CAPUT X. Qua nocendi arte daemones uelint uel falsa de se crimina uel uera narrari. Nam quod adfertur pro defensione, non illa uera in deos dici, sed falsa adque conficta, id ipsum est scelestius, si pietatem consulas religionis; si autem malitiam daemonum cogites, quid astutius ad decipiendum adque callidius? Cum enim probrum iacitur in principem patriae bonum adque utilem, nonne tanto est indignius, quanto a ueritate remotius et a uita illius alienius? Quae igitur supplicia sufficiunt, cum deo fit ista tam nefaria, tam insignis iniuria? Sed maligni spiritus, quos isti deos putant, etiam flagitia, quae non admiserunt, de se dici uolunt, dum tamen humanas mentes his opinionibus uelut retibus induant et ad praedestinatum supplicium secum trahant, siue homines ista commiserint, quos deos haberi gaudent, qui humanis erroribus gaudent, pro quibus se etiam colendos mille nocendi fallendique artibus interponunt; siue etiam non ullorum hominum illa crimina uera sint, quae tamen de numinibus fingi libenter accipiunt fallacissimi spiritus, ut ad scelesta ac turpia perpetranda uelut ab ipso caelo traduci in terras satis idonea uideatur auctoritas. Cum igitur Graeci talium numinum seruos se esse sentirent, inter tot et tanta eorum theatrica obprobria parcendum sibi a poetis nullo modo putauerunt, uel dis suis etiam sic consimilari adpetentes, uel metuentes, ne honestiorem famam ipsi requirendo et eis se hoc modo praeferendo illos ad iracundiam prouocarent. * n 4 in m. 2 in ras., C 5 conficta L; conflicta A 6 malitia L 7 astutias C1 9prius a om. C\' 10 alienus Lx 15 habere e 16 ga ̣ u ̣ d ̣ e ̣ n ̣ t ̣ , superscripto m. rec . uolunt, a etiam se e 18 non nullorum LA Cpa\'; nullorum a b d e a2 k f; ullorum omisso non q 20 ac sup. lin. L a 21 uideatur om. Cl 24 si L consimulari e 25 ho|///ne- sti///orem L