<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="16" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XVI. </title></ab><ab><title type="sub">Quod, si dis ulla esset cura iustitiae, ab eis Romani accipere debuerint praecepta uiuendi potius quam leges ab aliis hominibus mutuari. </title></ab><p rend="script">Si autem a dis suis Romani uiuendi leges accipere potuissent, <lb/>
            non aliquot annos post Romam conditam ab Atheniensibus <lb/>
            mutuarentur leges Solonis, quas tamen non ut acceperunt <lb/>
            (tenuerunt&gt;, sed meliores et emendatiores facere conati sunt,<lb n="15"/>
            quamuis Lycurgus Lacedaemoniis leges ex Apollinis auctoritate <lb/>
            se instituisse confinxerit, quod prudenter Romani credere <lb/>
            noluerunt, propterea non inde acceperunt. Numa Pompilius, <lb/>
            qui Romulo successit in regnum, quasdam leges, quae quidem <lb/>
            regendae ciuitati nequaquam sufficerent, condidisse fertur, qui <lb n="20"/>
            eis multa etiam sacra constituit; non tamen perhibetur easdem <lb/>
            leges a numinibus accepisse. Mala igitur animi, mala uitae, <lb/>
            mala morum, quae ita magna sunt, ut his doctissimi eorum <lb/>
            uiri etiam stantibus urbibus res publicas perire confirment, di <lb/>
            eorum, ne suis cultoribus acciderent, minime curarunt [immo <lb n="25"/>
            uero ut augerentur, sicut supra disputatum est, omni modo <lb/>
            curarunt].

<note rend="script" type="footnote"> 1 iobi <hi rend="italic">L</hi> A beniuol. <hi rend="italic">LACde</hi> 5 ut <hi rend="italic">m. 2 in</hi> et <hi rend="italic">corr. C</hi> tribuerant <lb/>
            <hi rend="italic">LApa;</hi> tribuerent f ; tribuerunt <hi rend="italic">Cabeqkv</hi> 9 dies <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            10 debuerunt <hi rend="italic">p</hi> 11 mutuari <hi rend="italic">p q Vi</hi> mutari <hi rend="italic">C</hi> 12 a <hi rend="italic">sup</hi>. din. A binr <lb/>
            <lb/>
            bendi <hi rend="italic">L</hi> 13 aliquod <hi rend="italic">Ll Cl</hi> 14 mutuarent <hi rend="italic">L;</hi> mutarentur (J1 <lb/>
            15 tenuerunt m. <hi rend="italic">rec. sup. lin. a; om</hi>. reM. 16 pollinis Cl 17 conmo <lb/>
            <lb/>
            fixerit Zl 18 acciperunt <hi rend="italic">Cl</hi> 23 malarum <hi rend="italic">C</hi> 25 accederent C1; <lb/>
            oe <lb/>
            acciderint <hi rend="italic">e</hi> curarunt <hi rend="italic">C</hi> [immo <hi rend="italic">usque ad</hi> curarunt] <hi rend="italic">om. Lt</hi> At <hi rend="italic">C</hi> </note> 
<pb n="81"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>