<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="12" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XII. </title></ab><ab><title type="sub">De sepultura humanorum corporum, quae Christianis etiamsi fuerit negata nil adimit. </title></ab><p rend="script">At enim in tanta strage cadauerum nec sepeliri potuerunt. <lb n="15"/>
            Neque istud pia fides nimium reformidat, tenens praedictum <lb/>
            nec absumentes bestias resurrecturis corporibus obfuturas, quorum <lb/>
            capillus capitis non peribit. Nullo modo diceret ueritas: <lb/>
            Nolite timere eos, qui corpus occidunt, animam <lb/>
            autem non possunt occidere, si quicquam obesset <lb n="20"/>
            futurae uitae, quidquid inimici de corporibus occisorum facere <lb/>
            uoluissent. Nisi forte quispiam sic absurdus est, ut contendat <lb/>
            eos, qui corpus occidunt, non debere timeri ante mortem, ne <lb/>
            corpus occidant, et timeri debere post mortem, ne corpus <lb/>
            occisum sepeliri non sinant. Falsum est ergo quod ait [Christus]: <lb n="25"/>
            Qui corpus occidunt, et postea non habent <lb/>
            quid faciant, si habent tanta, quae de cadaueribus faciant.

<note type="footnote"> 10 Lc. 16, 19 sqq. 18 Lc. 21, 18 19 Mt. 10, 28 26 Lc. 12, 4 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 5 eequitur <hi rend="italic">ex</hi> requiritur <hi rend="italic">corr. C</hi> 6 ita, <hi rend="italic">omisao</hi> que, <hi rend="italic">e</hi> 9 ling/entium, <lb/>
            <hi rend="italic">eraso</hi> u. <hi rend="italic">e</hi> II morjtuis, tu in <hi rend="italic">fine ueraus m. 2 additum, C</hi> 16 istac <lb/>
            <hi rend="italic">C d2</hi> 17 absumentes, b <hi rend="italic">ex</hi> d <hi rend="italic">corr. C</hi> besteas C1 21 quicquid <lb/>
            <hi rend="italic">02 a e</hi> 24 occidant ...... corpus <hi rend="italic">om. e</hi> 25 Christus <hi rend="italic">om. Cl b d</hi> <lb/>
            - da <lb/>
            <hi rend="italic">epqatk1</hi> 27 quid <hi rend="italic">C ab depqv;</hi> quod <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>1kƒ Domb</hi>. de caueribus C; <lb/>
            cia <lb/>
            dacaueribus e </note> <lb/>
             
<pb n="24"/>
            Absit, ut falsum sit quod ueritas dixit. Dictum est enim <lb/>
            aliquid eos facere cum occidunt, quia in corpore sensus est <lb/>
            occidendo; postea uero nihil habere quod faciant, quia nullus <lb/>
            sensus est in corpore occiso. Multa itaque corpora Christianorum <lb/>
            terra non texit, sed nullum eorum quisquam a caelo <lb n="5"/>
            et terra separauit, quam totam inplet praesentia sui, qui <lb/>
            nouit unde resuscitet quod creauit. Dicitur quidem in psalmo: <lb/>
            Posuerunt mortalia seruorum tuorum escas uolatilibus <lb/>
            caeli, carnes sanctorum tuorum bestiis <lb/>
            terrae; effuderunt sanguinem eorum sicut aquam<lb n="10"/>
            in circuitu Hierusalem, et non erat qui sepeliret, <lb/>
            sed magis ad exaggerandam crudelitatem eorum, qui ista fecerunt, <lb/>
            non ad eorum infelicitatem, qui ista perpessi sunt. Quamuis <lb/>
            enim haec in conspectu hominum dura et dira uideantur, <lb/>
            sed pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum<lb n="15"/>
            eius. Proinde ista omnia, [id est] curatio funeris, conditio <lb/>
            sepulturae, pompa exsequiarum, magis sunt uiuorum solacia <lb/>
            quam subsidia mortuorum. Si aliquid prodest inpio sepultura <lb/>
            pretiosa, oberit pio . uilis aut nulla. Praeclaras exequias in <lb/>
            conspectu hominum exhibuit purpurato illi diuiti turba famulorum,<lb n="20"/>
            sed multo clariores in conspectu Domini ulceroso illi <lb/>
            pauperi ministerium praebuit angelorum, qui eum non extulerunt <lb/>
            in marmoreum tumulum, sed in Abrahae gremium <lb/>
            sustulerunt. 
</p><p rend="script">Rident haec illi, contra quos defendendam suscepimus ciuitatem<lb n="25"/>
            Dei. Verum tamen sepulturae curam etiam eorum <lb/>
            philosophi contemserunt. Et saepe uniuersi exercitus, dum

<note type="footnote"> 7 PB. 78, 2 sq. 15 Ps. 115, 15 23 Lc. 16, 22 </note>

<note rend="script" type="footnote"> re <lb/>
            3 occidendi <hi rend="italic">C</hi> habeot <hi rend="italic">C</hi> quid <hi rend="italic">a</hi> 6 rseperauit <hi rend="italic">C</hi> 7 quod <lb/>
            totum <hi rend="italic">a</hi> 8 esca <hi rend="italic">C;</hi> escas <hi rend="italic">bpv;</hi> escam <hi rend="italic">ab</hi> a,l k\' <hi rend="italic">Domb.;</hi> escas .... tuorum <lb/>
            <hi rend="italic">om. q</hi> 9 bisteis <hi rend="italic">O</hi>. 11 jerusalg <hi rend="italic">e;</hi> ierhn <hi rend="italic">a</hi> 16 omnia istaqv <lb/>
            id est <hi rend="italic">om. Cp</hi> at 20 purp. exhib. <hi rend="italic">e</hi> exhibuit <hi rend="italic">om</hi>. bl al kl diuiti, <lb/>
            P <lb/>
            <hi rend="italic">superscripto corr. m</hi>. eihibuit, <hi rend="italic">b</hi> 21 ulcerosi <hi rend="italic">C</hi> 27 contemserunt, <lb/>
            p <hi rend="italic">m. 2, C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="25"/>
            pro terrena patria morerentur, ubi postea iacerent uel quibus <lb/>
            bestiis esca fierent, non curarunt, licuitque de hac re poetis <lb/>
            plausibiliter dicere: <lb/>
<quote><l>Caelo tegitur, qui non habet urnam. </l><lb/></quote>

            Quanto minus debent de corporibus insepultis insultare Christianis, <lb n="5"/>
            quibus et ipsius carnis membrorumque omnium reformatio <lb/>
            non solum ex terra, uerum etiam ex aliorum elementorum <lb/>
            secretissimo sinu, quo dilapsa cadauera recesserunt, in <lb/>
            temporis puncto reddenda et redintegranda promittitur. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>