<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="9" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  VIIII. </title></ab><ab><title type="sub">De causis correptionum, propter quas et boni et mali pariter flagellantur. </title></ab><p>Quid igitur in illa rerum uastitate Christiani passi sunt, <lb/>
            quod non eis magis fideliter ista considerantibus ad prouectum <lb/>
            ualeret? Primum quod ipsa peccata, quibus Deus indignatus <lb/>
            inpleuit tantis calamitatibus mundum, humiliter cogitantes, <lb/>
            quamuis longe absint a facinerosis flagitiosis adque inpiis. <lb n="10"/>
            tamen non usque adeo se a delictis deputant alienos, ut nec <lb/>
            temporalia pro eis mala perpeti se iudicent dignos. Excepto <lb/>
            enim quod unusquisque quamlibet laudabiliter uiuens cedit in <lb/>
            quibusdam carnali concupiscentiae, etsi non ad facinorum <lb/>
            inmanitatem et gurgitem flagitiorum adque inpietatis abominationem, <lb n="15"/>
            ad aliqua tamen peccata uel rara uel tanto crebriora, <lb/>
            quanto minora — hoc ergo excepto quis tandem facile reperitur, <lb/>
            qui eosdem ipsos, propter quorum horrendam superbiam luxuriamque <lb/>
            et auaritiam adque execrabiles iniquitates et inpietates <lb/>
            Deus, sicut minando praedixit, conterit terras, sic habeat, ut <lb n="20"/>
            habendi sunt? sic cum eis uiuat, ut cum talibus est uiuendum? <lb/>
            Plerumque enim ab eis docendis ac monendis, aliquando <lb/>
            etiam obiurgandis et corripiendis male dissimulatur, uel cum <lb/>
            laboris piget, uel cum os eorum uerecundamur offendere, uel <lb/>
            cum inimicitias deuitamus, ne inpediant et noceant in istis <lb n="25"/>
            temporalibus rebus, siue quas adipisci adhuc adpetit nostra <lb/>
            cupiditas, siue quas amittere formidat infirmitas, ita ut, quamuis <lb/>
            bonis malorum uita displiceat et ideo cum eis non incidant

<note type="footnote"> 1 et <hi rend="italic">ante</hi> exhalat <hi rend="italic">om. a e</hi> 2 flagrat <hi rend="italic">Cab dell p;</hi> frag-lat <hi rend="italic">12</hi> 4 correctionum <lb/>
            <hi rend="italic">p</hi> 7 proaectum <hi rend="italic">Cue p q a. k; profectum a I ƒv</hi> 8 ualet « <lb/>
            primum <hi rend="italic">C\'&lt;x;</hi> primo <hi rend="italic">rell. v</hi> 11 nunc usque C delictis, ic <hi rend="italic">ex</hi> a <hi rend="italic">corr., C</hi> <lb/>
            17 repperitur <hi rend="italic">(,\'1 e l</hi> 18 et luxur. <hi rend="italic">q;</hi> que <hi rend="italic">om. v</hi> 22 ac monendis <hi rend="italic">I;</hi> <lb/>
            admonendis <hi rend="italic">rell. v</hi> 24 os eorum <hi rend="italic">Cabdelpqak;</hi> hos quorum f: <lb/>
            eorum os coram <hi rend="italic">v</hi> 26 temporibus (1 petit a 1*8 uita malorum v </note> <lb/>
             
<pb n="16"/>
            in illam damnationem, quae post hanc uitam talibus praeparatur, <lb/>
            tamen, quia propterea peccatis eorum damnabilibus parcunt, <lb/>
            dum eos in suis licet leuibus et ueniabilibus, metuunt, <lb/>
            iure cum eis temporaliter flagellantur, quamuis in aeternum <lb/>
            minime puniantur, iure istam uitam, quando diuinitus adfliguntur<lb n="5"/>
            cum eis, amaram sentiunt, cuius amando dulcedinem peccantibus <lb/>
            eis amari esse noluerunt. 
</p><p>Nam si propterea quisque obiurgandis et corripiendis male <lb/>
            agentibus parcit, quia opportunius tempus inquirit uel eisdem <lb/>
            ipsis metuit, ne deteriores ex hoc efficiantur, uel ad bonam<lb n="10"/>
            uitam et piam erudiendos inpediant alios infirmos et premant <lb/>
            adque auertant a fide: non uidetur esse cupiditatis occasio, <lb/>
            sed consilium caritatis. Illud est culpabile, quod hi, qui <lb/>
            dissimiliter uiuunt et a malorum factis abhorrent, parcunt <lb/>
            tamen peccatis alienis, quae dedocere aut obiurgare deberent,<lb n="15"/>
            dum eorum offensiones cauent, ne sibi noceant in his rebus, <lb/>
            quibus licite boni adque innocenter utuntur, sed cupidius, <lb/>
            quam oportebat eos, qui in hoc mundo peregrinantur et spem <lb/>
            supernae patriae prae se gerunt. Non solum quippe infirmiores, <lb/>
            uitam ducentes coniugalem, filios habentes uel habere quaerentes,<lb n="20"/>
            domos ac familias possidentes, (quos apostolus in <lb/>
            ecclesiis adloquitur docens et monens quem ad modum uiuere <lb/>
            debeant et uxores (cum maritis et mariti cum uxoribus, et <lb/>
            filii cum parentibus et parentes cum filiis, et serui cum <lb/>
            dominis et domini cum seruis) multa temporalia, multa terrena<lb n="25"/>
            libenter adipiscuntur et moleste amittunt, propter quae non <lb/>
            audent offendere homines, quorum sibi uita contaminatissima <lb/>
            et consceleratissima displicet; uerum etiam hi, qui superiorem <lb/>
            uitae gradum tenent nec coniugalibus uinculis inretiti sunt et

