<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="10" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  X. </title></ab><ab><title type="sub">Quod sanctis in amissione rerum temporalium nihil pereat. </title></ab><p rend="script">Quibus recte consideratis adque perspectis adtende utrum <lb/>
            aliquid mali acciderit fidelibus et piis, quod eis non in bonum <lb/>
            uerteretur, nisi forte putandum est apostolicam illam uacare <lb/>
            sententiam, ubi ait: Scimus quia diligentibus Deum<lb n="15"/>
            omnia cooperatur in bonum. Amiserunt omnia quae <lb/>
            habebant Numquid fidem? numquid pietatem? numquid interioris <lb/>
            hominis bona, qui est ante Deum diues? Hae sunt opes <lb/>
            Christianorum, quibus opulentus dicebat apostolus: Est autem <lb/>
            quaestus magnus pietas cum sufficientia. Nihil <lb n="20"/>
            enim intulimus in hunc mundum, sed nec auferre <lb/>
            aliquid possumus. Habentes autem uictum et tegumentum <lb/>
            his contenti sumus. Nam qui uolunt diu ites <lb/>
            fieri, incidunt in tentationem et laqueum et <lb/>
            desideria multa stulta et noxia, quae mergunt<lb n="25"/>
            homines in interitum et perditionem. Radix enim

<note type="footnote"> 15 Rom. 8, 28 18 Petr. I. 3, 4 19 Tim. I, 6, 6 sqq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 huiuscemodi v 6 adfligantur <hi rend="italic">Cabdelpqv;</hi> affliguntur <hi rend="italic">Donib</hi>. <lb/>
            8 deum gratis <hi rend="italic">a e</hi> 15 quoniam <hi rend="italic">pqa-</hi> 16 cooperatur <hi rend="italic">C kx f Domb ;</hi> con <lb/>
            <lb/>
            operantur <hi rend="italic">a b2 del p q a. k\'l v;</hi> comperantur <hi rend="italic">bl</hi> 17 npn quid fidg. nunquid <lb/>
            — nunquid <hi rend="italic">a</hi> 18 dominum <hi rend="italic">e</hi> heae <hi rend="italic">a;</hi> haec <hi rend="italic">e</hi> 23 sumus <lb/>
            <hi rend="italic">Cb11 ak* frgm. Frising. ed. Ziegler;</hi> simus <hi rend="italic">abl bIdepqv</hi> 25 stulta <lb/>
            <hi rend="italic">ont. C</hi> 26 enim est <hi rend="italic">Cab d p q;</hi> est enim <hi rend="italic">ev Domb</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="19"/>
            est omnium malorum auaritia, quam quidam adpetentes <lb/>
            a fide pererrauerunt et inseruerunt se <lb/>
            doloribus multis. 
</p><p rend="script">Quibus ergo terrenae diuitiae in illa uastatione perierunt, <lb/>
            si eas sic habebant, quem ad modum ab isto foris paupere, <lb n="5"/>
            intus diuite audierant, id est, si mundo utebantur tamquam <lb/>
            non utentes, potuerunt dicere, quod ille grauiter tentatus <lb/>
            et minime superatus: Nudus exiui de utero matris <lb/>
            meae, nudus reuertar in terram. Dominus dedit, <lb/>
            Dominus abstulit, sicut Domino placuit, ita factum <lb n="10"/>
            est; sit nomen Domini benedictum; ut bonus seruus <lb/>
            magnas facultates haberet ipsam sui Domini uoluntatem, cui <lb/>
            pedisequus mente ditesceret, nec contristaretur eis rebus <lb/>
            uiuens relictus, quas cito fuerat moriens relicturus. Illi autem <lb/>
            infirmiores, qui terrenis his bonis, quamuis ea non praeponerent <lb n="15"/>
            Christo, aliquantula tamen cupiditate cohaerebant, quantum <lb/>
            haec amando peccauerint, perdendo senserunt. Tantum <lb/>
            quippe doluerunt, quantum se doloribus inseruerant, sicut <lb/>
            apostolum dixisse supra commemoraui. Oportebat enim ut eis <lb/>
            adderetur etiam experimentorum disciplina, a quibus tam diu <lb n="20"/>
            fuerat neglecta uerborum. Nam cum dixit apostolus: Qui <lb/>
            uolunt diuites fieri, incidunt in tentationem et <lb/>
            cetera, profecto in diuitiis cupiditatem reprehendit, non facultatem, <lb/>
            quoniam praecepit alibi dicens: Praecipe diuitibus <lb/>
            huius mundi non superbe sapere neque sperare in <lb n="25"/>
            incerto diuitiarum, sed in Deo uiuo, qui praestat

<note type="footnote"> 6 Cor. I, 7, 31 8 Iob. 1, 21 24 Tim. I, 6, 17 sqq. </note>

