CAPUT IIII. De asylo Iunonis in Troia, quod neminem liberauit a Graecis, et basilicis apostolorum, quae omnes ad se confugientes a barbaris defenderunt. Ipsa, ut dixi, Troia, mater populi Romani, sacratis locis deorum suorum munire non potuit ciues suos ab ignibus ferroque Graecorum, eosdem ipsos deos colentium; quin etiam Iunonis asylo Custodes lecti, Phoenix et dirus Ulixes, Praedam adseruabant; huc undique Troia gaza Incensis erepta adytis mensaeque deorum Crateresque auro solidi captiuaque uestis Congeritur. Pueri et pauidae longo ordine matres Stant circum. Electus est uidelicet locus tantae deae sacratus, non unde captiuos non liceret educere, sed ubi captiuos liberet includere. Conpara nunc asylum illud non cuiuslibet dei gregalis uel de turba plebis, sed Iouis ipsius sororis et coniugis et reginae omnium deorum cum memoriis nostrorum apostolorum. Illuc incensis templis et dis erepta spolia portabantur, non donanda uictis, sed diuidenda uictoribus; huc autem et quod alibi ad ea loca pertinere conpertum est cum honore et obsequio religiosissimo reportatum est. Ibi amissa, hic seruata libertas; ibi 12 Aen. 2, 761 sqq. 2 ei] eius l 3 fuerunt Cab ell f v; fuerant pak Donib . 4 hostibus Cl prosili/rent, e ut uidetur eraso. C 9 pop. Rom. mss. excepto q . Rom. pop. q v sacris a in locis aqv 13 focnix 1; fenix e olixes C 20 non licere ducere sed ubi capt. in marg. e educere (12 p q; ducere Cll ab d I; reducere a Jiberet] liceret C 22 sed Ionis mss.; sed de Iouis v 2\'3 memoris Cx 24 donanda mss.; reddenda v 27 liuertasZ; libertas. erasa littera, e ibi... captiuitas om. e clausa, hic interdicta captiuitas; ibi possidendi a dominantibus hostibus premebantur, huc liberandi a miserantibus ducebantur: postremo illud Iunonis templum sibi elegerat auaritia et superbia leuium Graeculorum, istas Christi basilicas misericordia et humilitas etiam inmanium barbarorum. Nisi forte Graeci quidem in illa sua uictoria templis deorum communium pepercerunt adque illo confugientes miseros uictosque Troianos ferire uel captiuare non ausi sunt, sed Vergilius poetarum more illa mentitus est. Immo uero morem hostium ciuitates euertentium ille descripsit.