CAPUT XII. Quod Romani auferendo libertatem poetis in homines, quam dederunt in deos, melius de se quam de dis suis senserint. At Romani, sicut in illa de re publica disputatione Scipio gloriatur, probris et iniuriis poetarum subiectam uitam famamque habere noluerunt, capite etiam sancientes, tale carmen condere si quis auderet. Quod erga se quidem satis honeste constituerunt, sed erga deos suos superbe et inreligiose; quos cum scirent non solum patienter, uerum etiam libenter poetarum probris maledictisque lacerari, se potius quam illos huiusce modi iniuriis indignos esse duxerunt seque ab eis etiam lege munierunt, illorum autem ista etiam sacris sollemnitatibus 8 conuibia L 6 permixtae L A; permixta a 7 quia L A e p q kfv; qai Cad a Domb . quia usque ad discretione om . bt 8 sunt mali LA . l/beoni L 10 honori ducunt LAC a b de p k Ii honori dicunt a; bonore dacunt q; honore dignos ducunt az v 11 et scenicos orn. e1 14 confingantur e 16 in hominibus p 18 senserunt p 21 etiam sancientes LACl ab depqak f; etiam plectendum sancientes C1 v nl 27 sollemptatibus e miscuerunt. Itane tandem, Scipio, laudas hanc poetis Romanis negatam esse licentiam, ut cuiquam obprobrium infligerent Romanorum, cum uideas eos nulli deorum pepercisse uestrorum? Itane pluris tibi habenda est existimatio curiae uestrae quam Capitolii, immo Romae unius quam caeli totius, ut linguam maledicam in ciues tuos exercere poetae etiam lege prohiberentur, et in deos tuos securi tanta conuicia nullo senatore nullo censore, nullo principe nullo pontifice prohibente iacularentur? Indignum uidelicet fuit, ut Plautus aut Naeuius [Publio et] Gn. Scipioni aut Caecilius M. Catoni malediceret, et dignum fuit, ut Terentius uester flagitio Iouis optimi maximi adulescentium nequitiam concitaret?