<note type="footnote"> 21 Coloss. 3, 18 sqq. </note>

<note type="footnote"> 3 ueniabilibus <hi rend="italic">C;</hi> uenialibus <hi rend="italic">rell. v Domb</hi>. 4 temporabiliter <hi rend="italic">C</hi> flagellantur <lb/>
            <hi rend="italic">mss.;</hi> flagellentur <hi rend="italic">v</hi> 14 a <hi rend="italic">sup. lin. I</hi> 15 dedocere, 0 <hi rend="italic">ex</hi> u <lb/>
            <hi rend="italic">corr., I;</hi> docere <hi rend="italic">e</hi> autj et <hi rend="italic">i</hi> 17 innocenter <hi rend="italic">CIaepqakl Domb,;</hi> <lb/>
            innocentes <hi rend="italic">C2bdlk2ƒv</hi> 19 praesagunt, agunt <hi rend="italic">m. 2 in ras., e</hi> infirmiorem <lb/>
            I 25 domi cum 11 28 uero C 1 </note> <lb/>
             
<pb n="17"/>
            uictu . paruo ac tegimento utuntur, plerumque, suae famae ac <lb/>
            saluti dum insidias adque impetus malorum timent, ab eorum <lb/>
            reprehensione sese abstinent, et quamuis non in tantum eos <lb/>
            metuant, ut ad similia perpetranda quibuslibet eorum terroribus <lb/>
            adque inprobitatibus cedant, ea ipsa tamen, quae cum eis non <lb n="5"/>
            perpetrant, nolunt plerumque corripere, cum fortasse possint <lb/>
            aliquos corripiendo corrigere, ne, si non potuerint, sua salus <lb/>
            ac fama in periculum exitiumque perueniat, nec ea consideratione, <lb/>
            qua suam famam ac salutem uident esse necessariam <lb/>
            utilitati erudiendorum hominum, sed ea potius infirmitate, qua <lb n="10"/>
            delectat lingua blandiens et humanus dies et reformidatur uulgi <lb/>
            iudicium et carnis excruciatio uel pereratio, hoc est propter <lb/>
            quaedam cupiditatis uincula, non propter officia caritatis. 
</p><p rend="script">Non mihi itaque uidetur haec parua esse causa, quare cum <lb/>
            malis flagellentur et boni, quando Deo placet perditos mores <lb n="15"/>
            etiam temporalium poenarum adflictione punire. Flagellantur <lb/>
            -enim simul, non quia simul agunt malam uitam, sed quia <lb/>
            simul amant temporalem uitam, non quidem aequaliter, sed <lb/>
            tamen simul, quam boni contemnere deberent, ut illi correpti <lb/>
            adque correcti consequerentur aeternam, ad quam consequendam <lb n="20"/>
            si nollent esse socii, ferrentur et diligerentur inimici, <lb/>
            quia donec uiuunt semper incertum est utrum uoluntatem sint <lb/>
            in melius mutaturi. Qua in re non utique parem, sed longe <lb/>
            grauiorem habent causam, quibus per prophetam dicitur: Ille e <lb/>
            quidem in suo peccato morietur, sanguinem autem <lb n="25"/>
            eius de manu speculatoris requiram. Ad hoc enim <lb/>
            speculatores, hoc est populorum praepositi, constituti sunt in <lb/>
            ecclesiis, ut non parcant obiurgando peccata. Nec ideo tamen

<note type="footnote"> 11 Cor. I, 4, 3 24 Ezech. 33, 6 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 tegimento <hi rend="italic">eel p q;</hi> tegum. <hi rend="italic">a b cl Domb,</hi> 2 saluti dum <hi rend="italic">mss.,</hi> saluti <lb/>
            consulentes dam b2 v 4 metuent b1; metuunt <hi rend="italic">f</hi> 7 poterint C1 8 nec <lb/>
            <hi rend="italic">C ab de 1 p qv;</hi> neque <hi rend="italic">Domb</hi>. 10 qua, a <hi rend="italic">ex</hi> o <hi rend="italic">corr., C</hi> 14 uidea<foreign xml:lang="grc">̣̇</foreign>tur <hi rend="italic">l</hi> <lb/>
            15 flagellantur <hi rend="italic">a</hi> 16 flagellatur 01 21 nolint <hi rend="italic">l;</hi> nolunt a1 22 <hi rend="italic">ut</hi> <lb/>
            d, f <lb/>
            <hi rend="italic">editur ab</hi><hi rend="italic">delp</hi><hi rend="italic">q;</hi> uoluntatem sint in melius mutari <hi rend="italic">Cl;</hi> uoluntate posint <lb/>
            in mel. mutari, po <hi rend="italic">erasa littera</hi> m, <hi rend="italic">(J2</hi> 23 in <hi rend="italic">ante</hi> re <hi rend="italic">om. C</hi>. </note>

<note type="footnote"> XXXX Ang. opera Sectio V pare I. </note>

<note type="footnote"> 2 </note> <lb/>
             
<pb n="18"/>
            ab huius modi culpa penitus alienus est, qui, licet praepositus <lb/>
            non sit, in eis tamen, quibus uitae huius necessitate coniungitur, <lb/>
            multa monenda uel arguenda nouit et neglegit, deuitans <lb/>
            eorum offensiones propter illa quibus in hac uita non indebitis <lb/>
            utitur, sed plus quam debuit delectatur. Deinde habent aliam <lb n="5"/>
            causam boni, quare temporalibus adfligantur malis, qualem <lb/>
            habuit Iob: ut sibi ipse humanus animus sit probatus et cognitus, <lb/>
            quanta uirtute pietatis gratis Deum diligat. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>