CAPUT XXI. De interfectionibus hominum, quae ab homicidii crimine excipiuntur. Quasdam uero exceptiones eadem ipsa diuina fecit auctoritas, ut non liceat hominem occidi. Sed his exceptis, quos Deus occidi iubet siue data lege siue ad personam pro tempore expressa iussione, (non autem ipse occidit, qui ministerium debet iubenti, sicut adminiculum gladius utenti; et ideo nequa.. quam contra hoc praeceptum fecerunt, quo dictum est: Non occides, qui Deo auctore bella gesserunt aut personam gerentes publicae potestatis secundum eius leges, hoc est iustissimae rationis imperium, sceleratos morte punierunt; et Abraham non solum non est culpatus crudelitatis crimine, uerum etiam laudatus est nomine pietatis, quod uoluit filium nequaquam scelerate, sed oboedienter occidere; et merito quaeritur utrum pro iussu Dei sit habendum, quod Iephte 22 Gen. 22 1 si om. Ll A Cl accepimus A de frutectis esse L A; esse de fr. rell. v fructetis el 2 est eis sensus v inrationabilibus L1 b 1;= f; in rationabilibus C; inrationalibus L2 Aae p α k1 v Domb . anim. irrat. v 3 natatilibus om. bl; nabilibus q ambulantibus Apqa /\' 4 quam Cl, qua ̣ m (quoniam ?) 02 8 alterum ex adulterum corr. C 13 Quas. dam.. eadem m. 1 in marg. e 14 non om. a iubet deus occidi C 15 a persona e 16 minest. C1 17 amminiculum L A 18 quod a A 19 qui d ο̄ /, ex quidem corr., C 2x) Iepthe L C; iepthae A; iepte ae filiam, quae patri occurrit, occidit, cum id se uouisset immolaturum Deo, quod ei redeunti de proelio uictori primitus occurrisset; nec Samson aliter excusatur, quod se ipsum cum hostibus ruina domus obpressit, nisi quia spiritus latenter hoc iusserat, qui per illum miracula faciebat) — his igitur exceptis, quos uel lex iusta generaliter uel ipse fons iustitiae Deus specialiter occidi iubet, quisquis hominem uel se ipsum uel quemlibet occiderit, homicidii crimine innectitur.