<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="2" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  II. </title></ab><ab><title type="sub">De his, quae primo uolumine expedita sunt. </title></ab><p>Superiore itaque libro, cum de ciuitate Dei dicere instituissem, <lb/>
            unde hoc uniuersum opus illo adiuuante in manus <lb/>
            sumtum est, occurrit mihi resistendum esse primitus eis, <lb/>
            qui haec bella, quibus mundus iste conteritur, maximeque <lb n="20"/>
            Romanae urbis recentem a barbaris uastationem Christianae <lb/>
            religioni tribuunt, qua prohibentur nefandis sacrificiis seruire <lb/>
            daemonibus, cum potius hoc tribuere deberent Christo, quod <lb/>
            propter eius nomen contra institutum moremque bellorum eis, <lb/>
            quo confugerent, religiosa et amplissima loca barbari libera

<note type="footnote"> 2 Ps. 93, 4 13 2. Tim. 3, 7 </note>

<note type="footnote"> 2 obaudiant <hi rend="italic">a</hi> locuntur <hi rend="italic">C\' de</hi> 3 infatigauiliter <hi rend="italic">L</hi> A 4 obnoxia <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            5 statuerunt <hi rend="italic">q</hi> cogitare <hi rend="italic">mss.;</hi> curare <hi rend="italic">v</hi> 8 mi <hi rend="italic">orn. L Al aj</hi> fili mi <lb/>
            <hi rend="italic">q flk2</hi> marchelline <hi rend="italic">I, A</hi> 9 liueraliter <hi rend="italic">LA</hi> 10 desiderant <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            12 muliercularum earum <hi rend="italic">L</hi>A, <hi rend="italic">trarrspositione tn. 2 in L notata</hi> 13 discentis <lb/>
            01 numquam ad uerit. scientiam <hi rend="italic">LA Cp a Domb.;</hi> ad uerit. <lb/>
            scient. namq. <hi rend="italic">a b de q v</hi> I i superiori <hi rend="italic">q k2 f</hi> 19 resistendum <hi rend="italic">codd. <lb/>
             excepto q;</hi> respondendum <hi rend="italic">q v</hi> 23 tribuere deberent <hi rend="italic">L</hi> A, <hi rend="italic">transpositione <lb/>
            in L</hi> m. <hi rend="italic">2 notata;</hi> deb. trib. <hi rend="italic">C rell. v</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="61"/>
            praebuerunt, adque in multis famulatum deditum Christo non <lb/>
            solum uerum, sed etiam timore confictum sic honorauerunt, <lb/>
            ut, quod in eos belli iure fieri licuisset, inlicitum sibi esse <lb/>
            iudicarent. Inde incidit quaestio, quur haec diuina beneficia <lb/>
            et ad inpios ingratosque peruenerint, et quur itidem illa <lb n="5"/>
            dura, quae hostiliter facta sunt, pios cum inpiis pariter adflixerint? <lb/>
            Quam quaestionem per multa diffusam (in omnibus <lb/>
            enim cottidianis uel Dei muneribus uel hominum cladibus, <lb/>
            quorum utraque bene ac male uiuentibus permixte adque <lb/>
            indiscrete saepe accidunt, solet multos mouere) ut pro suscepti <lb n="10"/>
            operis necessitate dissoluerem, aliquantum inmoratus sum <lb/>
            maxime ad consolandas sanctas feminas et pie castas, in quibus <lb/>
            ab hoste aliquid perpetratum est, quod intulit uerecundiae <lb/>
            dolorem, etsi non abstulit pudicitiae firmitatem, ne paeniteat <lb/>
            eas uitae, quas non est unde possit paenitere nequitiae. Deinde <lb n="15"/>
            pauca dixi in eos, qui Christianos aduersis illis rebus adfectos <lb/>
            et praecipue pudorem humiliatarum feminarum quamuis castarum <lb/>
            adque sanctarum proteruitate inpudentissima exagitant, <lb/>
            cum sint nequissimi et inreuerentissimi, longe ab eis ipsis <lb/>
            Romanis degeneres, quorum praeclara multa laudantur et <lb n="20"/>
            litterarum memoria celebrantur, immo illorum gloriae uehementer <lb/>
            aduersi. Romam quippe partam ueterum auctamque <lb/>
            laboribus foediorem stantem fecerant quam ruentem, quando <lb/>
            quidem in ruina eius lapides et ligna, in istorum autem uita <lb/>
            omnia non murorum, sed morum munimenta adque ornamenta <lb n="25"/>
            ceciderunt, cum funestioribus eorum corda cupiditatibus quam <lb/>
            ignibus tecta illius urbis arderent. Quibus dictis primum <lb/>
            terminaui librum. Deinceps itaque dicere institui, quae mala

<note type="footnote"> 5 et ad <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">C ade;</hi> etiam ad <hi rend="italic">q v Domb</hi>. itidem illa <hi rend="italic">L</hi> A, <hi rend="italic">&lt;ratMpositione <lb/>
            m. 2 in L notata;</hi> illa itidem <hi rend="italic">rell. v</hi> 9 male ac bene uibcntibus <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> A, <hi rend="italic">transposilione m. 2 in L notata</hi> 10 solet <hi rend="italic">a3eq v;</hi> solent <lb/>
            <hi rend="italic">LACa1bdpakf</hi> 12 in quibus ig qu<foreign xml:lang="grc">̣ι̣</foreign>b<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>u<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>s<foreign xml:lang="grc">̣</foreign> <hi rend="italic">L</hi> 13 ad hos i te Cx <lb/>
            oste <hi rend="italic">e</hi> pertratum Cl 14 nec <hi rend="italic">e</hi> paeneteat eI 17 pudore <hi rend="italic">L</hi> A <lb/>
            18 s<foreign xml:lang="grc">̄</foreign>cataru<foreign xml:lang="grc">̄</foreign> <hi rend="italic">C</hi> proterbitato <hi rend="italic">L</hi> A 19 et <hi rend="italic">ante</hi> longe <hi rend="italic">m. 2 sup. lin</hi>. A <lb/>
            20 multa praeclara <hi rend="italic">Lx</hi> A 22 partum 01 28 lauoribus <hi rend="italic">L</hi> A 26 c/eciderunt, <lb/>
            a <hi rend="italic">eraso, L</hi> quam si <hi rend="italic">e</hi> 27 primo 61; <hi rend="italic">om,</hi> a 28 terminabi <hi rend="italic">L</hi> A </note> <lb/>
             
<pb n="62"/>
            ciuitas illa perpessa sit ab origine sua siue aput se ipsam <lb/>
            siue in prouinciis sibi iam subditis, quae omnia Christianae <lb/>
            religioni tribuerent, si iam tunc euangelica doctrina aduersus <lb/>
            falsos et fallaces eorum deos testificatione liberrima personaret. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>