<note type="footnote"> 1 omn. malorum est <hi rend="italic">l</hi> 2 errauerunt <hi rend="italic">a</hi> 4 in <hi rend="italic">om. belk</hi><hi rend="italic">f</hi> 8 superatus <lb/>
            dii, dii <hi rend="italic">m. 2 in fane versus, e</hi> exiui <hi rend="italic">C v;</hi> exii <hi rend="italic">rell. Domb</hi>. de uentre <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            11 sicut <hi rend="italic">l</hi> 13 pedesequus <hi rend="italic">C;</hi> pedissecus a ditescere G\'1 14 relictus <lb/>
            <hi rend="italic">e b dell p a. kl v;</hi> relictis <hi rend="italic">a e2 q k2</hi> mortuus <hi rend="italic">p</hi> 18 inseruerunt <hi rend="italic">ea k2 f</hi> <lb/>
            19 apostulum supra dixisse memoraui <hi rend="italic">l</hi> 20 diu <hi rend="italic">om</hi>. at 21 fuerat tam diu v <lb/>
            dicit <hi rend="italic">a;</hi> dixisset <hi rend="italic">blp</hi> 24 quoniam <hi rend="italic">cj. Halm;</hi> quam <hi rend="italic">Cb</hi><hi rend="italic">dlp</hi><hi rend="italic">qak;</hi> de <lb/>
            qua <hi rend="italic">a;</hi> qui <hi rend="italic">v</hi> praecipit <hi rend="italic">a l</hi> pre/cipe, <hi rend="italic">ex</hi> principe <hi rend="italic">corr., C</hi> diuitibus <lb/>
            <hi rend="italic">om</hi>. ot 25 in <hi rend="italic">ante</hi> incerto <hi rend="italic">sup. lin. I</hi> </note>

<note type="footnote"> 2* </note> <lb/>
             
<pb n="20"/>
            nobis omnia abundanter ad fruendum; bene faciant, <lb/>
            diuites sint in operibus bonis, facile tribuant, <lb/>
            communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum <lb/>
            in futurum, ut adprehendant ueram uitam. <lb/>
            Haec qui de suis diuitiis faciebant, magnis sunt lucris leuia<lb n="5"/>
            damna solati plusque laetati ex his, quae facile tribuendo <lb/>
            tutius seruauerunt, quam contristati ex his, quae timide retinendo <lb/>
            facilius amiserunt. Hoc enim potuit in terra perire, <lb/>
            quod piguit inde transferre. Nam qui receperunt consilium <lb/>
            Domini sui dicentis: Nolite uobis condere thesauros<lb n="10"/>
            in terra, ubi tinea et rubigo exterminant et ubi <lb/>
            fures effodiunt et furantur; sed thesaurizate uobis <lb/>
            thesaurum in caelo, quo fur non accedit neque tinea <lb/>
            corrumpit; ubi enim est thesaurus tuus, illic erit <lb/>
            et cor tuum, tribulationis tempore probauerunt quam recte <lb n="15"/>
            sapuerint non contemnendo ueracissimum praeceptorem et <lb/>
            thesauri sui fidelissimum inuictissimumque custodem. Nam si <lb/>
            multi gauisi sunt ibi se habuisse diuitias suas, quo contigit <lb/>
            ut hostis non accederet: quanto certius et securius gaudere <lb/>
            potuerunt, qui monitu Dei sui illuc migrauerunt, quo accedere <lb n="20"/>
            omnino non posset! Unde Paulinus noster, Nolensis episcopus, <lb/>
            ex opulentissimo diuite uoluntate pauperrimus et copiosissime <lb/>
            sanctus, quando et ipsam Nolam barbari uastauerunt, cum <lb/>
            ab eis teneretur, sic in corde suo, ut ab eo postea cognouimus, <lb/>
            precabatur: Domine, non excrucier propter aurum et argentum; <lb n="25"/>
            ubi enim sint omnia mea, tu scis.\' Ibi enim habebat

