<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa001a.opp-lat1"><div n="4" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Verba Eliphaz. pondus autem uerborum tuorum <lb/>
            quis sustinebit? hic ergo dicit se cogi ad loquendum, <lb/>
            quia non sustinet dicta eius. nonne timor tuus <lb/>
            stultus est? paratus enim ad haec esse debueras, si aliis <lb n="10"/>
            ueraciter suadebas. nec talia bene timuisti, cum diceres: <lb/>
            timor enim quem uerebar uenit mihi. et spes tua <lb/>
            et simplicitas uitae tuae: quasi stultitia, qua ista bona <lb/>
            putantur. fremitus leonis et uox leaenae: ipse diabolus <lb/>
            et superbiae ciuitas, quae saepe etiam bestiae more a prophetis <lb n="15"/>
            ponitur. et gaudium draconum extinctum est: superborum <lb/>
            et insidiosorum. myrmicoleon perit eo quod non <lb/>
            haberet escam: quia in nouissimo non erunt, quos inducens <lb/>
            comedat; separabuntur enim pii ab inpiis. hic autem <lb/>
            errat, quod ea quae de diabolo audierat prophetata de Iob <lb n="20"/>
            intellegebat. myrmicoleon uero accipiendus est uel quia utrumque <lb/>
            in eo est, cum et rapit et occulte persequitur frumenta, <lb/>
            quae sublato oculo facit non germinare, uel quia auaris et in <lb/>
            terra thesaurizantibus dominatur, uel quia iustos persequitur <lb/>
             quasi formicas praeparantes sibi escas aestate ad hiemem, <lb n="25"/>
            quibus non pascetur, cum boni ab inpiis fuerint separati. et <lb/>
            catuli leonum diuisi sunt ab inuicem: conspiratio

<note type="footnote"> 1 Iob 3, 25 3 Iob 3, 26 4 Iob 3, 26 5 cf. I Petr. 4, 18 <lb/>
            7 Iob 4, 2 9 Iob 4, 6 12 Iob 3, 25 Iob 4, 6 14 Iob 4, 10 <lb/>
            16 Iob 4, 10 17 Iob 4, 11 26 Iob 4, 11 </note>

<note type="footnote"> 1 timor enim] timorem <hi rend="italic">GTP</hi> enim <hi rend="italic">om. Cb</hi> 3 pace] pace fui <hi rend="italic">SHier</hi> <lb/>
            reqaiem <hi rend="italic">S</hi> 4 ueni <hi rend="italic">C</hi> enim] autem <hi rend="italic">S om. C</hi> 7 eliphat <hi rend="italic">GP</hi> eli- <lb/>
            <hi rend="italic">phatz C 10 hoc TCP 11 diceret CP</hi> 13 uitae] uiae S qua] <lb/>
            quia <hi rend="italic">Tb</hi> 17 periit <hi rend="italic">d</hi> 18 habeat <hi rend="italic">G</hi> habet <hi rend="italic">C</hi> 20 erat <hi rend="italic">C</hi> de <hi rend="italic">post</hi> <lb/>
            quae <hi rend="italic">om. C</hi> 22 prosequitur b 23 subleuato <hi rend="italic">G</hi> non facit <hi rend="italic">GCP</hi> <lb/>
            26 pascentur <hi rend="italic">Cb</hi> inpiis] sunt impiis sunt <hi rend="italic">C</hi> fuerint-sunt <hi rend="italic">om. C</hi> </note>

