<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="35" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXXV. </title></ab><ab><title type="sub">De latentibus inter inpios ecclesiae filiis et de falsis intra ecclesiam Christianis. </title></ab><p>Haec et talia, si qua uberius et commodius potuerit, respondeat <lb/>
            inimicis suis redemta familia domini Christi et peregrina <lb/>
            ciuitas regis Christi. Meminerit sane in ipsis inimicis latere <lb n="15"/>
            ciues futuros, ne infructuosum uel aput ipsos putet, quod, <lb/>
            donec perueniat ad confessos, portat infensos; sicut ex illorum <lb/>
            numero etiam Dei ciuitas habet secum, quamdiu peregrinatur <lb/>
            in mundo, conexos communione sacramentorum, nec secum <lb/>
            futuros in aeterna sorte sanctorum, qui partim in occulto, <lb n="20"/>
            partim in aperto sunt, qui etiam cum ipsis inimicis aduersus <lb/>
            Deum, cuius sacramentum gerunt, murmurare non dubitant, <lb/>
            modo cum illis theatra, modo ecclesias nobiscum replentes. <lb/>
            De correctione autem quorundam etiam talium multo minus <lb/>
            est desperandum, si aput apertissimos aduersarios praedestinati <lb n="25"/>
            amici latitant, adhuc ignoti etiam sibi. Perplexae quippe sunt <lb/>
            istae duae ciuitates in hoc saeculo inuicemque permixtae, <lb/>
            donec ultimo iudicio dirimantur; de quarum exortu et procursu <lb/>
            et debitis finibus quod dicendum arbitror, quantum diuinitus <lb/>
            adiuuabor, expediam propter gloriam ciuitatis Dei, quae alienis <lb n="30"/>
            a contrario comparatis clarius eminebit.

<note type="footnote"><hi rend="italic">41iuerLA</hi> 5 processit <hi rend="italic">L</hi>A<hi rend="italic">Cab</hi><hi rend="italic">dpq</hi><hi rend="italic">a</hi><hi rend="italic">k</hi><hi rend="italic">f;</hi> praecessit <hi rend="italic">ev</hi> 6 urbes Cl <lb/>
            8 subpleretur <hi rend="italic">C;</hi> supleretur <hi rend="italic">L</hi> A 13 et <hi rend="italic">om</hi>. (\'1 et alia <hi rend="italic">A a p; etaliqua q</hi> <lb/>
            16 cibes <hi rend="italic">L</hi> 18 quandiu Ct 24 quorumdam <hi rend="italic">C</hi> 31 emineuit <hi rend="italic">L</hi> A </note> 
<pb n="58"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>