<note type="footnote"> 10 Mt. 6, 19 sqq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 abund.] afluenter <hi rend="italic">i</hi> 3 then<foreign xml:lang="grc">̣̇</foreign>saurizent <hi rend="italic">1</hi> 5 facieb. diuit. <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            rtt▼ <lb/>
            7 totius <hi rend="italic">Cl</hi> 8 in terra potuit <hi rend="italic">l</hi> 10 condere uobis <hi rend="italic">v</hi> 11 robigo <hi rend="italic">C;</hi> <lb/>
            erugo <hi rend="italic">el</hi> 13 thesaurum <hi rend="italic">Cabda;</hi> thesauros <hi rend="italic">elpqv Domb</hi>. 14 illic <lb/>
            <hi rend="italic">C b de l;</hi> ibi <hi rend="italic">reM. v Domb</hi>. erit <hi rend="italic">om. d</hi> 18 sunt gauisi v contingit <lb/>
            <hi rend="italic">e</hi> 19 ut <hi rend="italic">sup. lin. C</hi> 20 migrauerunt <hi rend="italic">Clp;</hi> migrauef <hi rend="italic">ac;</hi> <lb/>
            migrauerant <hi rend="italic">bdqv JJomb</hi>. 21 omnino <hi rend="italic">sup. lin, a</hi> possit <hi rend="italic">l</hi> 25 praecabatur <lb/>
            <hi rend="italic">C I</hi> 26 sint, i <hi rend="italic">in ras. I</hi> sis <hi rend="italic">e1</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="21"/>
            omnia sua, ubi eum condere et thesaurizare ille monstrauerat, <lb/>
            qui haec mala mundo uentura praedixerat. Ac per hoc qui <lb/>
            Domino suo monenti oboedierant, ubi et quo modo thesaurizare <lb/>
            deberent, nec ipsas terrenas diuitias barbaris incursantibus <lb/>
            amiserunt. Quos autem non oboedisse paenituit. quid de talibus <lb n="5"/>
            rebus faciendum esset, si non praecedente sapientia, certe <lb/>
            consequente experientia didicerunt. 
</p><p>At enim quidam boni etiam Christiani tormentis excruciati <lb/>
            sunt, ut bona sua hostibus proderent. Illi uero nec prodere <lb/>
            nec perdere potuerunt bonum, quo ipsi boni erant. Si autem <lb n="10"/>
            torqueri quam mammona iniquitatis prodere maluerunt, boni <lb/>
            non erant. Admonendi autem fuerant, qui tanta patiebantur <lb/>
            pro auro, quanta essent sustinenda pro Christo, ut eum potius <lb/>
            diligere discerent, qui pro se passos aeterna felicitate ditaret, <lb/>
            non aurum et argentum, pro quo pati miserrimum fuit, seu <lb n="15"/>
            mentiendo occultaretur, seu uerum dicendo proderetur. Namque <lb/>
            inter tormenta nemo Christum contitendo amisit, nemo <lb/>
            anrum nisi negando seruauit. Quocirca utiliora erant fortasse <lb/>
            tormenta, quae bonum incorruptibile amandum docebant, <lb/>
            quam illa bona, quae sine ullo utili fructu dominos sui amore <lb n="20"/>
            torquebant. 
</p><p>Sed quidam etiam non habentes quod proderent, dum non <lb/>
            creduntur, torti sunt. Et hi forte habere cupiebant nec sancta <lb/>
            uoluntate pauperes erant; quibus demonstrandum fuit non <lb/>
            facultates, sed ipsas cupiditates talibus dignas esse cruciatibus. <lb n="25"/>
            Si uero uitae melioris proposito reconditum aurum argentumque <lb/>
            non habebant, nescio quidem utrum cuiquam talium <lb/>
            acciderit, ut dum habere creditur torqueretur: uerum tamen <lb/>
            etiamsi accidit, profecto, qui inter illa tormenta paupertatem

<note type="footnote"> 1 inonatrauerat <hi rend="italic">C p IX V lJomb.;</hi> monuerat <hi rend="italic">ab</hi><hi rend="italic">delqk</hi><hi rend="italic">f</hi> 2 qui et <lb/>
            haec <hi rend="italic">b v</hi> 2 Ac] hac <hi rend="italic">dl</hi> 5 miserunt <hi rend="italic">II</hi> 6 praecedenti,a sap. <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            8 cristiani <hi rend="italic">l</hi> 10 quo et ipsi at <hi rend="italic">v</hi> Si <hi rend="italic">usque ad</hi> non erant m. 2 in <lb/>
            <hi rend="italic">marg. a</hi> 11 mammonam <hi rend="italic">l</hi> 16 uero 01 20 utili <hi rend="italic">sup, lin. a</hi> 23 credentur <lb/>
            <hi rend="italic">et</hi> et hij enim <hi rend="italic">l</hi> 25 dignos <hi rend="italic">Cl</hi> esse dignas v 26 melioris <lb/>
            uitae <hi rend="italic">v</hi> 27 utrum quidem e talix <hi rend="italic">a</hi> 28 accideret <hi rend="italic">e</hi> 29 acciderit <lb/>
            at </note> <lb/>
             
<pb n="22"/>
            sanctam confitebatur, Christum confitebatur. Quapropter etsi <lb/>
            non meruit ab hostibus credi, non potuit tamen sanctae paupertatis <lb/>
            confessor sine caelesti mercede torqueri. 
</p><p>Multos, inquiunt, etiam Christianos fames diuturna uastauit. <lb/>
            Hoc quoque in usus suos boni fideles pie tolerando uerterunt. <lb n="5"/>
            Quos enim fames necauit, malis uitae huius, sicut corporis <lb/>
            morbus, eripuit: quos autem non necauit, docuit parcius uiuere, <lb/>
            docuit productius ieiunare. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>