<note type="footnote"> XXVIII Ang. lect. III pars S </note>

<note type="footnote">33 </note> <lb/>
             
<pb n="514"/>
            principum ciuitatis illius dissipata est, qui nati sunt de illa <lb/>
            societatis ciuitate et diabolo uel quia se inuicem uastauerunt. <lb/>
            inde est: exsurget gens contra gentem. nihil horum <lb/>
            tibi accidisset: uel illa damna et orbitas et plaga uulneris; <lb/>
            uel te non penetraret dolor animi, quia et te consolareris,<lb n="5"/>
            si aliis ex corde dixisses: numquid non capit auris mea <lb/>
            magnifica ab eo? quia ista quae dicit ex reuelatione se <lb/>
            dicit dicere. et spiritus in faciem mihi occurrit: <lb/>
            quasi flatum sensisse uult intellegi; nam negat in consequentibus <lb/>
            fuisse figuram. reminiscendum ita etiam spiritum in<lb n="10"/>
            apostolos descendisse. quid enim? numquid homo <lb/>
            coram domino mundus erit? aut haec audisse se dicit <lb/>
            aut dicit ideo se horruisse, quia nemo mundus coram domino. <lb/>
            aut ideo sic uidisse, quia nemo coram deo ita mundus est. <lb/>
            ut deum sicut est uideat. modo mundum secundum perfectionem<lb n="15"/>
            accipiendum, ut quod superius negat mundum hominem <lb/>
            perire, secundum quendam modum intellegamus. si contra <lb/>
            seruos suos non credit. quod euenit cum diceret Elias: <lb/>
            domine, prophetas tuos occiderunt, et dicit illi: <lb/>
            reliqui mihi septem milia uirorum. non enim inde<lb n="20"/>
            septem milia uirorum iam munda erant. nam angeli dicti <lb/>
            sunt et prophetae. et aduersus angelos suos prauum <lb/>
            quid reperit: uel quod aduersus eos dicitur uel quod ipsi <lb/>
            dicunt. hoc tamen potest etiam de ueris angelis accipi. <lb/>
            habitantes autem domos luteas: quorum conuersatio <lb n="25"/>
            non est in caelis. percussit illos tamquam tinea. aut

<note type="footnote"> 3 Marc. 13, 8 Iob 4, 12 6 Iob 4, 12 8 Iob 4, 15 11 Iob <lb/>
            4, 17 17 Iob 4, 18 19 III Beg. 19, 14. 18 22 Iob 4, 18 25 Iob <lb/>
            4, 19 cf. Phil. 3, 20 26 Iob 4, 19 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 ciuitate societatis C 3 contra] supra <hi rend="italic">T</hi> supra uel contra <hi rend="italic">Cb</hi> 4 accedisset <lb/>
            S damna et] <hi rend="italic">damnet G</hi> orbitas] <hi rend="italic">torpedinis b</hi> 6 capiet S <lb/>
            7 ab eo magnifica <hi rend="italic">Cbd</hi> 10 sps <hi rend="italic">G</hi> 11 apostolis <hi rend="italic">G</hi> 12 hoc <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            14 aui-est <hi rend="italic">vm. TPb</hi> ideo-ut <hi rend="italic">om. C</hi> 15 sicut] ut <hi rend="italic">GCTbd</hi> mundum] <lb/>
            raundus <hi rend="italic">Pbd</hi> 16 accipit nlns <hi rend="italic">bd</hi> 17 contra] continuo <hi rend="italic">G</hi> qua <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            18 cum diceret <hi rend="italic">om. G</hi> 21 munda iam <hi rend="italic">C</hi> 22 et <hi rend="italic">alt. om. GP</hi> pra- <lb/>
            -uumj primum <hi rend="italic">G</hi> 25 habitant <hi rend="italic">G</hi> antem] etiam <hi rend="italic">Cb</hi> loteas S <lb/>
            26 percussisti <hi rend="italic">S</hi> tinea] in eam <hi rend="italic">S</hi> </note><lb/>
             
