CAPUT XVI. An stupris, quae etiam sacrarum forte uirginum est passa captiuitas, contaminari potuerit uirtus animi sine uoluntatis adsensu. Magnum sane crimen se putant obicere Christianis, cum eorum exaggerantes captiuitatem addunt etiam stupra commissa, non solum in aliena matrimonia uirginesque nupturas, sed etiam in quasdam sanctimoniales. Hic uero non fides, non pietas, non ipsa uirtus, quae castitas dicitur, sed nostra potius disputatio inter pudorem adque rationem quibusdam coartatur angustiis. Nec tantum hic curamus alienis responsionem reddere, quantum ipsis nostris consolationem. Sit igitur in primis positum adque firmatum uirtutem, qua recte uiuitur, ab animi sede membris corporis imperare sanctumque corpus usu fieri sanctae uoluntatis, qua inconcussa ac stabili permanente, quidquid alius de corpore uel in corpore fecerit, quod sine peccato proprio non ualeat euitari, praeter culpam esse patientis. Sed quia non solum quod ad dolorem, uerum etiam quod ad 8 Petr. I, 2, 11 1 saluuerrimae L A\' 2 adque inprud, om. e quia si] quasi e fidiir f ̣ι̣ d ̣ e ̣ s ̣ C 8 quot C\' 7 sacramentorum, superscripto t xpianortl, A t 11 sacrarum Cp q; sanctarum v 15 f.upra C 16 nubturas IAC1 19 coartata C 20 curamus hic v 21 consulat. C 22 uibitur L; at bibitur A 23 usu om. Cl 24 incussa A stauili L A 27 lib ιο̣ nem A libidinem pertinet, in corpore alieno perpetrari potest: quidquid tale factum fuerit, etsi retentam constantissimo animo pudici. tiam non excutit, tamen pudorem incutit, ne credatur factum cum mentis etiam uoluntate, quod fieri fortasse sine carnis aliqua uoluptate non potuit.