CAPUT XXXV. De latentibus inter inpios ecclesiae filiis et de falsis intra ecclesiam Christianis. Haec et talia, si qua uberius et commodius potuerit, respondeat inimicis suis redemta familia domini Christi et peregrina ciuitas regis Christi. Meminerit sane in ipsis inimicis latere ciues futuros, ne infructuosum uel aput ipsos putet, quod, donec perueniat ad confessos, portat infensos; sicut ex illorum numero etiam Dei ciuitas habet secum, quamdiu peregrinatur in mundo, conexos communione sacramentorum, nec secum futuros in aeterna sorte sanctorum, qui partim in occulto, partim in aperto sunt, qui etiam cum ipsis inimicis aduersus Deum, cuius sacramentum gerunt, murmurare non dubitant, modo cum illis theatra, modo ecclesias nobiscum replentes. De correctione autem quorundam etiam talium multo minus est desperandum, si aput apertissimos aduersarios praedestinati amici latitant, adhuc ignoti etiam sibi. Perplexae quippe sunt istae duae ciuitates in hoc saeculo inuicemque permixtae, donec ultimo iudicio dirimantur; de quarum exortu et procursu et debitis finibus quod dicendum arbitror, quantum diuinitus adiuuabor, expediam propter gloriam ciuitatis Dei, quae alienis a contrario comparatis clarius eminebit. 41iuerLA 5 processit L A Cab dpq a k f; praecessit ev 6 urbes Cl 8 subpleretur C; supleretur L A 13 et om . (\'1 et alia A a p; etaliqua q 16 cibes L 18 quandiu Ct 24 quorumdam C 31 emineuit L A