<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="17" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XVII. </title></ab><ab><title type="sub">De raptu Sabinarum aliisque iniquitatibus, quae in ciuitate Romana etiam laudatis uiguere temporibus. </title></ab><p rend="script">An forte populo Romano propterea leges non sunt a numinibus <lb n="5"/>
            constitutae, quia, sicut Sallustius ait, \'ius bonumque <lb/>
            aput eos non legibus magis quam natura ualebat\'? Ex hoc <lb/>
            iure ac bono credo raptas Sabinas. Quid enim iustius et <lb/>
            melius quam filias alienas fraude spectaculi inductas non a <lb/>
            parentibus accipi, sed ui, ut quisque poterat, auferri? Nam <lb n="10"/>
            si inique facerent Sabini negare postulatas, quanto fuit iniquius <lb/>
            rapere non datas? Iustius autem bellum cum ea gente geri <lb/>
            potuit, quae filias suas ad matrimonium conregionalibus et <lb/>
            confinalibus suis negasset petitas, quam cum ea, quae repetebat <lb/>
            ablatas. Illud ergo potius fieret; ibi Mars filium suum <lb n="15"/>
            pugnantem iuuaret, ut coniugiorum negatorum armis ulcisceretur <lb/>
            iniuriam, et eo modo ad feminas, quas uoluerat, perueniret. <lb/>
            Aliquo enim fortasse iure belli iniuste negatas iuste <lb/>
            uictor auferret; nullo autem iure pacis non datas rapuit et <lb/>
            iniustum bellum cum earum parentibus iuste suscensentibus <lb n="20"/>
            gessit. Hoc sane utilius feliciusque successit, quod, etsi ad <lb/>
            memoriam fraudis illius circensium spectaculum mansit, facinoris <lb/>
            tamen in illa ciuitate et imperio non placuit exemplum, <lb/>
            faciliusque Romani in hoc errauerunt, ut post illam iniquitatem <lb/>
            deum sibi Romulum consecrarent, quam ut in feminis rapiendis <lb n="25"/>
            factum eius imitandum lege ulla uel more permitterent. <lb/>
            Ex hoc iure ac bono post expulsum cum liberis suis regem

<note type="footnote"> 6 Cat. 9 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 5 populo Romano] pro <hi rend="italic">L</hi> A; <hi rend="italic">om</hi>. a 8 raptas <hi rend="italic">mss.;</hi> raptas esse <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            q; <lb/>
            10 quia <hi rend="italic">a</hi> 13 ad matrimonium m. <hi rend="italic">2 in marg. C</hi> 16 iubaret <hi rend="italic">L</hi> A <lb/>
            coniuga negatarQ e ulceaceretur <hi rend="italic">a</hi> 18 negata si iuste <hi rend="italic">a</hi> 20 parentibus <lb/>
            iuste suBcenaentibua] parcentibus, in <hi rend="italic">marg</hi>. suscensentibus, et; <lb/>
            in <lb/>
            p<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>a<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>r<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>c<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>e<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>n<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>t<foreign xml:lang="grc">̣ι̣</foreign>b<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>u<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>s<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>, <hi rend="italic">superscr</hi>. suscensentibus <hi rend="italic">et omisso</hi> iuste es 25 femis <hi rend="italic">a</hi> <lb/>
            27 liueris <hi rend="italic">L</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXX Ang. opera Sectio V para I. </note>

<note type="footnote"> 6 </note> <lb/>
             
<pb n="82"/>
            Tarquinium, cuius filius Lucretiam stupro uiolenter obpresserat. <lb/>
            Iunius Brutus consul L. Tarquinium Conlatinum, maritum <lb/>
            eiusdem Lucretiae, collegam suum, bonum adque innocentem <lb/>
            uirum, propter nomen et propinquitatem Tarquiniorum coegit <lb/>
            magistratu se abdicare nec uiuere in ciuitate permisit. Quod<lb n="5"/>
            scelus fauente uel patiente populo fecit, a quo populo consulatum <lb/>
            idem Conlatinus sicut etiam ipse Brutus acceperat. Ex <lb/>
            hoc iure ac bono M. Camillus, illius temporis uir egregius, <lb/>
            qui Veientes, grauissimos hostes populi Romani, post decennale <lb/>
            bellum, quo Romanus exercitus totiens male pugnando<lb n="10"/>
            grauiter adflictus est, iam ipsa Roma de salute dubitante <lb/>
            adque trepidante facillime superauit eorumque urbem opulentissimam <lb/>
            cepit, obtrectatorum inuidia uirtutis suae et insolentia <lb/>
            tribunorum plebis reus factus est tamque ingratam sensit <lb/>
            quam liberauerat ciuitatem, ut de sua damnatione certissimus <lb n="15"/>
            in exilium sponte discederet et decem milia aeris absens etiam <lb/>
            damnaretur, mox iterum a Gallis uindex patriae futurus ingratae. <lb/>
            Multa commemorare iam piget foeda et iniusta, quibus agitabatur <lb/>
            illa ciuitas, cum potentes plebem sibi subdere conarentur <lb/>
            plebsque illis subdi recusaret, et utriusque partis defensores<lb n="20"/>
            magis studiis agerent amore uincendi, quam aequum et bonum <lb/>
            quidquam cogitarent. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>