CAPUT XXII. Quod dis Romanorum nulla umquam cura fuerit, ne malis moribus res publica deperiret. Sed quod pertinet ad praesentem quaestionem, quamlibet laudabilem dicant istam fuisse uel esse rem publicam, secundum eorum auctores doctissimos iam longe ante Christi aduentum pessima ac flagitiosissima facta erat; immo uero nulla erat adque omnino perierat perditissimis moribus. Ut ergo non periret, di custodes eius populo cultori suo dare praecipue uitae ac morum praecepta debuerunt, a quo tot templis, tot sacerdotibus et sacrificiorum generibus, tam multiplicibus 14 Ps. 86, 3. dam I tin 1 definitiones, s erasa litt. m, L 4 ea L sententis L; sentiis a 5 fuerit LApa; fuit C rell. v Domb . 6 prouauiliores L; proualiores A1 7 quondam A 2 b2 e a k2 9 re; p., I eras., C 11 esse at. 1 sup. liMo L 12 neo Cl 13 loquutionis L A2; loquutus Al 14 sancta om. e gloriosa LA.Cpqa.kfv; gloriosissima abde de te dicta sunt beq 18 deperisset p 20 landauilem L 21 iam] tam e 24 custodis 01 praecipuae C uariisque sacris, tot festis sollemnitatibus, tot tantorumque ludorum celebritatibus colebantur; ubi nihil daemones nisi negotium suum egerunt, non curantes quem ad modum illi uiuerent, immo curantes ut etiam perdite uiuerent, dum tamen honori suo illa omnia metu subditi ministrarent. Aut si dederunt, proferatur ostendatur legatur, quas deorum leges illi ciuitati datas contemserint Gracchi, ut seditionibus cuncta turbarent, quas Marius et Cinna et Carbo, ut in bella etiam progrederentur ciuilia causis iniquissimis suscepta et crudeliter gesta crudeliusque finita, quas denique Sylla ipse, cuius uitam mores facta describente Sallustio aliisque scriptoribus historiae quis non exhorreat? quis illam rem publicam non tunc perisse fateatur? An forte propter huiusce modi ciuium mores Yergilianam illam sententiam, sicut solent, pro defensione deorum suorum obponere audebunt:. Discessere omnes adytis arisque relictis Di, quibus imperium hoc steterat? Primum si ita est, non habent quur querantur de religione Christiana, quod hac offensi eos di sui deseruerint, quoniam quidem maiores eorum iam pridem moribus suis ab Urbis altaribus tam multos ac minutos deos tamquam muscas abegerunt. Sed tamen haec numinum turba ubi erat, cum longe antequam mores corrumperentur antiqui a Gallis Roma capta et incensa est? An praesentes forte dormiebant? Tunc enim tota Urbe in hostium potestatem redacta collis solus Capitolinus remanserat, qui etiam ipse caperetur, nisi saltem 18 Aen. 2, 351 aq. I sacris om. e 2 coleuatur L 4 uiberent—uiberent I . 8 turnarent L A 10 uita L A 11 hist. script. v historiam A 12 non ante tunc sup. lin. L 15 deorum suorum LACpq; s uorum deorum reM. v Domb . 17 abditis p 20 deseruerunt a 21 maioribus 1 n suis e 24 corumperentur L; corrumpentur A1 25 a C thunc LA 26 potestate Cd collis solus L A; sol. coll. C rell. v 27 capitulinus C d anseres dis dormientibus uigilarent. Unde paene in superstitionem Aegyptiorum bestias auesque colentium Roma deciderat, cum anseri sollemnia celebrabant. Verum de his aduenticiis et corporis potius quam animi malis, quae uel ab hostibus uel alia clade accidunt, nondum interim disputo: nunc ago de labe morum, quibus primum paulatim decoloratis, deinde torrentis modo praecipitatis tanta quamuis integris tectis moenibusque facta est ruina rei publicae, ut magni auctores eorum eam tunc amissam non dubitent dicere. Recte autem abscesserant, ut amitteretur, omnes adytis arisque relictis di, si eorum de bona uita adque iustitia ciuitas praecepta contemserat. Nunc uero quales, quaeso, di fuerunt, si noluerunt cum populo cultore suo uiuere, quem male uiuentem non docuerant bene uiuere?