<pb n="515"/>
            aliqua corruptio percussit eos tamquam tinea aut deus percussit <lb/>
            eos: uel hac tinea uel sicut percutit tinea, hoc est: <lb/>
            latenter intrinsecus corruptione ab eis ipsis exorta per <lb/>
            concupiscentias carnales, hoc est habitatione in domibus <lb/>
            luteis. et a mane usque ad uesperam ultra non sunt: <lb n="5"/>
            aut ultra saeculum hoc non sunt aut a prosperis rebus usque <lb/>
            ad tribulationem; poenam enim consecuti sunt. et quod non <lb/>
            possent sibi ipsis subuenire, perierunt: cum in se <lb/>
            habent spem. interierunt, quia non habebant sapientiam: <lb/>
            non in se sperandi. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="5" subtype="chapter" type="textpart"><p>Inuoca autem, si quis tibi respondeat: illis <lb/>
            enim respondetur, qui mundi sunt coram deo. etenim <lb/>
            stultum perimit ira: indignatio, qua quisque angitur, <lb/>
            tamquam inique sibi aliquid acciderit, dum non cogitat usque <lb/>
            adeo se inmundum esse coram deo, ut inuocanti non angeli <lb n="15"/>
            respondere aut se demonstrare dignati sint. qui enim hoc <lb/>
            non cogitat, stultus est et ira inrationabili interimitur. aut <lb/>
            idcirco angelos non audire, non uidere potest stultus, quia ira <lb/>
            interemptus est et a zelo occisus. errantem autem occidit <lb/>
            zelus: ad imitandum peccatores. ego autem uidi stultos <lb n="20"/>
            radicem mittentes: stultos nunc inpios accipiendum, ut <lb/>
            e contrario sapientia hominis pietas sit, sicut in consequentibus <lb/>
            dicitur. et conterantur super ianuas infirmorum: <lb/>
            humilium, cum recepti in cubiculum fuerint a sponso et stulti <lb/>
             foris remanserint. quae enim illi congregauerunt, <lb n="25"/>
            iusti comedent: et de Iudaeis potest intellegi

<note type="footnote">5 lob 4, 20 7 Iob 4, 20 9 Iob 4, 21 11 Iob 5, 1 12 Iob <lb/>
            5, 2 19 lob 5, 2 20 lob 5, 3 23 lob 5, 4 24 cf. Matth. 25, 10 <lb/>
            25 Iob 5, b </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 eos percussit TCbd</hi> 2 tinea percutit P <hi rend="italic">3 eis om. C 5 a om. S</hi> <lb/>
            uesperem <hi rend="italic">S</hi> 6 Baeculum] secundum <hi rend="italic">GCb</hi> 7 et] eo <hi rend="italic">SPd</hi> 8 possint S <lb/>
            ipsi S 9 habebunt <hi rend="italic">S</hi> 10 non <hi rend="italic">om. b</hi> sperando b 13 interimit <lb/>
            <hi rend="italic">SHier</hi> angitur <hi rend="italic">om. G</hi> agitur <hi rend="italic">C</hi> 15 ut] non <hi rend="italic">G</hi> 16 sint] sunt <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            18 iccirco <hi rend="italic">(sic semper) GTP</hi> 19 autem <hi rend="italic">om. S</hi> 20 stultus S 23 conterentur <lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> super] ante <hi rend="italic">SHier</hi> 24 cum <hi rend="italic">orn. b</hi> fuerint in cubiculum <lb/>
            <hi rend="italic">bd</hi> fuerint <hi rend="italic">om. GCP</hi> et <hi rend="italic">om. G</hi> 25 illi <hi rend="italic">om. GP</hi> </note>

