<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="22" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXII. </title></ab><ab><title type="sub">Quod dis Romanorum nulla umquam cura fuerit, ne malis moribus res publica deperiret. </title></ab><p rend="script">Sed quod pertinet ad praesentem quaestionem, quamlibet <lb/>
            laudabilem dicant istam fuisse uel esse rem publicam, secundum <lb n="20"/>
            eorum auctores doctissimos iam longe ante Christi aduentum <lb/>
            pessima ac flagitiosissima facta erat; immo uero nulla <lb/>
            erat adque omnino perierat perditissimis moribus. Ut ergo <lb/>
            non periret, di custodes eius populo cultori suo dare praecipue <lb/>
            uitae ac morum praecepta debuerunt, a quo tot templis, tot <lb n="25"/>
            sacerdotibus et sacrificiorum generibus, tam multiplicibus

<note type="footnote"> 14 Ps. 86, 3. </note>

<note rend="script" type="footnote"> dam I tin <lb/>
            1 definitiones, s erasa <hi rend="italic">litt. m, L</hi> 4 ea <hi rend="italic">L</hi> sententis <hi rend="italic">L;</hi> sentiis <hi rend="italic">a</hi> <lb/>
            5 fuerit <hi rend="italic">LApa;</hi> fuit <hi rend="italic">C rell. v Domb</hi>. 6 prouauiliores <hi rend="italic">L;</hi> proualiores <lb/>
            A1 7 quondam A 2 b2 e a k2 9 re; p., <hi rend="italic">I eras., C</hi> 11 esse <hi rend="italic">at. 1 sup. <lb/>
             liMo L</hi> 12 neo Cl 13 loquutionis <hi rend="italic">L</hi> A2; loquutus Al 14 sancta <lb/>
            <hi rend="italic">om. e</hi> gloriosa <hi rend="italic">LA.Cpqa.kfv;</hi> gloriosissima <hi rend="italic">abde</hi> de te dicta <lb/>
            sunt <hi rend="italic">beq</hi> 18 deperisset <hi rend="italic">p</hi> 20 landauilem <hi rend="italic">L</hi> 21 iam] tam e <lb/>
            24 custodis <hi rend="italic">01</hi> praecipuae <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="94"/>
            uariisque sacris, tot festis sollemnitatibus, tot tantorumque <lb/>
            ludorum celebritatibus colebantur; ubi nihil daemones nisi <lb/>
            negotium suum egerunt, non curantes quem ad modum illi <lb/>
            uiuerent, immo curantes ut etiam perdite uiuerent, dum tamen <lb/>
            honori suo illa omnia metu subditi ministrarent. Aut si<lb n="5"/>
            dederunt, proferatur ostendatur legatur, quas deorum leges <lb/>
            illi ciuitati datas contemserint Gracchi, ut seditionibus cuncta <lb/>
            turbarent, quas Marius et Cinna et Carbo, ut in bella etiam <lb/>
            progrederentur ciuilia causis iniquissimis suscepta et crudeliter <lb/>
            gesta crudeliusque finita, quas denique Sylla ipse, cuius uitam<lb n="10"/>
            mores facta describente Sallustio aliisque scriptoribus historiae <lb/>
            quis non exhorreat? quis illam rem publicam non tunc perisse <lb/>
            fateatur? 
</p><p rend="script">An forte propter huiusce modi ciuium mores Yergilianam <lb/>
            illam sententiam, sicut solent, pro defensione deorum suorum<lb n="15"/>
            obponere audebunt:. <lb/>

<quote><l>Discessere omnes adytis arisque relictis </l><lb/><l>Di, quibus imperium hoc steterat? </l><lb/></quote>

            Primum si ita est, non habent quur querantur de religione <lb/>
            Christiana, quod hac offensi eos di sui deseruerint, quoniam <lb n="20"/>
            quidem maiores eorum iam pridem moribus suis ab Urbis <lb/>
            altaribus tam multos ac minutos deos tamquam muscas <lb/>
            abegerunt. Sed tamen haec numinum turba ubi erat, cum <lb/>
            longe antequam mores corrumperentur antiqui a Gallis Roma <lb/>
            capta et incensa est? An praesentes forte dormiebant? Tunc <lb n="25"/>
            enim tota Urbe in hostium potestatem redacta collis solus <lb/>
            Capitolinus remanserat, qui etiam ipse caperetur, nisi saltem

<note type="footnote"> 18 Aen. 2, 351 aq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> I sacris <hi rend="italic">om. e</hi> 2 coleuatur <hi rend="italic">L</hi> 4 uiberent—uiberent <hi rend="italic">I</hi>. 8 turnarent <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> A 10 uita <hi rend="italic">L</hi> A 11 hist. script. v historiam A 12 non <lb/>
            <hi rend="italic">ante</hi> tunc <hi rend="italic">sup. lin. L</hi> 15 deorum suorum <hi rend="italic">LACpq;</hi> s uorum deorum <lb/>
            <hi rend="italic">reM. v Domb</hi>. 17 abditis <hi rend="italic">p</hi> 20 deseruerunt a 21 maioribus <lb/>
            1 n <lb/>
            suis <hi rend="italic">e</hi> 24 corumperentur <hi rend="italic">L;</hi> corrumpentur A1 25 a <hi rend="italic">C</hi> thunc <hi rend="italic">LA</hi> <lb/>
            26 potestate <hi rend="italic">Cd</hi> collis solus <hi rend="italic">L</hi> A; sol. coll. <hi rend="italic">C rell. v</hi> 27 capitulinus <lb/>
            <hi rend="italic">C d</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="95"/>
            anseres dis dormientibus uigilarent. Unde paene in superstitionem <lb/>
            Aegyptiorum bestias auesque colentium Roma deciderat, <lb/>
            cum anseri sollemnia celebrabant. Verum de his aduenticiis <lb/>
            et corporis potius quam animi malis, quae uel ab <lb/>
            hostibus uel alia clade accidunt, nondum interim disputo: <lb n="5"/>
            nunc ago de labe morum, quibus primum paulatim decoloratis, <lb/>
            deinde torrentis modo praecipitatis tanta quamuis integris <lb/>
            tectis moenibusque facta est ruina rei publicae, ut magni <lb/>
            auctores eorum eam tunc amissam non dubitent dicere. Recte <lb/>
            autem abscesserant, ut amitteretur, omnes adytis arisque <lb n="10"/>
            relictis di, si eorum de bona uita adque iustitia ciuitas praecepta <lb/>
            contemserat. Nunc uero quales, quaeso, di fuerunt, si noluerunt <lb/>
            cum populo cultore suo uiuere, quem male uiuentem <lb/>
            non docuerant bene uiuere? 
</p></div></div></div></body></text></TEI>