<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="15" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XV. </title></ab><ab><title type="sub">De Regulo, in quo captiuitatis ob religionem etiam sponte tolerandae extat exemplum, quod tamen illi deos colenti prodesse non potuit. </title></ab><p rend="script">Habent tamen isti de captiuitate religionis causa etiam <lb/>
            sponte toleranda et in suis praeclaris uiris nobilissimum <lb/>
            exemplum. M. Regulus, imperator populi Romani, captiuus

<note type="footnote"> 8 Dan. 1, 6 11 Ion. 2, 1 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 4 etiam IMp. <hi rend="italic">lin. a</hi> 7 [fnit daniel <hi rend="italic">hinc incipit L</hi> 8 danihel <hi rend="italic">LAC a b e</hi> <lb/>
            consol. defuit <hi rend="italic">a</hi> 9 ergo <hi rend="italic">om. q</hi> deeerit LiA da<foreign xml:lang="grc">̄</foreign>pnatione, <hi rend="italic">superscripto<lb/>
             </hi> i dominatione, <hi rend="italic">b</hi> gentes <hi rend="italic">el j om. q</hi> 11 in quibus, <hi rend="italic">in marg. <lb/>
            r</hi> <lb/>
            cH, <hi rend="italic">q</hi> 12 in <hi rend="italic">om. LA</hi>. 13 chitaristam <hi rend="italic">LA</hi> 15 terraesse <hi rend="italic">L</hi> proh. <lb/>
            a. <lb/>
            phe// incredibilius quia, <hi rend="italic">omissa</hi> ta incredibilius est plane <hi rend="italic">Met. correctoris</hi> <lb/>
            WI. in <hi rend="italic">inferiore margine, L</hi> 16 plane incredib, <hi rend="italic">om</hi>. A 20 sponta<foreign xml:lang="grc">̣̇</foreign>e <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            toleranda <hi rend="italic">q</hi> 24 M. <hi rend="italic">LC</hi> Marcus <hi rend="italic">Aabdepq<foreign xml:lang="grc">α</foreign>kƒ;</hi>M. Atilius Reg. <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="28"/>
            aput Carthaginienses fuit. Qui cum sibi mallent a Romanis <lb/>
            suos reddi quam eorum tenere captiuos, ad hoc inpetrandum <lb/>
            etiam istum praecipue Regulum cum legatis suis Romam <lb/>
            miserunt, prius iuratione constrictum, si quod uolebant minime <lb/>
            peregisset, rediturum esse Carthaginem. Perrexit ille adque<lb n="5"/>
            in senatu contraria persuasit, quoniam non arbitrabatur utile <lb/>
            esse Romanae rei publicae mutare captiuos. Nec post hanc <lb/>
            persuasionem a suis ad hostes redire conpulsus est, sed quia <lb/>
            iurauerat, id sponte conpleuit. At illi eum excogitatis adque <lb/>
            horrendis cruciatibus necauerunt. Inclusum quippe angusto<lb n="10"/>
            ligno, ubi stare cogeretur, clauisque acutissimis undique confixo, <lb/>
            ut se in nullam eius partem sine poenis atrocissimis <lb/>
            inclinaret, etiam uigilando peremerunt. Merito certe laudant <lb/>
            uirtutem tam magna infelicitate maiorem. Et per deos ille <lb/>
            iurauerat, quorum cultu prohibito has generi humano clades<lb n="15"/>
            isti opinantur infligi. Qui ergo propterea colebantur, ut istam <lb/>
            uitam prosperam redderent, si uerum iuranti has inrogari poenas <lb/>
            seu uoluerunt seu permiserunt, quid periuro grauius irati facere <lb/>
            potuerunt? Sed quur non ratiocinationem meam potius ad <lb/>
            utrumque concludam? Deos certe ille sic coluit, ut propter <lb n="20"/>
            iuris iurandi fidem nec maneret in patria, nec inde quolibet <lb/>
            ire, sed ad suos acerrimos inimicos redire minime dubitaret. <lb/>
            Hoc si huic uitae utile existimabat, cuius tam horrendum <lb/>
            exitum meruit, procul dubio fallebatur. Suo quippe docuit <lb/>
            exemplo nihil deos ad istam temporalem felicitatem suis <lb n="25"/>
            prodesse cultoribus, quando quidem ille eorum deditus cultui <lb/>
            et uictus et captiuus abductus et, quia noluit aliter quam per