<note type="footnote">33* </note><lb/>
             
<pb n="516"/>
            congregantibus prophetias, quas gentiles potius comederunt, et de his <lb/>
            qui facientes comedunt quae alii praecipiunt et non faciunt. <lb/>
            ipsi uero de malis non liberabuntur: quamuis praedicent <lb/>
            non esse facienda. exhauriatur fortitudo eorum: <lb/>
            qua superbiunt aduersus infirmos; exhauriatur autem, ut<lb n="5"/>
            iam incipiat laborare. non enim prodiet de terra labor: <lb/>
            id est de creatura non conquerantur sed de se. sed homo <lb/>
            in labore nascitur: secundum id dictum est "nascitur" <lb/>
            secundum quod in laboriosam uitam ex quieta quisque <lb/>
            conuertitur. pulli autem uulturis altissime uolitant:<lb n="10"/>
            uultur bene intellegitur dominus, quia altitudine prophetiae <lb/>
            uidit mortalitatem nostram, qua descendens pasceretur, conuertens <lb/>
            nos in corpus suum. "pulli" ergo "uulturis" ut <lb/>
            filii sponsi dicti sunt, altissime autem uolitantes conuersationem <lb/>
            in caelis habentes, ut a labore liberentur in quo homo <lb n="15"/>
            nascitur. secuti sunt quippe uocem dicentis: uenite ad me <lb/>
            omnes qui laboratis. possunt et "pulli uulturis" in <lb/>
            malo intellegi aeriae potestates, quae mortibus, hoc est peccatis, <lb/>
            pascuntur. quoniam huius modi praeuaricatores angeli <lb/>
            non sunt perducti ad humilitatem mortalitatis multum laboriosam,<lb n="20"/>
            in qua homo nascitur, ualde illi superbiunt, hoc est <lb/>
            altissime uolitant. qui dat pluuiam super faciem <lb/>
            terrae: tamquam confitentibus faciat misericordiam. ut non <lb/>
            faciat manus eorum ueritatem: non faciant quod promittunt <lb/>
            inhiantes dominari infirmis. in die occurrent illis <lb n="25"/>
            tenebrae: ut Iudaeis qui dominum non cognouerunt quid <lb/>
            esset. aut tamquam in nocte palpabunt in meridie:

<note type="footnote"> 3 lob 5, 5 4 lob 5, 5 6 lob 5, 6 7 lob 5. 7 10 lob 5, 7 <lb/>
            14 cf. Phil. 3, 20 16 Matth. 11, 28 22 lob 5, 10 23 lob 5, 12 <lb/>
            25 Iob. 5, 14 27 Iob 5, 14 </note>

<note type="footnote"> 1 gentiles congregatas b 2 non facientes <hi rend="italic">P</hi> 8 id] illud <hi rend="italic">C</hi> 10 uolant <lb/>
            <hi rend="italic">Hier</hi> 12 posceretur <hi rend="italic">G</hi> 13 ut <hi rend="italic">om. Cbd exp. T</hi> 14 uolantes <hi rend="italic">GCT</hi> <lb/>
            15 habentes in caelis <hi rend="italic">GP</hi> 20 producti <hi rend="italic">C</hi> 21 quo C illi (s. 1. m. <lb/>
            1 inde) <hi rend="italic">T</hi> 23 misericordiam—faciat <hi rend="italic">om. C</hi> 24 faciant <hi rend="italic">pr. Hier</hi> permittunt <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 25 inhiantes] minantes <hi rend="italic">Gbd</hi> occurrerent <hi rend="italic">C</hi> 26 quid] quia <hi rend="italic">bd</hi> <lb/>
            27 aut] et <hi rend="italic">8 Hier</hi> in <hi rend="italic">pr. om. Hier</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="517"/>
            sicut uidentes signa tamen dubitabant dicentes: propheta <lb/>
            est, alii: seducit populum, quando nec ad lucernam uidere <lb/>
            uoluerunt. et pereant in bello: in tentationibus. et <lb/>
            egrediatur de manu potentis infirmus: diaboli. sit <lb/>
            autem infirmo spes; illi enim fortes rem hic quaerunt. <lb n="5"/>
            beatus autem uir quem arguit dominus. in hoc enim <lb/>
            errat, quia uidetur sibi Iob, quia iniquitatibus suis haec patitur, <lb/>
            cum ex hoc beatus sit, quia in hac uita cum arguitur, <lb/>
            habet corrigendi possibilitatem. et in septimo non te tanget <lb/>
            malum: sacramentum sabbati. in fame liberabit te <lb n="10"/>
            a morte; uerbo enim alit et facit firmum ad tentationes. in <lb/>
            proelio uero de manu ferri soluet te: de potestate <lb/>
            uinculorum. a flagello linguae abscondet te: ne sentias <lb/>
            contumelias, non ne patiaris. iniustos et iniquos <lb/>
            deridebis: ut sapientia perditioni iniquorum superridebit. <lb n="15"/>
            et ferocientes bestias non timebis: id est Iudaeos <lb/>
            non timebis, quia gentes tibi obaudient; haec autem de domino <lb/>
            accipienda sunt. Eliphaz hic errat, quia putat de Iob intellegenda, <lb/>
            quae ei reuelata sunt, cum totum domino competat. <lb/>
            quia cum lapidibus agri habebis foedus: lapides <lb n="20"/>
            agri, quia in gentibus nulla ordinatio legis fuit, ut quasi de <lb/>
            aedificio lapides essent. bestiae enim ferae pacatae <lb/>
            erunt tibi: siue de Iudaeis siue de gentibus. deinde <lb/>
            scies quod in pace erit domus tua: id est ecclesia.

