<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="36" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXXVI. </title></ab><ab><title type="sub">De quibus causis sequenti disputatione sit disserendum. </title></ab><p>Sed adhuc mihi quaedam dicenda sunt aduersus eos, qui <lb/>
            Romanae rei publicae clades in religionem nostram referunt,<lb n="5"/>
            qua dis suis sacrificare prohibentur. Commemoranda sunt <lb/>
            enim quae et quanta occurrere potuerint uel satis esse uidebuntur <lb/>
            mala, quae illa ciuitas pertulit uel ad eius imperium <lb/>
            prouinciae pertinentes, antequam eorum sacrificia prohibita <lb/>
            fuissent; quae omnia procul dubio nobis tribuerent, si iam<lb n="10"/>
            uel illis clareret nostra religio, uel ita eos a sacris sacrilegis <lb/>
            prohiberet. Deinde monstrandum est, quos eorum mores et <lb/>
            quam ob causam Deus uerus ad augendum imperium adiuuare <lb/>
            dignatus est, in cuius potestate sunt regna omnia, quamque <lb/>
            nihil eos adiuuerint hi, quos deos putant, et potius quantum<lb n="15"/>
            decipiendo et fallendo nocuerint. Postremo aduersus eos <lb/>
            dicetur, qui manifestissimis documentis confutati adque conuicti <lb/>
            conantur adserere non propter uitae praesentis utilitatem, <lb/>
            sed propter eam, quae post mortem futura est, colendos deos. <lb/>
            Quae, nisi fallor, quaestio multo erit operosior et subtiliore<lb n="20"/>
            disputatione dignior, ut et contra philosophos in ea disseratur, <lb/>
            non quoslibet, sed qui aput illos excellentissima gloria <lb/>
            clari sunt et nobiscum multa sentiunt, et de animae inmortali <lb/>
            tate et quod Deus uerus mundum condiderit et de prouidentia <lb/>
            eius, qua uniuersum quod condidit regit. Sed quoniam <lb n="25"/>
            et ipsi in illis, quae contra nos sentiunt, refellendi sunt, deesse <lb/>
            huic officio non debemus, ut refutatis inpiis contradictionibus <lb/>
            pro uiribus, quas Deus impertiet, adseramus ciuitatem Dei

<note type="footnote"> 4 quaedam mihi <hi rend="italic">q 11</hi> aduersum <hi rend="italic">b</hi> 5 relegionem <hi rend="italic">Cl</hi> 6 enim <lb/>
            sunt <hi rend="italic">qv</hi> 7 potuerunt At <hi rend="italic">a</hi> a. 9 pertin. prou. <hi rend="italic">v</hi> 11 relegio <hi rend="italic">Cl</hi> a <lb/>
            <hi rend="italic">m. 1 sup. lin. L</hi> sacrilegiis <hi rend="italic">L</hi> 12 quos, <hi rend="italic">m</hi>. 2 <hi rend="italic">in</hi> qui <hi rend="italic">mutat.,</hi> A <lb/>
            13 uerus Deus <hi rend="italic">v</hi> 15 et potius <hi rend="italic">mss.;</hi> quin potius <hi rend="italic">v</hi> 17 confutati sunt <lb/>
            atque deuicti <hi rend="italic">q</hi> 20 subtiliore <hi rend="italic">LAC a b de a. kl;</hi> subtiliori <hi rend="italic">p q k2 I;</hi> <lb/>
            sublimiore v 23 et de <hi rend="italic">mss.;</hi> scilicet de <hi rend="italic">v</hi> 24 Deus uerus <hi rend="italic">v</hi> condederit <lb/>
            C\' 25 condidet <hi rend="italic">Cl</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="59"/>
            ueramque pietatem et Dei cultum, in quo uno ueraciter sempiterna <lb/>
            beatitudo promittitur. Hic itaque modus sit huius <lb/>
            uoluminis, ut deinceps disposita ab alio sumamus exordio. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>