<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="21" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXI. </title></ab><ab><title type="sub">De interfectionibus hominum, quae ab homicidii crimine excipiuntur. </title></ab><p rend="script">Quasdam uero exceptiones eadem ipsa diuina fecit auctoritas, <lb/>
            ut non liceat hominem occidi. Sed his exceptis, quos Deus <lb/>
            occidi iubet siue data lege siue ad personam pro tempore <lb n="15"/>
            expressa iussione, (non autem ipse occidit, qui ministerium <lb/>
            debet iubenti, sicut adminiculum gladius utenti; et ideo nequa.. <lb/>
            quam contra hoc praeceptum fecerunt, quo dictum est: Non <lb/>
            occides, qui Deo auctore bella gesserunt aut personam <lb/>
            gerentes publicae potestatis secundum eius leges, hoc est <lb n="20"/>
            iustissimae rationis imperium, sceleratos morte punierunt; et <lb/>
            Abraham non solum non est culpatus crudelitatis crimine, <lb/>
            uerum etiam laudatus est nomine pietatis, quod uoluit filium <lb/>
            nequaquam scelerate, sed oboedienter occidere; et merito <lb/>
            quaeritur utrum pro iussu Dei sit habendum, quod Iephte

<note type="footnote"> 22 Gen. 22 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 si <hi rend="italic">om. Ll</hi> A <hi rend="italic">Cl</hi> accepimus A de frutectis esse <hi rend="italic">L A;</hi> esse de <lb/>
            fr. <hi rend="italic">rell. v</hi> fructetis el 2 est eis sensus <hi rend="italic">v</hi> inrationabilibus <hi rend="italic">L1 b</hi> 1;= <hi rend="italic">f;</hi> <lb/>
            in <lb/>
            rationabilibus C; inrationalibus <hi rend="italic">L2</hi><hi rend="italic">Aae</hi><hi rend="italic">p</hi><hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>k1</hi><hi rend="italic">v Domb</hi>. anim. irrat. <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            3 natatilibus <hi rend="italic">om. bl;</hi> nabilibus <hi rend="italic">q</hi> ambulantibus <hi rend="italic">Apqa</hi> /\' 4 quam Cl, <lb/>
            qua<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>m (quoniam ?) <hi rend="italic">02</hi> 8 alterum <hi rend="italic">ex</hi> adulterum <hi rend="italic">corr. C</hi> 13 Quas. <lb/>
             dam.. eadem <hi rend="italic">m. 1 in marg. e</hi> 14 non <hi rend="italic">om. a</hi> iubet deus occidi <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            15 a persona <hi rend="italic">e</hi> 16 minest. C1 17 amminiculum L A 18 quod a A <lb/>
            19 qui d<foreign xml:lang="grc">ο̄</foreign>/, ex quidem <hi rend="italic">corr., C</hi> 2x) Iepthe <hi rend="italic">L C;</hi> iepthae A; iepte <hi rend="italic">ae</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="40"/>
            filiam, quae patri occurrit, occidit, cum id se uouisset immolaturum <lb/>
            Deo, quod ei redeunti de proelio uictori primitus <lb/>
            occurrisset; nec Samson aliter excusatur, quod se ipsum cum <lb/>
            hostibus ruina domus obpressit, nisi quia spiritus latenter <lb/>
            hoc iusserat, qui per illum miracula faciebat) — his igitur exceptis,<lb n="5"/>
            quos uel lex iusta generaliter uel ipse fons iustitiae <lb/>
            Deus specialiter occidi iubet, quisquis hominem uel se ipsum <lb/>
            uel quemlibet occiderit, homicidii crimine innectitur. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>