<note type="footnote"> 1 Ioh. 7, 40. 12 3 Iob 5, 15 Iob 5, 16 6 Iob 5, 17 9 Iob <lb/>
            5, 19 10 lob 5, 20 11 lob 5, 20 13 Inb 5, 21 14 lob 5, 22 <lb/>
            15 cf. Prou. 1, 26 16 Iob 5, 22 20 lob 5, 23 22 lob 5, 23 <lb/>
            23 lob 5, 24 </note>

<note type="footnote"> 1 dubitant <hi rend="italic">Tbd om. G</hi> 4 diaboli infinuus b sit] ai <hi rend="italic">P</hi> sic <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            5 infirmus <hi rend="italic">S</hi> 6 arguat S 7 lob] quod lob <hi rend="italic">b</hi> quiaj quod <hi rend="italic">TC<lb/>
             om. b</hi> hoc <hi rend="italic">C</hi> patiatur <hi rend="italic">Pbd</hi> 9 corrigendi] arguendi <hi rend="italic">b</hi> te <hi rend="italic">om. C</hi> <lb/>
            tangit <hi rend="italic">S</hi> 10 sabbati sacramentum <hi rend="italic">C</hi> te liberabit <hi rend="italic">Cbd</hi> 11 alit enim <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            13 ascondet <hi rend="italic">C</hi> absconde <hi rend="italic">S</hi> 14 patieris <hi rend="italic">b</hi> 15 perditionem <hi rend="italic">d</hi> superridebit <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> deridebit <hi rend="italic">G</hi> irridebit <hi rend="italic">TCPbd; cf. cap. XXVII extremo</hi> <lb/>
            16 feroces <hi rend="italic">TCPbd</hi> id-timebis <hi rend="italic">om. C</hi> 17 tibi gentes <hi rend="italic">Pd</hi> audient <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            18 eliphat <hi rend="italic">GP-elyphax C</hi> 20 labidibus <hi rend="italic">S</hi> habebit <hi rend="italic">GCP</hi> 22 pacata <lb/>
            S 24 id est <hi rend="italic">om. G</hi> </note><lb/>
             
