<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="14" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XIIII. </title></ab><ab><title type="sub">De captiuitate sanctorum, quibus numquam diuina solacia defuerunt. </title></ab><p>Sed multi, inquiunt, Christiani etiam captiui ducti sunt. <lb/>
            Hoc sane miserrimum est, si aliquo duci potuerunt, ubi Deum <lb n="5"/>
            suum non inuenerunt. Sunt in scripturis sanctis huius etiam <lb/>
            cladis magna solacia. Fuerunt in captiuitate tres pueri, fuit <lb/>
            Daniel, fuerunt alii prophetae; nec Deus defuit consolator. <lb/>
            Sic ergo non deseruit fideles suos sub dominatione gentis, <lb/>
            licet barbarae, tamen humanae, qui prophetam non deseruit <lb n="10"/>
            nec in uisceribus beluae. Haec quoque illi, cum quibus agimus, <lb/>
            malunt inridere quam credere, qui tamen [in] suis litteris <lb/>
            credunt Arionem Methymnaeum, nobilissimum citharistam, <lb/>
            cum esset deiectus e naui, exceptum delphini dorso et ad <lb/>
            terras esse peruectum. Verum illud nostrum de Iona propheta <lb n="15"/>
            incredibilius est. Plane incredibilius quia mirabilius, et mirabilius <lb/>
            quia potentius. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>