CAPUT II. De his, quae primo uolumine expedita sunt. Superiore itaque libro, cum de ciuitate Dei dicere instituissem, unde hoc uniuersum opus illo adiuuante in manus sumtum est, occurrit mihi resistendum esse primitus eis, qui haec bella, quibus mundus iste conteritur, maximeque Romanae urbis recentem a barbaris uastationem Christianae religioni tribuunt, qua prohibentur nefandis sacrificiis seruire daemonibus, cum potius hoc tribuere deberent Christo, quod propter eius nomen contra institutum moremque bellorum eis, quo confugerent, religiosa et amplissima loca barbari libera 2 Ps. 93, 4 13 2. Tim. 3, 7 2 obaudiant a locuntur C\' de 3 infatigauiliter L A 4 obnoxia C 5 statuerunt q cogitare mss.; curare v 8 mi orn. L Al aj fili mi q flk2 marchelline I, A 9 liueraliter LA 10 desiderant C 12 muliercularum earum L A, trarrspositione tn. 2 in L notata 13 discentis 01 numquam ad uerit. scientiam LA Cp a Domb.; ad uerit. scient. namq. a b de q v I i superiori q k2 f 19 resistendum codd. excepto q; respondendum q v 23 tribuere deberent L A, transpositione in L m. 2 notata; deb. trib. C rell. v praebuerunt, adque in multis famulatum deditum Christo non solum uerum, sed etiam timore confictum sic honorauerunt, ut, quod in eos belli iure fieri licuisset, inlicitum sibi esse iudicarent. Inde incidit quaestio, quur haec diuina beneficia et ad inpios ingratosque peruenerint, et quur itidem illa dura, quae hostiliter facta sunt, pios cum inpiis pariter adflixerint? Quam quaestionem per multa diffusam (in omnibus enim cottidianis uel Dei muneribus uel hominum cladibus, quorum utraque bene ac male uiuentibus permixte adque indiscrete saepe accidunt, solet multos mouere) ut pro suscepti operis necessitate dissoluerem, aliquantum inmoratus sum maxime ad consolandas sanctas feminas et pie castas, in quibus ab hoste aliquid perpetratum est, quod intulit uerecundiae dolorem, etsi non abstulit pudicitiae firmitatem, ne paeniteat eas uitae, quas non est unde possit paenitere nequitiae. Deinde pauca dixi in eos, qui Christianos aduersis illis rebus adfectos et praecipue pudorem humiliatarum feminarum quamuis castarum adque sanctarum proteruitate inpudentissima exagitant, cum sint nequissimi et inreuerentissimi, longe ab eis ipsis Romanis degeneres, quorum praeclara multa laudantur et litterarum memoria celebrantur, immo illorum gloriae uehementer aduersi. Romam quippe partam ueterum auctamque laboribus foediorem stantem fecerant quam ruentem, quando quidem in ruina eius lapides et ligna, in istorum autem uita omnia non murorum, sed morum munimenta adque ornamenta ceciderunt, cum funestioribus eorum corda cupiditatibus quam ignibus tecta illius urbis arderent. Quibus dictis primum terminaui librum. Deinceps itaque dicere institui, quae mala 5 et ad L A C ade; etiam ad q v Domb . itidem illa L A,