<pb n="518"/>
            et filii tui erunt tamquam omnis herba in campo: <lb/>
            sine ariditate. et uenies in sepulcrum tamquam frumentum <lb/>
            maturum: &lt;in&gt; passionem. ecce haec ita exquisiuimus: <lb/>
            hic auctoritas huius prophetiae confirmatur. <lb/>
            tu uero scito temet ipsum quid egeris; non enim<lb n="5"/>
            iniuste haec tibi permisit deus accidere. 
</p></div><div n="6" subtype="chapter" type="textpart"><p>Verba lob. sed, ut uidetur, uerba mea sunt <lb/>
            mala; non enim uerba lob de inpatientia sunt flagellorum, <lb/>
            cum significent dolorem, non peculiarem lob, sed quem habuit <lb/>
            de omni genere humano. sagittae enim domini in corpore<lb n="10"/>
            meo sunt: uerba dei, quibus anima transfigitur, cum <lb/>
            cogitur ad confessionem. quarum furor bibit sanguinem <lb/>
            meum; tollunt enim peccatum. cum enim incipio loqui, <lb/>
            stimulant m e : quod enim loquor, illae cogunt. quid enim? <lb/>
            numquid frustra onager clamabit, nisi escamrequirens?<lb n="15"/>
            ut inde famem patiatur, quia liber esse uoluit. aut <lb/>
            bos mugit, cum habeat in praesepi cibos? asino <lb/>
            cibaria labore bouis praeparantur sicut gentibus labore prophetarum <lb/>
            et apostolorum, qui utique Iudaei fuerunt. itaque haec <lb/>
            uerba cibum desiderantis sunt, id est auxilium, non inpatientis<lb n="20"/>
            ad dolorem. numquid potest sine sale edi panis? <lb/>
            quasi ei diceretur: cur sic ea per figuras dicis? respondit. quia <lb/>
            si ex persona sua ea diceret, insulsa essent. aut est sapor <lb/>
            in sermonibus uanis? uanos sermones hominum dicit, <lb/>
            quia panis uerba dei sunt, sed panis caelestis. sic nec <lb n="25"/>
            anima mea potest cessare: quomodo non potest sine

<note type="footnote"> 1 Iob 5, 25 2 Iob 5, 26 3 Iob 5, 27 7 Iob 6, 3 10 Iob <lb/>
            6, 4 12 Iob 6, 4 13 Iob 6, 4 14 Iob 6. 5 16 Iob 6, 5 21 Iob <lb/>
            6, 6 23 lob 6. 6 25 cf. Matth. 4, 4; Ioh. f, 50 lob 6, 7 </note>

<note type="footnote"> 1 tamquam] quasi <hi rend="italic">b</hi> herba omnis <hi rend="italic">Hier</hi> 3 in <hi rend="italic">scripsi:</hi> post <hi rend="italic">bd<lb/>
             Ont. GTCP</hi> 6 hoc <hi rend="italic">b</hi> deus pennisit <hi rend="italic">Cbd</hi> accedere 6 7 mea om. <hi rend="italic">Td</hi> <lb/>
            9 significet <hi rend="italic">P</hi> 10 domini] dei <hi rend="italic">Hier</hi> 13 tollent <hi rend="italic">C</hi> 14 illi <hi rend="italic">b</hi> 15 onager] <lb/>
            ftager <hi rend="italic">S</hi> clainauit <hi rend="italic">S</hi> quaerens (at requirens\'1 <hi rend="italic">Hier</hi> 17 praesepi <lb/>
            cibos] praesepetibus <hi rend="italic">S</hi> praesepe <hi rend="italic">GCP</hi> 18 bouis] hominis <hi rend="italic">C</hi> 19 et <lb/>
            <hi rend="italic">om. G</hi> 21 panes S 22 ei] et <hi rend="italic">C</hi> respondet <hi rend="italic">Tbd</hi> 23 sabor <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            25 uerba—panis <hi rend="italic">om. C</hi> nec <hi rend="italic">om. C</hi> </note><lb/>
             
