum uel malitia uel miseria: si autem se pugnasse finxerunt, quid aliud egerunt, nisi ut sibi Romani bellando ciuiliter tamquam deorum exemplo 3 praenuntiabant, in marg.: ut corrigerentur, A 5 agebant, in marg . at. gaudebant, A at om. C captibus L A 10 cum in committendis q v; in om. p; quamquam mittendis C 12 illic Clp audeat et; audiat e2 16 planitiae Lx Cl; in marg . A: dii apud Campaniam inter se pugnasse traduntur cum romani in ciuilia bella prorumperent 20 aliquod C\' 22 conflictione L A q 23 pognaoeront mss. v; pugnarunt Domb . excusentur v 24 consideraretur Ll A deorum sup. lin. C nullum nefas admittere uiderentur? Iam enim coeperant bella ciuilia, et aliquot nefandorum proeliorum strages exsecranda praecesserat. Iam multos mouerat, quod miles quidam, dum occiso spolia detraheret, fratrem nudato cadauere agnouit ac detestatus bella ciuilia se ipsum ibi perimens fraterno corpori adiunxit. Ut ergo huius tanti mali minime taederet, sed armorum scelestorum magis magisque ardor incresceret, noxii daemones, quos illi deos putantes colendos et uenerandos arbitrabantur, inter se pugnantes hominibus apparere uoluerunt, ne imitari tales pugnas ciuica trepidaret adfectio, sed potius humanum scelus diuino excusaretur exemplo. Hac astutia maligni spiritus etiam ludos, unde multa iam dixi, scaenicos sibi dicari sacrarique iusserunt, ubi tanta deorum flagitia theatricis canticis adque fabularum actionibus celebrata et quisquis eos fecisse crederet et quisquis non crederet, sed tamen illos libentissime sibi talia exhiberi cerneret, securus imitaretur. Ne quis itaque existimaret in deos conuicia potius quam eis dignum aliquid scriptitasse, ubicumque illos inter se pugnasse poetae commemorarunt, ipsi ad decipiendos homines poetarum carmina firmauerunt, pugnas uidelicet suas non solum per scaenicos in theatro, uerum etiam per se ipsos in campo humanis oculis exhibentes. Haec dicere conpulsi sumus, quoniam pessimis moribus ciuium Romanam rem publicam iam antea perditam fuisse nullamque remansisse ante aduentum Christi Iesu domini nostri auctores eorum dicere et scribere minime dubitarunt. 1 nefas, in marg . in at. facinus, A 2 cibilia L A aliquod LACle 3 process, at 6 tanti huius v 8 putantes, m, 2. corr . in putant et C; putant esse e et uenerandos om. C 9 arbitrantur Ll 13 ibi/// tanta, bi m. 2 in ras., L deorum tanta v 14 canticis sup. lire. C celebrata et L A (J1 b at v; celebr. ut (J2 a e a,2 k2; celebr. est ut kl f; celebrata sunt ut q; celebrantur ut p 15 eos fecisse L A Cl bl dp a f Domb.; eos talia fecisse C2ab2eqkv 16 illos libentissime sibi talia exhiberi mss.; illos libent. a. t. uelle exhiberi v; illis libentissimis ibi • mo talia exhiberi Doab . 19 poeta commerarunt C 25 ante] ate L At e xpi iba dni nl L A p; domini nostri Iesu Christi C rell. v 26 dicer,et C Quam perditionem dis suis non inputant, qui mala transitoria, quibus boni, seu uiuant seu moriantur, perire non possunt, Christo nostro inputant: cum Christus noster tanta frequentet pro moribus optimis praecepta contra perditos mores; di uero ipsorum nullis talibus praeceptis egerint aliquid cum suo cultore populo pro illa re publica, ne periret; immo eosdem mores uelut suis exemplis auctoritate noxia corrumpendo egerunt potius, ut periret. Quam non ideo tunc perisse quisquam, ut arbitror, iam dicere audebit, quia \'discessere omnes adytis arisque relictis di\', uelut amici uirtutibus, cum uitiis hominum offenderentur; quia tot signis extorum auguriorum uaticiniorum, quibus se tamquam praescios futurorum adiutoresque proeliorum iactare et commendare gestiebant, conuincuntur fuisse praesentes; qui si uere abscessissent, mitius Romani in bella ciuilia suis cupiditatibus quam illorum instigationibus exarsissent.