CAPUT XIII. Debuisse intellegere Romanos, quod di eorum, qui se turpibus ludis coli expetebant, indigni essent honore diuino. Sed responderet mihi fortasse, si uiueret: Quo modo nos ista inpunita esse nollemus, quae ipsi di sacra esse uoluerunt, cum ludos scaenicos, ubi talia celebrantur dictitantur actitantur, et Romanis moribus inuexerunt et suis honoribus dicari exhiberique iusserunt? Quur non ergo hinc magis ipsi intellecti sunt non esse di ueri nec omnino digni, quibus diuinos honores deferret illa res publica? Quos enim coli minime deceret minimeque oporteret, si ludos expeterent agendos conuiciis 1 lauda/s, n eras., L 4 plures 01 5 capitolij, ij m. 2 in ras., C non immoromae L; immo non romae A 6 exercere L A Cl a*p q; exerere C2 al b a f; exserere e k poeta C1 7 saecuri L A 9 planc ̣ tus q aut m. 2 in et corr. b 10 Publio et om. LC GN. LAC caelius C al MC A; marco b e immixtis glossis foede corrupta praebet d: ut plautus aut ne [alauinę (ataui?) huius puplius et gneo scipioni] aius Ipontifiei et clarissimo nobiliJ scipioni aut cecilius marco catoni 11 iobis LA obtimi A 12 adulescentibus at 17 uiberet L 18 nolimus f 21 non ergo L A CI b de p; ergo non v Domb, magis non hinc q; magis hinc C 22 diueri L Romanorum, quo modo quaeso colendi putati sunt, quo modo non detestandi spiritus intellecti, qui cupiditate fallendi inter suos honores sua celebrari crimina poposcerunt? Itemque Romani, quamuis iam superstitione noxia premerentur, ut illos deos colerent, quos uidebant sibi uoluisse scaenicas turpitudines consecrari, suae tamen dignitatis memores ac pudoris actores talium fabularum nequaquam honorauerunt more Graecorum, sed, sicut aput Ciceronem idem Scipio loquitur, \'cum artem ludicram scaenamque totam in probro ducerent, genus id hominum non modo honore ciuium reliquorum carere, sed etiam tribu moueri notatione censoria uoluerunt.\' Praeclara sane et Romanis laudibus adnumeranda prudentia; sed uellem se ipsa sequeretur, se imitaretur. Ecce enim recte, quisquis ciuium Romanorum esse scaenicus elegisset, non solum ei nullus ad honorem dabatur locus, uerum etiam censoris nota tribum tenere propriam minime sinebatur.s o animum ciuitatis laudis auidum germaneque Romanum! Sed respondeatur mihi: qua consentanea ratione homines scaenici ab omni honore pelluntur, et ludi scaenici deorum honoribus admiscentur? Illas theatricas artes diu uirtus Romana non nouerat, quae si ad oblectamentum uoluptatis humanae quaererentur, uitio morum inreperent humanorum. Di eas sibi exhiberi petierunt: quo modo ergo abicitur scaenicus, per quem colitur Deus? et theatricae illius turpitudinis qua fronte notatur actor, si adoratur exactor? In hac controuersia Graeci Romanique concertent. Graeci putant recte se honorare homines scaenicos, quia colunt ludorum scaenicorum flagitatores deos; Romani uero 8 Rep. 4, 10 4 iam om . A I praem. ZAC\' 7 auctores e 9 in om. v 10 honorem Cl 11 tri | bu///e//////////moueri, erasis nescio quibus litteris, L; tribuę moueri A 14 cibium L 17 abidum L A sed om. Cx 19 pelluntur LAabdep; repelluntur C v Domb . 22 mo///|//rum L b petierunt, b m. 1, L 24 nutatur Cl actor om . C1 25 concertent LACdepakƑ; concertant abqv 27 quia L At C P Vi cum Atabeqk F colant beqk f hominibus scaenicis nec plebeiam tribum, quanto minus senatoriam curiam dehonestari sinunt. In hac disceptatione huiusce modi ratiocinatio summam quaestionis absoluit. Proponunt Graeci: Si di tales colendi sunt, profecto etiam tales homines honorandi. Adsumunt Romani: Sed nullo modo tales homines honorandi sunt. Concludunt Christiani: Nullo modo igitur di tales colendi sunt.