<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="10" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  X. </title></ab><ab><title type="sub">Qua nocendi arte daemones uelint uel falsa de se crimina uel uera narrari. </title></ab><p rend="script">Nam quod adfertur pro defensione, non illa uera in deos <lb/>
            dici, sed falsa adque conficta, id ipsum est scelestius, si <lb n="5"/>
            pietatem consulas religionis; si autem malitiam daemonum <lb/>
            cogites, quid astutius ad decipiendum adque callidius? Cum <lb/>
            enim probrum iacitur in principem patriae bonum adque utilem, <lb/>
            nonne tanto est indignius, quanto a ueritate remotius et a <lb/>
            uita illius alienius? Quae igitur supplicia sufficiunt, cum deo<lb n="10"/>
            fit ista tam nefaria, tam insignis iniuria? Sed maligni spiritus, <lb/>
            quos isti deos putant, etiam flagitia, quae non admiserunt, <lb/>
            de se dici uolunt, dum tamen humanas mentes his opinionibus <lb/>
            uelut retibus induant et ad praedestinatum supplicium secum <lb/>
            trahant, siue homines ista commiserint, quos deos haberi<lb n="15"/>
            gaudent, qui humanis erroribus gaudent, pro quibus se etiam <lb/>
            colendos mille nocendi fallendique artibus interponunt; siue <lb/>
            etiam non ullorum hominum illa crimina uera sint, quae <lb/>
            tamen de numinibus fingi libenter accipiunt fallacissimi spiritus, <lb/>
            ut ad scelesta ac turpia perpetranda uelut ab ipso caelo<lb n="20"/>
            traduci in terras satis idonea uideatur auctoritas. Cum igitur <lb/>
            Graeci talium numinum seruos se esse sentirent, inter tot et <lb/>
            tanta eorum theatrica obprobria parcendum sibi a poetis <lb/>
            nullo modo putauerunt, uel dis suis etiam sic consimilari <lb/>
            adpetentes, uel metuentes, ne honestiorem famam ipsi requirendo <lb n="25"/>
            et eis se hoc modo praeferendo illos ad iracundiam <lb/>
            prouocarent.

<note rend="script" type="footnote"> * n <lb/>
            4 in <hi rend="italic">m. 2 in ras., C</hi> 5 conficta <hi rend="italic">L;</hi> conflicta A 6 malitia <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            7 astutias C1 <hi rend="italic">9prius</hi> a <hi rend="italic">om. C\'</hi> 10 alienus <hi rend="italic">Lx</hi> 15 habere e 16 ga<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>u<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>d<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>e<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>n<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>t<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>, <lb/>
            <hi rend="italic">superscripto m. rec</hi>. uolunt, <hi rend="italic">a</hi> etiam se <hi rend="italic">e</hi> 18 non nullorum <hi rend="italic">LA Cpa\';</hi> <lb/>
            nullorum <hi rend="italic">a b d e</hi> a2 <hi rend="italic">k f;</hi> ullorum <hi rend="italic">omisso</hi> non <hi rend="italic">q</hi> 20 ac <hi rend="italic">sup. lin. L</hi> <lb/>
            a <lb/>
            21 uideatur <hi rend="italic">om. Cl</hi> 24 si <hi rend="italic">L</hi> consimulari <hi rend="italic">e</hi> 25 <hi rend="italic">ho|///ne-</hi> <lb/>
            sti///orem <hi rend="italic">L</hi> </note> 
<pb n="73"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>