CAPUT XVI. Quod, si dis ulla esset cura iustitiae, ab eis Romani accipere debuerint praecepta uiuendi potius quam leges ab aliis hominibus mutuari. Si autem a dis suis Romani uiuendi leges accipere potuissent, non aliquot annos post Romam conditam ab Atheniensibus mutuarentur leges Solonis, quas tamen non ut acceperunt (tenuerunt>, sed meliores et emendatiores facere conati sunt, quamuis Lycurgus Lacedaemoniis leges ex Apollinis auctoritate se instituisse confinxerit, quod prudenter Romani credere noluerunt, propterea non inde acceperunt. Numa Pompilius, qui Romulo successit in regnum, quasdam leges, quae quidem regendae ciuitati nequaquam sufficerent, condidisse fertur, qui eis multa etiam sacra constituit; non tamen perhibetur easdem leges a numinibus accepisse. Mala igitur animi, mala uitae, mala morum, quae ita magna sunt, ut his doctissimi eorum uiri etiam stantibus urbibus res publicas perire confirment, di eorum, ne suis cultoribus acciderent, minime curarunt [immo uero ut augerentur, sicut supra disputatum est, omni modo curarunt]. 1 iobi L A beniuol. LACde 5 ut m. 2 in et corr. C tribuerant LApa; tribuerent f ; tribuerunt Cabeqkv 9 dies C 10 debuerunt p 11 mutuari p q Vi mutari C 12 a sup . din. A binr bendi L 13 aliquod Ll Cl 14 mutuarent L; mutarentur (J1 15 tenuerunt m. rec. sup. lin. a; om . reM. 16 pollinis Cl 17 conmo fixerit Zl 18 acciperunt Cl 23 malarum C 25 accederent C1; oe acciderint e curarunt C [immo usque ad curarunt] om. Lt At C