CAPUT XVII. De morte uoluntaria ob metum poenae siue dede cori s. Ac per hoc et quae se occiderunt, ne quidquam huius modi paterentur, quis humanus adfectus eis nolit ignosci ( et quae se occidere noluerunt, ne suo facinore alienum flagitium deuitarent, quisquis [eis] hoc crimini dederit, ipse crimen insipientiae non cauebit. Nam utique si non licet priuata potestate hominem occidere uel nocentem, cuius occidendi licentiam lex nulla concedit, profecto etiam qui se ipsum occidit homicida est, et tanto fit nocentior cum se occiderit, quanto innocentior in ea causa fuit, qua se occidendum putauit. Nam si Iudae factum merito detestamur eumque ueritas iudicat, cum se laqueo suspendit, sceleratae illius traditionis auxisse potius quam expiasse commissum, quoniam Dei misericordiam desperando exitiabiliter paenitens nullum sibi salubris paenitentiae locum reliquit: quanto magis a sua nece se abstinere debet, qui tali supplicio quod in se puniat non habet. Iudas enim cum se occidit, sceleratum hominem occidit, et tamen non solum Christi., uerum etiam suae mortis reus finiuit hanc uitam, quia licet 17 Mt. 27, 5 1 post pertinet in cod . d sine ullo lacunae signo sequuntur uerba inde ab probamas neminem cett p. 47, 5 3 pudorem tamen v 9 ac A 11 debitarent L A1 12 eis om. L A crimen .. cauebit L A Obi p a. Domb.; crimen .. carebit b2 A;1 f; crimine .. , carebit aeqk2v 15 concidit A1 16 cum ... innocentior om. e\' 17 quia e si om . A 21 exitiabiliter m. 2 in inexpiabiliter corr., b 22 relinquit L; relinquid A a 11&. 1 sup. lin. L se om . a 23 suplicio LA quid e propter suum scelus alio suo scelere occisus est. Quur autem homo, qui mali nihil fecit, sibi malefaciat et se ipsum interficiendo hominem interficiat innocentem, ne alium patiatur nocentem, adque in se perpetret peccatum proprium, ne in eo perpetretur alienum?