<pb n="519"/>
            sale edi panis, sic nunc ministerium praebeo uerbi dei propter <lb/>
            illud: quomodo audient sine praedicante? foetidas <lb/>
            enim uideo escas meas sicut est odor leonis: nam <lb/>
            uerba mea foetida sunt sicut leo uel propter superbiam, per <lb/>
            quam iactantes putent, uel propter quod amplexantes carnalia <lb n="5"/>
            foetorem leonis habent, qui propriis uerbis gaudent. quodsi <lb/>
            det et ueniat postulatio mea: postulationem dicit rem <lb/>
            quam petebat. et spem meam det dominus; sic enim <lb/>
            confidens ob spem post tribulationem uenturae consolationis <lb/>
            oportune tentatur. bene autem spem dicit, quia, cum res <lb n="10"/>
            uenerit, iam tentatio non erit necessaria. sit mihi ciuitas <lb/>
            sepulcrum, super cuius muros saliebam: societatem <lb/>
            illam Babyloniae uult sibi sepulcrum, non ut eum obruat, <lb/>
            sed ut sciat quia mortuos tegit quicumque in illa fuerint, de <lb/>
            cuius tamquam firmamento et munimine superbiebat. non <lb n="15"/>
            parcam; non enim mentitus sum. uerba sunt sancta <lb/>
            dei mei: quia non alia dixit quam audiuit a deo, id est de <lb/>
            homine generaliter prophetantis, quia auxilio indiget in confessione. <lb/>
            quae est enim uirtus mea, ut sufferam? quod <lb/>
            significabat uulnus eius. aut quod tempus meum, ut <lb n="20"/>
            sustineat anima mea? quia imminente morte terrentur <lb/>
            homines, ut conuertantur et confiteantur deo putredinem <lb/>
            peccatorum, cuius consideratione se dicit cogi ad confessionem. <lb/>
            numquid uirtus lapidum uirtus mea? duros <lb/>
             et inpenetrabiles iaculis uerborum dei, qui non mouentur ad <lb n="25"/>
            confitendum. aut non in ipso confidebam? cum mihi bene <lb/>
            esset, id est cum essem inmortalis ad imaginem dei. sed

<note type="footnote"> 2 Rom. 10, 14 Iob 6, 7 6 Iob 6, 8 8 Iob 6, 8 11 Iob <lb/>
            6. 10 15 Iob 6, 10 19 lob 6, 11 20 Iob 6, 11 24 Iob 6, 12 <lb/>
            26 lob 6, 13 27 Iob 6, 13 </note>

<note type="footnote"> 1 sicut <hi rend="italic">G</hi> si <hi rend="italic">C</hi> uerbo <hi rend="italic">CTPbd</hi> 3 escas meas uideo <hi rend="italic">Cbd</hi> 4 mea <lb/>
            <hi rend="italic">Oln. C</hi> 5 amplexentes <hi rend="italic">C</hi> 6 quod si] quis <hi rend="italic">TCb</hi> 7 et] ut <hi rend="italic">TCb</hi> <lb/>
            9 ob] habeo <hi rend="italic">G</hi> 12 sepulcrum <hi rend="italic">om. C</hi> 13 babylonii <hi rend="italic">b</hi> ut eum] enim <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            14 teget <hi rend="italic">Cb</hi> fuerunt <hi rend="italic">b</hi> 15 superbieba <hi rend="italic">G</hi> 16 sunt <hi rend="italic">om. SHier</hi> <lb/>
            sancti <hi rend="italic">CSbHier</hi> 18 prophetat <hi rend="italic">TPCb</hi> 19 est <hi rend="italic">om. Cb</hi> ut] et <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            20 significat <hi rend="italic">C</hi> 26 in <hi rend="italic">om. G</hi> </note><lb/>
             
