<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="13" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XIII. </title></ab><ab><title type="sub">Debuisse intellegere Romanos, quod di eorum, qui se turpibus ludis coli expetebant, indigni essent honore diuino. </title></ab><p rend="script">Sed responderet mihi fortasse, si uiueret: Quo modo nos <lb/>
            ista inpunita esse nollemus, quae ipsi di sacra esse uoluerunt, <lb/>
            cum ludos scaenicos, ubi talia celebrantur dictitantur actitantur, <lb/>
            et Romanis moribus inuexerunt et suis honoribus dicari exhiberique <lb n="20"/>
            iusserunt? Quur non ergo hinc magis ipsi intellecti <lb/>
            sunt non esse di ueri nec omnino digni, quibus diuinos honores <lb/>
            deferret illa res publica? Quos enim coli minime deceret <lb/>
            minimeque oporteret, si ludos expeterent agendos conuiciis

<note rend="script" type="footnote"> 1 lauda/s, n <hi rend="italic">eras., L</hi> 4 plures 01 5 capitolij, ij m. <hi rend="italic">2 in ras., C</hi> <lb/>
            non <lb/>
            immoromae <hi rend="italic">L;</hi> immo non romae A 6 exercere <hi rend="italic">L A Cl a*p q;</hi> exerere <lb/>
            <hi rend="italic">C2</hi> al <hi rend="italic">b a f;</hi> exserere <hi rend="italic">e k</hi> poeta C1 7 saecuri <hi rend="italic">L</hi> A 9 planc<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>tus <hi rend="italic">q</hi> <lb/>
            aut <hi rend="italic">m. 2 in</hi> et <hi rend="italic">corr. b</hi> 10 Publio et <hi rend="italic">om. LC</hi> GN. <hi rend="italic">LAC</hi> caelius <lb/>
            <hi rend="italic">C al</hi> MC A; marco b e <hi rend="italic">immixtis glossis foede corrupta praebet</hi> <lb/>
            d: ut plautus aut ne [alauinę (ataui?) huius puplius et gneo scipioni] <lb/>
            aius Ipontifiei et clarissimo nobiliJ scipioni aut cecilius marco catoni <lb/>
            11 iobis <hi rend="italic">LA</hi> obtimi A 12 adulescentibus at 17 uiberet <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            18 nolimus <hi rend="italic">f</hi> 21 non ergo <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">CI b de p;</hi> ergo non <hi rend="italic">v Domb,</hi> magis <lb/>
            non hinc <hi rend="italic">q;</hi> magis hinc C 22 diueri <hi rend="italic">L</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="76"/>
            Romanorum, quo modo quaeso colendi putati sunt, quo modo <lb/>
            non detestandi spiritus intellecti, qui cupiditate fallendi inter <lb/>
            suos honores sua celebrari crimina poposcerunt? Itemque <lb/>
            Romani, quamuis iam superstitione noxia premerentur, ut illos <lb/>
            deos colerent, quos uidebant sibi uoluisse scaenicas turpitudines <lb n="5"/>
            consecrari, suae tamen dignitatis memores ac pudoris <lb/>
            actores talium fabularum nequaquam honorauerunt more Graecorum, <lb/>
            sed, sicut aput Ciceronem idem Scipio loquitur, \'cum <lb/>
            artem ludicram scaenamque totam in probro ducerent, genus <lb/>
            id hominum non modo honore ciuium reliquorum carere, sed<lb n="10"/>
            etiam tribu moueri notatione censoria uoluerunt.\' Praeclara <lb/>
            sane et Romanis laudibus adnumeranda prudentia; sed uellem <lb/>
            se ipsa sequeretur, se imitaretur. Ecce enim recte, quisquis <lb/>
            ciuium Romanorum esse scaenicus elegisset, non solum ei <lb/>
            nullus ad honorem dabatur locus, uerum etiam censoris nota <lb n="15"/>
            tribum tenere propriam minime sinebatur.s o animum ciuitatis <lb/>
            laudis auidum germaneque Romanum! Sed respondeatur mihi: <lb/>
            qua consentanea ratione homines scaenici ab omni honore <lb/>
            pelluntur, et ludi scaenici deorum honoribus admiscentur? <lb/>
            Illas theatricas artes diu uirtus Romana non nouerat, quae<lb n="20"/>
            si ad oblectamentum uoluptatis humanae quaererentur, uitio <lb/>
            morum inreperent humanorum. Di eas sibi exhiberi petierunt: <lb/>
            quo modo ergo abicitur scaenicus, per quem colitur Deus? <lb/>
            et theatricae illius turpitudinis qua fronte notatur actor, si <lb/>
            adoratur exactor? In hac controuersia Graeci Romanique concertent.<lb n="25"/>
            Graeci putant recte se honorare homines scaenicos, <lb/>
            quia colunt ludorum scaenicorum flagitatores deos; Romani uero

<note type="footnote"> 8 Rep. 4, 10 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 4 iam <hi rend="italic">om</hi>. A I praem. <hi rend="italic">ZAC\'</hi> 7 auctores <hi rend="italic">e</hi> 9 in <hi rend="italic">om. v</hi> 10 honorem <lb/>
            <hi rend="italic">Cl</hi> 11 tri | bu///e//////////moueri, <hi rend="italic">erasis nescio quibus litteris, L;</hi> <lb/>
            tribuę moueri A 14 cibium <hi rend="italic">L</hi> 17 abidum <hi rend="italic">L</hi> A sed om. Cx <lb/>
            19 pelluntur <hi rend="italic">LAabdep;</hi> repelluntur <hi rend="italic">C v Domb</hi>. 22 <hi rend="italic">mo///|//rum L</hi> <lb/>
            b <lb/>
            petierunt, b m. 1, <hi rend="italic">L</hi> 24 nutatur <hi rend="italic">Cl</hi> actor <hi rend="italic">om</hi>. C1 25 concertent <lb/>
            <hi rend="italic">LACdepakƑ;</hi> concertant <hi rend="italic">abqv</hi> 27 quia <hi rend="italic">L At C P Vi</hi> cum <hi rend="italic">Atabeqk F</hi> <lb/>
            colant <hi rend="italic">beqk</hi><hi rend="italic">f</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="77"/>
            hominibus scaenicis nec plebeiam tribum, quanto minus senatoriam <lb/>
            curiam dehonestari sinunt. In hac disceptatione huiusce <lb/>
            modi ratiocinatio summam quaestionis absoluit. Proponunt <lb/>
            Graeci: Si di tales colendi sunt, profecto etiam tales homines <lb/>
            honorandi. Adsumunt Romani: Sed nullo modo tales homines <lb n="5"/>
            honorandi sunt. Concludunt Christiani: Nullo modo igitur di <lb/>
            tales colendi sunt. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>