<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="20" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XX. </title></ab><ab><title type="sub">Nullam esse auctoritatem, quae Christianis in qualibet causa ius uoluntariae necis tribuat. </title></ab><p rend="script">Neque enim frustra in sanctis canonicis libris nusquam <lb n="20"/>
            nobis diuinitus praeceptum permissumue reperiri potest, ut <lb/>
            uel ipsius adipiscendae inmortalitatis uel ullius cauendi carendiue <lb/>
            mali causa nobismet ipsis necem inferamus. Nam et <lb/>
            prohibitos nos esse intellegendum est, ubi lex ait: Non <lb/>
            occides, praesertim quia non addidit: \'proximum tuum\', <lb n="25"/>
            sicut falsum testimonium cum uetaret: Falsum, inquit,

<note type="footnote"> 26 Exod. 20, 13. 16 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 commissae, o <hi rend="italic">ex</hi> u <hi rend="italic">corr., C</hi> 2 abida LA 3 biberet <hi rend="italic">L</hi> A 4 uiberet <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> testem ment. suae <hi rend="italic">LAp;</hi> ment. a. t. <hi rend="italic">C rell. v</hi> 5 athib. L A <lb/>
            6 demonstrari At 9 uibunt <hi rend="italic">LA</hi>. uiuant tamen <hi rend="italic">Domb.;</hi> uiuunt. Tamen <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            10 quoniam] quando e 12 eruuescendo <hi rend="italic">L;</hi> erubiscendo <hi rend="italic">C</hi> 14 ubi— <lb/>
            habent <hi rend="italic">om. a</hi> 15 amplius habent <hi rend="italic">v</hi> debient L1 autoritate <hi rend="italic">Cl</hi> <lb/>
            16 debitant <hi rend="italic">LA</hi> 19 attribuat <hi rend="italic">p q</hi> 21 repperiri <hi rend="italic">LACle</hi> 22 carendi <lb/>
            cauendine v 23 nobismed <hi rend="italic">C</hi> 24 prohibitus <hi rend="italic">01</hi> 25 occidis 01 <lb/>
            a <lb/>
            qui, a <hi rend="italic">m. 1 auperscr., L</hi> addit <hi rend="italic">01</hi> 26 sicut <hi rend="italic">usque ad</hi> tuum <hi rend="italic">p. 38, 1<lb/>
             om. et</hi> sicuti <hi rend="italic">L</hi> inquid C1 </note> <lb/>
             
<pb n="38"/>
            testimonium non dices aduersus proximum tuum. <lb/>
            Nec ideo tamen si aduersus se ipsum quisquam falsum testimonium <lb/>
            dixerit, ab hoc crimine se putauerit alienum, quoniam <lb/>
            regulam diligendi proximum a semet ipso dilector accepit, <lb/>
            quando quidem scriptum est: Diliges pro x i mum tuum<lb n="5"/>
            tamquam te ipsum. Porro si falsi testimonii non minus <lb/>
            reus est qui de se ipso falsum fatetur, quam si aduersus <lb/>
            proximum hoc faceret, cum in eo praecepto, quo falsum testimonium <lb/>
            prohibetur, aduersus proximum prohibeatur possitque <lb/>
            non recte intellegentibus uideri non esse prohibitum, ut aduersus<lb n="10"/>
            se ipsum quisque falsus testis adsistat: quanto magis <lb/>
            intellegendum est non licere homini se ipsum occidere, cum <lb/>
            in eo, quod scriptum est: Non occides, nihilo deinde addito, <lb/>
            nullus, nec ipse utique cui praecipitur, intellegatur exceptus! <lb/>
            Unde quidam hoc praeceptum etiam in bestias ac pecora<lb n="15"/>
            conantur extendere, ut ex hoc nullum etiam illorum liceat <lb/>
            occidere. Quur ergo non et herbas et quicquid humo radicitus <lb/>
            alitur ac figitur? Nam et hoc genus rerum, quamuis non <lb/>
            sentiat, dicitur uiuere ac per hoc potest et mori, proinde <lb/>
            etiam, cum uis adhibetur, occidi. Unde et apostolus, cum de<lb n="20"/>
            huius modi seminibus loqueretur: Tu, inquit, quod seminas <lb/>
            non uiuificatur, nisi moriatur; et in psalmo scriptum <lb/>
            est: Occidit uites eorum in grandine. Num igitur ob <lb/>
            hoc, cum audimus: Non occides, uirgultum uellere nefas <lb/>
            ducimus et Manichaeorum errori insanissime adquiescimus? <lb n="25"/>
            His igitur deliramentis remotis cum legimus: Non occides,

<note type="footnote"> 5 Mt. 22, 39 21 Cor. 15, 36 23 PB. 78, 47 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 se omn. <hi rend="italic">L</hi> A 5 diligis <hi rend="italic">01</hi> 8 faceret <hi rend="italic">ex</hi> fecerit <hi rend="italic">corr. C</hi> quod <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            9 perhibetur <hi rend="italic">01</hi> 12 cum <hi rend="italic">om</hi>. X1 <hi rend="italic">al</hi> 13 occidis <hi rend="italic">et post</hi> occides <lb/>
            <hi rend="italic">in a uocula quaedam</hi> (ut ? et?) <hi rend="italic">erasa est</hi> 16 <hi rend="italic">ut///ex, eraso ut uidetur</hi> <lb/>
            i I tioa <lb/>
            nec, <hi rend="italic">a</hi> etiam nullum eorum <hi rend="italic">q</hi> etiam 1 orum <hi rend="italic">L</hi> 17 ergo non <hi rend="italic">C;</hi> ergo <hi rend="italic">L;</hi> <lb/>
            non ergo <hi rend="italic">reM. v</hi> 18 alitur <hi rend="italic">sup. lin. C</hi> 19 bibere <hi rend="italic">L</hi> A 20 athib. <hi rend="italic">L</hi> A <lb/>
            modi <lb/>
            21 huius modi <hi rend="italic">a</hi> huiusseminibus <hi rend="italic">L;</hi> huiusmodiminibus A; huiuscemodi <lb/>
            sem. <hi rend="italic">rell. v</hi> inquid <hi rend="italic">LAC1</hi> 23 ab A 24 audiuimus <hi rend="italic">e</hi> occidis <hi rend="italic">01</hi> <lb/>
            25 et... adquiescimus <hi rend="italic">in marg. e</hi> erroribus a 26 deleram. C1 </note> <lb/>
             
<pb n="39"/>
            si propterea non accipimus hoc dictum de frutectis esse, quia <lb/>
            nullus eis sensus est, nec de inrationabilibus animantibus, <lb/>
            uolatilibus natatilibus, ambulatilibus reptilibus, quia nulla <lb/>
            nobis ratione sociantur, quam non eis datum est nobiscum <lb/>
            habere communem (unde iustissima ordinatione creatoris et <lb n="5"/>
            uita et mors eorum nostris usibus subditur): restat ut de <lb/>
            homine intellegamus, quod dictum est: Non occides, nec <lb/>
            alterum ergo nec te. Neque enim qui se occidit aliud quam <lb/>
            hominem occidit. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>