<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="11" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XI. </title></ab><ab><title type="sub">De scaenicis aput Graecos in rei publicae administrationem receptis, eo quod placatores deorum iniuste ab hominibus spernerentur. </title></ab><p rend="script">Ad hanc conuenientiam pertinet, quod etiam scaenicos <lb n="5"/>
            actores earundem fabularum non paruo ciuitatis honore dignos <lb/>
            existimarunt, si quidem, quod in eo quoque de re publica <lb/>
            libro commemoratur, Aeschines Atheniensis, uir eloquentissimus, <lb/>
            cum adulescens tragoedias actitauisset, rem publicam <lb/>
            capessiuit et Aristodemum, tragicum item actorem, maximis <lb n="10"/>
            de rebus pacis ac belli legatum ad Philippum Athenienses <lb/>
            saepe miserunt. Non enim consentaneum putabatur, cum easdem <lb/>
            artes eosdemque scaenicos ludos etiam dis suis acceptos <lb/>
            uiderent, illos, per quos agerentur, infamium loco ac numero <lb/>
            deputare. Haec Graeci turpiter quidem, sed sane dis suis <lb n="15"/>
            omnino congruenter, qui nec uitam ciuium lacerandam linguis <lb/>
            poetarum et histrionum subtrahere ausi sunt, a quibus cernebant <lb/>
            deorum uitam eisdem ipsis dis uolentibus et libentibus carpi, <lb/>
            et ipsos homines, per quos ista in theatris agebantur, quae <lb/>
            numinibus quibus subditi erant grata esse cognouerant, non <lb n="20"/>
            solum minime spernendos in ciuitate, uerum etiam maxime <lb/>
            honorandos putarunt. Quid enim causae reperire possent, quur <lb/>
            sacerdotes honorarent, quia per eos uictimas dis acceptabiles <lb/>
            offerebant, et scaenicos probrosos haberent, per quos illam <lb/>
            uoluptatem siue honorem dis exhiberi petentibus et, nisi fieret, <lb n="25"/>
            irascentibus eorum admonitione didicerant? cum praesertim <lb/>
            Labeo, quem huiusce modi rerum peritissimum praedicant, <lb/>
            numina bona a numinibus malis ista etiam cultus diuersitate

<note type="footnote"> 8 c. 11 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 amministr. C 5 pertinet quod etiam <hi rend="italic">m. rec. in marg. C</hi> 8 aescines <lb/>
            <hi rend="italic">LACe</hi> 9 actitabisaet <hi rend="italic">L</hi> A 10 auctorem A 11 philypp. <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            phylipp. A 17 aubtraere <hi rend="italic">C\'</hi> 20 nominibus A1 C1 22 repperire <hi rend="italic">LAe</hi> <lb/>
            r <lb/>
            quur] at a 23 acceptauile9 <hi rend="italic">L</hi> A 24 probroso <hi rend="italic">L</hi> 25 sine honorem <lb/>
            dia <hi rend="italic">L</hi> A C ab <hi rend="italic">dep qk fv;</hi> diis sibi honorem <hi rend="italic">al Domb.;</hi> diis sibi uel <lb/>
            hon. a,2 26 admonitionibus didicet <hi rend="italic">e</hi> 28 a <hi rend="italic">ora. L1</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="74"/>
            % <lb/>
            distinguat, ut malos deos propitiari caedibus et tristibus supplicationibus <lb/>
            adserat, bonos autem obsequiis laetis adque <lb/>
            iucundis, qualia sunt, ut ipse ait, ludi conuiuia lectisternia. <lb/>
            Quod totum quale sit, postea, si Deus iuuerit, diligentius disseremus. <lb/>
            Nunc ad rem praesentem quod adtinet, siue omnibus<lb n="5"/>
            omnia tamquam bonis permixte tribuantur (neque enim esse <lb/>
            decet deos malos, cum potius isti, quia inmundi sunt spiritus, <lb/>
            omnes sint mali), siue certa discretione, sicut Labeoni uisum <lb/>
            est, illis illa, istis ista distribuantur obsequia, conpetentissime <lb/>
            Graeci utrosque honori ducunt, et sacerdotes, per quos uictimae<lb n="10"/>
            ministrantur, et scaenicos, per quos ludi exhibentur, ne uel <lb/>
            omnibus dis suis, si et ludi omnibus grati sunt, uel, quod <lb/>
            est indignius, his, quos bonos putant, si ludi ab eis solis <lb/>
            amantur, facere conuincantur iniuriam. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>