<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="20" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XX. </title></ab><ab><title type="sub">Quali uelint felicitate gaudere et quibus moribus uiuere, qui tempora Christianae religionis incusant. </title></ab><p rend="script">Verum tales cultores et dilectores deorum istorum, quorum <lb/>
            etiam imitatores in sceleribus et flagitiis se esse laetantur, <lb/>
            nullo modo curant pessimam ac flagitiosissimam non esse <lb/>
            rem publicam. Tantum stet, inquiunt, tantum floreat copiis <lb n="10"/>
            referta, uictoriis gloriosa, uel, quod est felicius, pace secura <lb/>
            sit. Et quid ad nos? Immo id ad nos magis pertinet, si <lb/>
            diuitias quisque augeat semper, quae cottidianis effusionibus <lb/>
            subpetant, per quas sibi etiam infirmiores subdat quisque <lb/>
            potentior. Obsequantur diuitibus pauperes causa saturitatis <lb n="15"/>
            adque ut eorum patrociniis quieta inertia perfruantur, diuites <lb/>
            pauperibus ad clientelas et ad ministerium sui fastus abutantur. <lb/>
            Populi plaudant non consultoribus utilitatum suarum, <lb/>
            sed largitoribus uoluptatum. Non dura iubeantur, non prohibeantur <lb/>
            inpura. Reges non curent quam bonis, sed quam <lb n="20"/>
            subditis regnent. Prouinciae regibus non tamquam rectoribus <lb/>
            morum, sed tamquam rerum dominatoribus et deliciarum suarum <lb/>
            prouisoribus seruiant, eosque non sinceriter honorent, sed <lb/>
            [nequiter ac] seruiliter timeant. Quid alienae uineae potius <lb/>
            quam quid suae uitae quisque noceat, legibus aduertatur. <lb n="25"/>
            Nullus ducatur ad iudicem, nisi qui alienae rei domui saluti <lb/>
            uel cuiquam inuito fuerit inportunus aut noxius; ceterum de

<note rend="script" type="footnote"> 2 conpar. toler. <hi rend="italic">L</hi> A; toler. conp. <hi rend="italic">C reM. v</hi> 7 uerom/////tales, <lb/>
            tamen (?) <hi rend="italic">eraso, L</hi> dilictores <hi rend="italic">Cx</hi> 9 non <hi rend="italic">om. c2 kl, ut spurium in-</hi> <lb/>
            clusit <hi rend="italic">DOfIIb</hi>. 12 immo id ad nos <hi rend="italic">sup. lin. C</hi> 13 augeat semper <lb/>
            X Ap; <hi rend="italic">transpositio in L A m. 2 notata est;</hi> semper augeat <hi rend="italic">C rell. v</hi> <lb/>
            15 dibitibue <hi rend="italic">L</hi> 19 iubeantur dura v 24 nequiter ac <hi rend="italic">om. L</hi> Ap, <hi rend="italic">spuria<lb/>
             iudico cum isocolon turbent, cui figurae maxime studet auctor</hi> uincae <lb/>
            <hi rend="italic">LAadepqkƒ;</hi> uinee, ee <hi rend="italic">m, a in ras., b;</hi> uinae <hi rend="italic">el,</hi> uitae C2; niti v <lb/>
            26 iudicem <hi rend="italic">LAp;</hi> iudices <hi rend="italic">C rett. v Domb</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="88"/>
            suis uel cum suis uel cum quibusque nolentibus faciat quisque <lb/>
            quod libet. Abundent publica scorta uel propter omnes, <lb/>
            quibus frui placuerit, uel propter eos maxime, qui habere <lb/>
            priuata non possunt. Exstruantur amplissimae adque ornatissimae <lb/>
            domus, opipara conuiuia frequententur, ubi cuique libuerit<lb n="5"/>
            et potuerit, diu noctuque ludatur bibatur, uomatur diffluatur. <lb/>
            Saltationes undique concrepent, theatra inhonestae laetitiae <lb/>
            uocibus adque omni genere siue crudelissimae siue turpissimae <lb/>
            uoluptatis exaestuent. Ille sit publicus inimicus, cui haec <lb/>
            felicitas displicet; quisquis eam mutare uel auferre tentauerit,<lb n="10"/>
            eum libera multitudo auertat ab auribus, euertat a <lb/>
            sedibus, auferat a uiuentibus. Illi habeantur di ueri, qui hanc <lb/>
            adipiscendam populis procurauerint adeptamque seruauerint. <lb/>
            Colantur ut uoluerint, ludos exposcant quales uoluerint, quos <lb/>
            cum suis uel de suis possint habere cultoribus: tantum efficiant,<lb n="15"/>
            ut tali felicitati nihil ab hoste, nihil a peste, nihil ab ulla <lb/>
            clade timeatur. — Quis hanc rem publicam sanus, non dicam <lb/>
            Romano imperio, sed domui Sardanapali conparauerit? qui <lb/>
            quondam rex ita fuit uoluptatibus deditus, ut in sepulcro suo <lb/>
            scribi fecerit ea sola se habere mortuum, quae libido eius,<lb n="20"/>
            etiam cum uiueret, hauriendo consumserat. Quem regem si <lb/>
            isti haberent sibi in talibus indulgentem nec in eis cuiquam <lb/>
            ulla seueritate aduersantem, huic libentius quam Romani <lb/>
            ueteres Romulo templum et flaminem consecrarent. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>