<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="11" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XI. </title></ab><ab><title type="sub">De fine temporalis uitae siue longioris siue breuioris. </title></ab><p>Sed enim multi etiam Christiani interfecti sunt, multi <lb/>
            multarum mortium foeda uarietate consumti. Hoc si aegre <lb/>
            ferendum est, omnibus, qui in hanc uitam procreati sunt, <lb/>
            utique commune est. Hoc scio, neminem fuisse mortuum, qui<lb n="15"/>
            non fuerat aliquando moriturus. Finis autem uitae tam longam <lb/>
            quam breuem uitam hoc idem facit. Neque enim aliud melius <lb/>
            et aliud deterius, aut aliud maius et aliud breuius est, quod <lb/>
            iam pariter non est. Quid autem interest, quo mortis genere <lb/>
            uita ista finiatur, quando ille, cui finitur, iterum mori non<lb n="20"/>
            cogitur? Cum autem unicuique mortalium sub cottidianis uitae <lb/>
            huius casibus innumerabiles mortes quodam modo comminentur, <lb/>
            quamdiu incertum est quaenam earum uentura sit, quaero <lb/>
            utrum satius sit unam perpeti moriendo an omnes timere <lb/>
            uiuendo. Nec ignoro quam citius eligatur diu uiuere sub

<note type="footnote"> 1 scam (sacram) It; suam <hi rend="italic">12</hi> et <hi rend="italic">superscripto</hi> ei <hi rend="italic">I</hi> 3 mercede <lb/>
            torqueri <hi rend="italic">m. 2 in marg. I</hi> 4 <hi rend="italic">uerbis</hi> multos in qui I <hi rend="italic">desinere codicis I <lb/>
            folii VI paginam versam, sequens uero folium a uerbis</hi> [intrinsejcus. <lb/>
            sed ad <hi rend="italic">p. 25, 20 incipere, ita</hi> ut <hi rend="italic">unum folium excidisse appareat,</hi> iam <lb/>
            <hi rend="italic">in descriptione codicis I</hi> A <hi rend="italic">monitum est</hi> 6 necauit malis fames e <lb/>
            8 productis <hi rend="italic">ei</hi> 11 brebiores <hi rend="italic">C</hi> 14 in hac uita <hi rend="italic">a</hi> 15 est hoc. scio <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            16 et tam <hi rend="italic">e</hi> 18 et est aliud <hi rend="italic">e;</hi> et <hi rend="italic">om. q</hi> aut <hi rend="italic">usque ad</hi> breuius <lb/>
            <hi rend="italic">om. q</hi> 19 quod <hi rend="italic">C</hi> 20 ista uita <hi rend="italic">e</hi> 21 cottidianis <hi rend="italic">C\'&lt;;</hi> quotid, <hi rend="italic">a</hi> <lb/>
            25 citius <hi rend="italic">mss.;</hi> inertius </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="23"/>
            timore tot mortium quam semel moriendo nullam deinceps <lb/>
            formidare. Sed aliud est quod carnis sensus infirmiter pauidus <lb/>
            refugit, aliud quod mentis ratio diligenter enucleata conuincit. <lb/>
            Mala mors putanda non est, quam bona uita praecesserit. <lb/>
            Neque enim facit malam mortem, nisi quod sequitur mortem. <lb n="5"/>
            Non itaque multum curandum est eis, qui necessario morituri <lb/>
            sunt, quid accidat ut moriantur, sed moriendo quo ire cogantur. <lb/>
            Cum igitur Christiani nouerint longe meliorem fuisse <lb/>
            religiosi pauperis mortem inter lingentium canum linguas quam <lb/>
            inpii diuitis in purpura et bysso, horrenda illa genera mortium <lb n="10"/>
            quid mortuis obfuerunt, qui bene uixerunt? 
</p></div></div></div></body></text></TEI>