CAPUT XV. Quod Romani quosdam sibi deos non ratione, sed adulatione instituerint. Quae autem illic eligendorum deorum etiam ipsorum falsorum ratio ac non potius adulatio est? quando istum Platonem, quem semideum uolunt, tantis disputationibus laborantem, ne animi malis, quae praecipue cauenda sunt, mores corrumperentur humani, nulla sacra aedicula dignum putarunt, et Romulum suum dis multis praetulerunt, quamuis et ipsum semideum potius quam deum uelut secretior eorum doctrina commendet. Nam etiam flaminem illi instituerunt, quod sacerdotii genus adeo - in Romanis sacris testante apice excelluit, ut tres solos flamines haberent tribus numinibus institutos, 10 Rep. IIII, 9 2 cynocefalo LAC 3 suam propriam C 5 eminentia e 10 fr..ustra A 12 cuiusdam magni LAp; in L transposittonis notae m. 2 superscriptae sunt; magni cuiusdam C reM. v 17 instituerunt p 18 illic I