CAPUT II. Quod nulla umquam bella ita gesta sint, ut uictores propter deos eorum, quos uicerunt, parcerent uictis. Tot bella gesta conscripta sunt uel ante conditam Romam uel ab eius exortu et imperio: legant et proferant sic ab alienigenis aliquam captam esse ciuitatem, ut hostes, qui ceperant, parcerent eis, quos ad deorum suorum templa confugisse compererant, aut aliquem ducem barbarorum praecepisse, ut inrupto oppido nullus feriretur, qui in illo uel illo templo fuisset inuentus. Nonne uidit Aeneas Priamum per aras Sanguine foedantem quos ipse sacrauerat ignes? Nonne Diomedes et Ulixes caesis summae custodibus arcis Corripuere sacram effigiem manibusque cruentis Virgineas ausi diuae contingere uittas? Nec tamen quod sequitur uerum est: Ex illo fluere ac retro sublabsa referri Spes Danaum. Postea quippe uicerunt, postea Troiam ferro ignibusque dele. uerunt, postea confugientem ad aram Priamum obtruncauerunt. Nec ideo Troia periit, quia Mineruam perdidit. Quid enim prius ipsa Minerua perdiderat, ut periret? an forte custodes suos? Hoc sane uerum est; illis quippe interemtis potuit auferri. Neque enim homines a simulacro, sed simulacrum ab hominibus seruabatur. Quo modo ergo colebatur, ut patriam custodiret et ciues, quae suos non ualuit custodire custodes? 12 Verg. Aen. 2, 501 sq. 18 Aen. 2, 167 sqq. 2 sint C q; sunt p v 3 uicerunt C; uicerant pqv 7 aligenis e; alienis a 8 coeperant 1 9 barbarum a 10 uel illo Cabl2qv; uel in illo l1p α ƒ; Ortt. e 11 Nonne uidit] non ita d 12 sanguine/, m eras., C 13 ulexis C1; ulexes Cz I; u/lixes, i eraso, e 14 arces C1 18 sublabsa C\' 20 deleuerunt C b2 p v; ////| erunt, fine superioris uersus truncato I; delerunt ableq Domb . 21 aram C1d; aras abepqv Domb . 23 ipsam mineruam C 25 simulachro ... simulachrum a