<note rend="script" type="footnote"> 1 carthaginenses A <hi rend="italic">a</hi> 5 redit, fuisse <hi rend="italic">L</hi> A adquae A 6 arbitranatur <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> 7 <hi rend="italic">post</hi> captiuos. <hi rend="italic">inserta est glossa:</hi> In subsequentibus dicit[fi. <lb/>
            p] suasus est ut staret, A 8 quia] quod <hi rend="italic">v</hi> 16 coleuantur <hi rend="italic">L</hi> 17 uerum] <lb/>
            uiro, i <hi rend="italic">et</hi> 0 <hi rend="italic">m. 2. in ras., e</hi> 18 sed quid <hi rend="italic">a, miro errore librariua</hi> <lb/>
            sed <hi rend="italic">in uersu sequente ante</hi> quur <hi rend="italic">omissum hic posuit</hi> de periuro <hi rend="italic">I k2</hi> <lb/>
            20 sic ille <hi rend="italic">v</hi> 21 maneret (manere <hi rend="italic">a) codd.;</hi> remaneret <hi rend="italic">v</hi> quoliberet <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            22 fi, <hi rend="italic">superscripto</hi> minime, <hi rend="italic">a</hi> 23 utila<foreign xml:lang="grc">̣̇</foreign>e <hi rend="italic">C</hi> elistimauat LA1 24 falo <lb/>
            <lb/>
            leuatur LA1 sc<foreign xml:lang="grc">̣ι̣ο̣</foreign> <hi rend="italic">e</hi> 27 captibus XA1 qui <hi rend="italic">a</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="29"/>
            eos iurauerat facere, nouo ac prius inaudito nimiumque hon\'ibili <lb/>
            supplicii genere cruciatus extinctus est. Si autem deorum <lb/>
            cultus post hanc uitam uelut mercedem reddit felicitatem, <lb/>
            quur calumniantur temporibus Christianis, ideo dicentes Urbi <lb/>
            accidisse illam calamitatem, quia deos suos colere destitit, <lb n="5"/>
            cum potuerit etiam illos diligentissime colens tam infelix fieri, <lb/>
            quam ille Regulus fuit? Nisi forte contra clarissimam ueritatem <lb/>
            tanta quisquam dementia mirae caecitatis obnititur, ut <lb/>
            contendere audeat uniuersam ciuitatem deos colentem infelicem <lb/>
            esse non posse, unum uero hominem posse, quod uidelicet <lb n="10"/>
            potentia deorum suorum multos potius sit idonea conseruare <lb/>
            quam singulos, cum multitudo constet ex singulis. 
</p><p rend="script">Si autem dicunt M. Regulum etiam in illa captiuitate illisque <lb/>
            cruciatibus corporis animi uirtute beatum esse potuisse, <lb/>
            uirtus potius uera quaeratur, qua beata esse possit et ciuitas. <lb n="15"/>
            Neque enim aliunde beata ciuitas, aliunde homo, cum aliud <lb/>
            ciuitas non sit quam concors hominum multitudo. Quam ob <lb/>
            rem nondum interim disputo, qualis in Regulo uirtus fuerit: <lb/>
            sufficit nunc, quod isto nobilissimo exemplo coguntur fateri <lb/>
            non propter corporis bona uel earum rerum, quae extrinsecus <lb n="20"/>
            homini accidunt, colendos deos, quando quidem ille carere <lb/>
            his omnibus maluit quam deos per quos iurauit offendere. <lb/>
            Sed quid faciamus hominibus, qui gloriantur se talem habuisse <lb/>
            ciuem, qualem timent habere ciuitatem? Quod si non timent, <lb/>
            tale ergo aliquid, quale accidit Regulo, etiam ciuitati tam <lb n="25"/>
            diligenter quam ille deos colenti accidere potuisse fateantur <lb/>
            et Christianis temporibus non calumnientur. Verum quia de <lb/>
            illis Christianis orta quaestio est, qui etiam captiuati sunt,

<note rend="script" type="footnote"> 3 reddit <hi rend="italic">L\'A Cab dep q v;</hi> reddidit <hi rend="italic">Ll I;</hi> reddet <hi rend="italic">a k Domb</hi>. 4 calopniantur <lb/>
            <hi rend="italic">a</hi> crhist. <hi rend="italic">L</hi> 8 quisque//, e <hi rend="italic">erasis litt</hi>. uam, <hi rend="italic">L;</hi> quisque A <lb/>
            obnititur, nit in <hi rend="italic">ras., C</hi> 12 et ex A 13 M. £A <hi rend="italic">p q; onto C;</hi> Marcum <lb/>
            <hi rend="italic">ade</hi> reculum <hi rend="italic">ei</hi> 15 possit esse <hi rend="italic">v</hi> 20 propter <hi rend="italic">om</hi>. A I <lb/>
            U <lb/>
            21 accidit <hi rend="italic">e1</hi> 23 talem se <hi rend="italic">v</hi> habif I ///ibem, <hi rend="italic">corroao margine, I</hi>. <lb/>
            I d <lb/>
            cibem Al 27 qua,e A 28 captiuati <hi rend="italic">L</hi>At<hi rend="italic">Cab</hi><hi rend="italic">d</hi><hi rend="italic">ep</hi><hi rend="italic">a</hi><hi rend="italic">k2</hi><hi rend="italic">f;</hi> captiuitati <lb/>
            Ai kl; captiui ducti <hi rend="italic">qv</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="30"/>
            hoc intueantur et taceant, qui saluberrimae religioni hinc inpudenter <lb/>
            adque inprudenter inludunt, quia, si dis eorum probro <lb/>
            non fuit, quod adtentissimus cultor illorum, dum eis iuris <lb/>
            iurandi fidem seruaret, patria caruit, cum aliam non haberet, <lb/>
            captiuusque aput hostes per longam mortem supplicio nouae<lb n="5"/>
            crudelitatis occisus est, multo minus nomen criminandum est <lb/>
            Christianum in captiuitate sacratorum suorum, qui supernam <lb/>
            patriam ueraci fide expectantes etiam in suis sedibus peregrinos <lb/>
            se esse nouerunt. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>