<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="15" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XV. </title></ab><ab><title type="sub">Quod Romani quosdam sibi deos non ratione, sed adulatione instituerint. </title></ab><p rend="script">Quae autem illic eligendorum deorum etiam ipsorum falsorum <lb/>
            ratio ac non potius adulatio est? quando istum Platonem, <lb/>
            quem semideum uolunt, tantis disputationibus laborantem, ne <lb n="20"/>
            animi malis, quae praecipue cauenda sunt, mores corrumperentur <lb/>
            humani, nulla sacra aedicula dignum putarunt, et <lb/>
            Romulum suum dis multis praetulerunt, quamuis et ipsum <lb/>
            semideum potius quam deum uelut secretior eorum doctrina <lb/>
            commendet. Nam etiam flaminem illi instituerunt, quod sacerdotii <lb n="25"/>
            genus adeo - in Romanis sacris testante apice excelluit, <lb/>
            ut tres solos flamines haberent tribus numinibus institutos,

<note type="footnote"> 10 Rep. IIII, 9 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 cynocefalo LAC 3 suam propriam <hi rend="italic">C</hi> 5 eminentia <hi rend="italic">e</hi> 10 fr..ustra A <lb/>
            12 cuiusdam magni <hi rend="italic">LAp;</hi> in <hi rend="italic">L transposittonis notae</hi> m. <hi rend="italic">2 superscriptae<lb/>
             sunt;</hi> magni cuiusdam <hi rend="italic">C reM. v</hi> 17 instituerunt <hi rend="italic">p</hi> 18 illic <hi rend="italic">I&lt;AC\'</hi> <lb/>
            tan ml <lb/>
            <hi rend="italic">abdepqakv;</hi> illis <hi rend="italic">Cl Domb</hi>. 20 uoluntatis A 21 animalis <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            corrumpentur C1 </note> <lb/>
             
<pb n="80"/>
            Dialem Ioui, Martialem Marti, Quirinalem Romulo. Nam beneuolentia <lb/>
            ciuium uelut receptus in caelum Quirinus est postea <lb/>
            nominatus. Ac per hoc et Neptuno et Plutoni, fratribus Iouis, <lb/>
            et ipsi Saturno, patri eorum, isto Romulus honore praelatus <lb/>
            est, ut pro magno sacerdotium, quod Ioui tribuerant, hoc<lb n="5"/>
            etiam huic tribuerent, et Marti tamquam patri eius forsitan <lb/>
            propter ipsum. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>