CAPUT XX. Nullam esse auctoritatem, quae Christianis in qualibet causa ius uoluntariae necis tribuat. Neque enim frustra in sanctis canonicis libris nusquam nobis diuinitus praeceptum permissumue reperiri potest, ut uel ipsius adipiscendae inmortalitatis uel ullius cauendi carendiue mali causa nobismet ipsis necem inferamus. Nam et prohibitos nos esse intellegendum est, ubi lex ait: Non occides, praesertim quia non addidit: \'proximum tuum\', sicut falsum testimonium cum uetaret: Falsum, inquit, 26 Exod. 20, 13. 16 1 commissae, o ex u corr., C 2 abida LA 3 biberet L A 4 uiberet L testem ment. suae LAp; ment. a. t. C rell. v 5 athib. L A 6 demonstrari At 9 uibunt LA . uiuant tamen Domb.; uiuunt. Tamen v 10 quoniam] quando e 12 eruuescendo L; erubiscendo C 14 ubi— habent om. a 15 amplius habent v debient L1 autoritate Cl 16 debitant LA 19 attribuat p q 21 repperiri LACle 22 carendi cauendine v 23 nobismed C 24 prohibitus 01 25 occidis 01 a qui, a m. 1 auperscr., L addit 01 26 sicut usque ad tuum p. 38, 1 om. et sicuti L inquid C1 testimonium non dices aduersus proximum tuum. Nec ideo tamen si aduersus se ipsum quisquam falsum testimonium dixerit, ab hoc crimine se putauerit alienum, quoniam regulam diligendi proximum a semet ipso dilector accepit, quando quidem scriptum est: Diliges pro x i mum tuum tamquam te ipsum. Porro si falsi testimonii non minus reus est qui de se ipso falsum fatetur, quam si aduersus proximum hoc faceret, cum in eo praecepto, quo falsum testimonium prohibetur, aduersus proximum prohibeatur possitque non recte intellegentibus uideri non esse prohibitum, ut aduersus se ipsum quisque falsus testis adsistat: quanto magis intellegendum est non licere homini se ipsum occidere, cum in eo, quod scriptum est: Non occides, nihilo deinde addito, nullus, nec ipse utique cui praecipitur, intellegatur exceptus! Unde quidam hoc praeceptum etiam in bestias ac pecora conantur extendere, ut ex hoc nullum etiam illorum liceat occidere. Quur ergo non et herbas et quicquid humo radicitus alitur ac figitur? Nam et hoc genus rerum, quamuis non sentiat, dicitur uiuere ac per hoc potest et mori, proinde etiam, cum uis adhibetur, occidi. Unde et apostolus, cum de huius modi seminibus loqueretur: Tu, inquit, quod seminas non uiuificatur, nisi moriatur; et in psalmo scriptum est: Occidit uites eorum in grandine. Num igitur ob hoc, cum audimus: Non occides, uirgultum uellere nefas ducimus et Manichaeorum errori insanissime adquiescimus? His igitur deliramentis remotis cum legimus: Non occides, 5 Mt. 22, 39 21 Cor. 15, 36 23 PB. 78, 47 2 se omn. L A 5 diligis 01 8 faceret ex fecerit corr. C quod C 9 perhibetur 01 12 cum om . X1 al 13 occidis et post occides in a uocula quaedam (ut ? et?) erasa est 16 ut///ex, eraso ut uidetur i I tioa nec, a etiam nullum eorum q etiam 1 orum L 17 ergo non C; ergo L; non ergo reM. v 18 alitur sup. lin. C 19 bibere L A 20 athib. L A modi 21 huius modi a huiusseminibus L; huiusmodiminibus A; huiuscemodi sem. rell. v inquid LAC1 23 ab A 24 audiuimus e occidis 01 25 et... adquiescimus in marg. e erroribus a 26 deleram. C1 si propterea non accipimus hoc dictum de frutectis esse, quia nullus eis sensus est, nec de inrationabilibus animantibus, uolatilibus natatilibus, ambulatilibus reptilibus, quia nulla nobis ratione sociantur, quam non eis datum est nobiscum habere communem (unde iustissima ordinatione creatoris et uita et mors eorum nostris usibus subditur): restat ut de homine intellegamus, quod dictum est: Non occides, nec alterum ergo nec te. Neque enim qui se occidit aliud quam hominem occidit.