CAPUT XI. De fine temporalis uitae siue longioris siue breuioris. Sed enim multi etiam Christiani interfecti sunt, multi multarum mortium foeda uarietate consumti. Hoc si aegre ferendum est, omnibus, qui in hanc uitam procreati sunt, utique commune est. Hoc scio, neminem fuisse mortuum, qui non fuerat aliquando moriturus. Finis autem uitae tam longam quam breuem uitam hoc idem facit. Neque enim aliud melius et aliud deterius, aut aliud maius et aliud breuius est, quod iam pariter non est. Quid autem interest, quo mortis genere uita ista finiatur, quando ille, cui finitur, iterum mori non cogitur? Cum autem unicuique mortalium sub cottidianis uitae huius casibus innumerabiles mortes quodam modo comminentur, quamdiu incertum est quaenam earum uentura sit, quaero utrum satius sit unam perpeti moriendo an omnes timere uiuendo. Nec ignoro quam citius eligatur diu uiuere sub 1 scam (sacram) It; suam 12 et superscripto ei I 3 mercede torqueri m. 2 in marg. I 4 uerbis multos in qui I desinere codicis I folii VI paginam versam, sequens uero folium a uerbis [intrinsejcus. sed ad p. 25, 20 incipere, ita ut unum folium excidisse appareat, iam in descriptione codicis I A monitum est 6 necauit malis fames e 8 productis ei 11 brebiores C 14 in hac uita a 15 est hoc. scio C 16 et tam e 18 et est aliud e; et om. q aut usque ad breuius om. q 19 quod C 20 ista uita e 21 cottidianis C\'<; quotid, a 25 citius mss.; inertius timore tot mortium quam semel moriendo nullam deinceps formidare. Sed aliud est quod carnis sensus infirmiter pauidus refugit, aliud quod mentis ratio diligenter enucleata conuincit. Mala mors putanda non est, quam bona uita praecesserit. Neque enim facit malam mortem, nisi quod sequitur mortem. Non itaque multum curandum est eis, qui necessario morituri sunt, quid accidat ut moriantur, sed moriendo quo ire cogantur. Cum igitur Christiani nouerint longe meliorem fuisse religiosi pauperis mortem inter lingentium canum linguas quam inpii diuitis in purpura et bysso, horrenda illa genera mortium quid mortuis obfuerunt, qui bene uixerunt?