<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="12" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XII. </title></ab><ab><title type="sub">Quod Romani auferendo libertatem poetis in homines, quam dederunt in deos, melius de se quam de dis suis senserint. </title></ab><p rend="script">At Romani, sicut in illa de re publica disputatione Scipio <lb/>
            gloriatur, probris et iniuriis poetarum subiectam uitam famamque<lb n="20"/>
            habere noluerunt, capite etiam sancientes, tale carmen <lb/>
            condere si quis auderet. Quod erga se quidem satis honeste <lb/>
            constituerunt, sed erga deos suos superbe et inreligiose; quos <lb/>
            cum scirent non solum patienter, uerum etiam libenter poetarum <lb/>
            probris maledictisque lacerari, se potius quam illos huiusce<lb n="25"/>
            modi iniuriis indignos esse duxerunt seque ab eis etiam lege <lb/>
            munierunt, illorum autem ista etiam sacris sollemnitatibus

<note rend="script" type="footnote"> 8 conuibia <hi rend="italic">L</hi> 6 permixtae <hi rend="italic">L</hi> A; permixta a 7 quia <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">e p q kfv;</hi> <lb/>
            qai <hi rend="italic">Cad a Domb</hi>. quia <hi rend="italic">usque ad</hi> discretione <hi rend="italic">om</hi>. bt 8 sunt mali <hi rend="italic">LA</hi> <lb/>
            . <lb/>
            l/beoni <hi rend="italic">L</hi> 10 honori ducunt <hi rend="italic">LAC a b de p k Ii</hi> honori dicunt a; bonore <lb/>
            dacunt <hi rend="italic">q;</hi> honore dignos ducunt az v 11 et scenicos <hi rend="italic">orn. e1</hi> <lb/>
            14 confingantur <hi rend="italic">e</hi> 16 in hominibus <hi rend="italic">p</hi> 18 senserunt <hi rend="italic">p</hi> 21 etiam <lb/>
            sancientes LACl<hi rend="italic">ab</hi><hi rend="italic">depqak</hi><hi rend="italic">f;</hi> etiam plectendum sancientes C1 v <lb/>
            nl <lb/>
            27 sollemptatibus <hi rend="italic">e</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="75"/>
            miscuerunt. Itane tandem, Scipio, laudas hanc poetis Romanis <lb/>
            negatam esse licentiam, ut cuiquam obprobrium infligerent <lb/>
            Romanorum, cum uideas eos nulli deorum pepercisse uestrorum? <lb/>
            Itane pluris tibi habenda est existimatio curiae uestrae <lb/>
            quam Capitolii, immo Romae unius quam caeli totius, ut <lb n="5"/>
            linguam maledicam in ciues tuos exercere poetae etiam lege <lb/>
            prohiberentur, et in deos tuos securi tanta conuicia nullo <lb/>
            senatore nullo censore, nullo principe nullo pontifice prohibente <lb/>
            iacularentur? Indignum uidelicet fuit, ut Plautus aut Naeuius <lb/>
            [Publio et] Gn. Scipioni aut Caecilius M. Catoni malediceret, <lb n="10"/>
            et dignum fuit, ut Terentius uester flagitio Iouis optimi <lb/>
            maximi adulescentium nequitiam concitaret? 
</p></div></div></div></body></text></TEI>