CAPUT XIII. Quae sit ratio sanctorum corpora sepeliendi. Nec ideo tamen contemnenda et abicienda sunt corpora defunctorum maximeque iustorum adque fidelium, quibus tamquam organis et uasis ad omnia bona opera sancte usus est Spiritus. Si enim paterna uestis et anulus, ac si quid huius modi, tanto carius est posteris, quanto erga parentes maior adfectus: nullo modo ipsa spernenda sunt corpora, quae utique multo familiarius adque coniunctius quam quaelibet indumenta. gestamus. Haec enim non ad ornamentum uel adiutorium, quod adhibetur extrinsecus, sed ad ipsam naturam hominis pertinent. Unde et antiquorum iustorum funera officiosa pietate curata sunt et exsequiae celebratae et sepultura prouisa, ipsique cum uiuerent de sepeliendis uel etiam transferendis suis corporibus filiis mandauerunt, et Tobias sepeliendo mortuos 4 Lucan. Phars. 7, 819 9 Cor. I 15, 52 24 Tob. 2, 9; 12, 12 s 2 bisteis Cl aesca a poetis de hoc re a poeta , litterae excepta p m. 2 in ras., e 4 ur/nam, i eraso. C 5 de corporibus insultare xiltanis insepultis, trangpositione m. 2 notata, a 6 et mem- . y brorum v omnium om . at 8 recesserant C 9 puncto C reintegr. C1 14 Bancte Cbalkf; sanctus adepqv 20 [extrin]secus sed hinc incipit A 22 et ante exseq. om. 01 ipsi quoque p 23 cum a ACpa; dum aeqv Domb . biberent At sepil. C 24 ettobis C; ettobi A; et obis e Deum promeruisse teste angelo commendatur. Ipse quoque Dominus die tertio resurrecturus religiosae mulieris bonum opus praedicat praedicandumque commendat, quod unguentum pretiosum super membra eius effuderit adque hoc ad eum sepeliendum fecerit. Et laudabiliter commemorantur in euangelio qui corpus eius de cruce acceptum diligenter adque honorifice tegendum sepeliendumque curarunt. Verum istae auctoritates non hoc admonent, quod insit ullus cadaueribus sensus, sed ad Dei prouidentiam, cui placent etiam talia pietatis officia, corpora quoque mortuorum pertinere significant propter fidem resurrectionis adstruendam. Ubi et illud salubriter discitur, quanta possit esse remuneratio pro elemosynis, quas uiuentibus et sentientibus exhibemus, si neque hoc aput Deum perit, quod exanimis hominum membris officii diligentiaeque persoluitur. Sunt quidem et alia, quae sancti patriarchae de corporibus suis uel condendis uel transferendis prophetico spiritu dicta intellegi uoluerunt; non autem hic locus est, ut ea pertractemus, cum sufficiant ista, quae diximus. Sed si ea, quae sustentandis uiuentibus sunt necessaria, sicut -uictus et amictus, quamuis cum graui adflictione desint, non frangunt in bonis perferendi tolerandique uirtutem nec eradicant ex animo pietatem, sed exercitatam faciunt fecundiorem: quanto magis, cum desunt ea, quae curandis funeribus condendisque corporibus defunctorum adhiberi solent, non efficiunt miseros in occultis piorum sedibus iam quietos! Ac per hoc quando ista cadaueribus Christianorum in illa magnae urbis uel etiam aliorum oppidorum uastatione defuerunt, nec uiuorum culpa est, qui non potuerunt ista praebere, nec poena mortuorum, qui non possunt ista sentire. 2 Mt. 26, 10 sqq. 6 Io. 19, 38 sqq. . a 1 test angelo C 2 tercia a mulieres C1 4 supra e 9 adi C 11 a/struendam, d eraso, A 13 bibentibus A 14 officio diligentiaque e 17 autem sup. lin. a 19 uibentibus At 21 bonis, superscripto hominibus, e 23 desint A 27 uiborum A