CAPUT V. De generali consuetudine hostium uictas ciuitates euertentium quid Cato senserit. Quem morem etiam Cato, sicut scribit Sallustius, nobilitatae ueritatis historicus, sententia sua, quam de coniuratis in senatu habuit, conmemorare non praetermittit: \'rapi uirgines pueros, diuelli liberos a parentum conplexu, matres familiarum pati quae uictoribus conlibuisset, fana adque domos spoliari, caedem incendia fieri: postremo armis cadaueribus cruore adque luctu omnia conpleri\'. Hic si fana tacuisset, deorum sedibus solere hostes parcere putaremus. Et haec non ab alienigenis hostibus, sed a Catilina et sociis eius, nobilissimis senatoribus et Romanis ciuibus, Romana templa metuebant. Sed hi uidelicet perditi et patriae parricidae. 14 Cat. 51 2 praemebantur Cll huc ... duceb. om. e miserant. hostibus i l q a. V 4 graecorum ev 8 uir ge ̣ lius C 13 Cato Cpq; Caesar v 14 Cato codd.; Caesar v scripsit bl 15 in senatum 1 16 rapi/, t eraso, C; rapuit b2 18 conlibuisset mss.; coulibuissent Sallust . 20 compleri 1pqa. Sall., repleri Cabekfv 22 catalina Cle; catelina Czd et ante sociis sup. lin. C