<pb n="520"/>
            adiutorium a me recessit: factus mortalis uolens in me <lb/>
            confidere. et uisitatio domini me despexit. secundum <lb/>
            quod dictum est: aut filius hominis, quoniam uisitas <lb/>
            eum? propinqui mei non respexerunt me: horrui <lb/>
            angelis. tamquam torrens deficiens: misericordia enim<lb n="5"/>
            aliquando inundauit me; et siccaui et non fui mihi fons. <lb/>
            aut sicut fluctus transierunt me: tamquam sint <lb/>
            consolationes potus. qui me metuebant, nunc inruerunt <lb/>
            super me: diabolus cum angelis suis. perii et exul de <lb/>
            domo mea factus sum: aut de habitatione caelesti aut<lb n="10"/>
            de conscientia; idcirco foras extra domum suam sedebat. uias <lb/>
            Themanorum uidete, semitas Sabaeorum intuemini: <lb/>
            illos significat, qui in temporalibus confidunt, de quibus se, <lb/>
            id est hominem quem significat dicit non praesumere. nunc <lb/>
            autem et uos insurrexistis inme sine misericordia:<lb n="15"/>
            putantes beatitudinem hominum, si carnalibus abundent, quia <lb/>
            insultabant potius quam conpatiebantur. sed uidentes <lb/>
            uulnus meum timete: intellegentes quid significet timete <lb/>
            futuras poenas. quid enim? numquid aliquid uos <lb/>
            petii? aut fortitudine uestra indigeo? quia coram eo<lb n="20"/>
            infirmus est, qui eum potest saluare. docete me et ego <lb/>
            obmutescam; idcirco enim patientes esse debuerunt ad <lb/>
            doctrinam eius, quia ipsi eum docere non poterant. sed, ut <lb/>
            uideo, praua ueri hominis uerba dicitis: eum dicit <lb/>
            uerum hominem qui personam significat agentis paenitentiam <lb n="25"/>
            conuersione ad deum, cuius praua uerba dicebant. non enim

<note type="footnote"> 2 Iob 6, 14 3 Ps. 8, 5 4 Iob 6, 15 5. 7 Iob 6, 15 8 Iob <lb/>
            6, 16 9 Iob 6, 18 11 Iob. 6, 19 14 Iob 6, 21 17 Iob 6. 21 <lb/>
            19 Iob 6, 22 21 Iob 6, 24 23 Iob 6, 25 26 Iob 6, 25 </note>

<note type="footnote"> 1 a me recessitj amerescit 8 2 dispexit 8 6 inundauit] mundauit <lb/>
            <hi rend="italic">GP</hi> fuit <hi rend="italic">G</hi> 8 irruebant <hi rend="italic">G</hi> irniunt <hi rend="italic">T</hi> ierunt <hi rend="italic">C</hi> 9 perit <hi rend="italic">S</hi> exul <lb/>
            de] exclude <hi rend="italic">S</hi> 10 domu <hi rend="italic">S</hi> 11 uidete uias Themanorum (temaneorum S) <lb/>
            <hi rend="italic">SHier</hi> 12 intuimini <hi rend="italic">S</hi> 13 fidunt <hi rend="italic">b</hi> 15 sine misericordia putantes <lb/>
            <hi rend="italic">(sic coni.) b</hi> 20 petit <hi rend="italic">S</hi> 21 potest eum <hi rend="italic">b</hi> 22 debuerunt esse <hi rend="italic">TCbd</hi> <lb/>
            24 parua <hi rend="italic">GTPCbd</hi> uerba] esse <hi rend="italic">Hier</hi> citis <hi rend="italic">S</hi> eum] et cum <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            26 ad dominum <hi rend="italic">b</hi> praua <hi rend="italic">scripsi:</hi> parua <hi rend="italic">lib</hi>. </note><lb/>
             
<pb n="521"/>
            a uobis auxilium peto: uerus enim homo a deo petit <lb/>
            auxilium; ille enim uerus est qui confitetur. unde est: qui <lb/>
            facit ueritatem, uenit ad lucem. neque enim elocutionem <lb/>
            sermonis uestri sustinebo: dei enim se locutionem <lb/>
            dixit sustinere, qua instruatur. uerum tamen super <lb n="5"/>
            pupillum inruistis: quod ad uos adtinet, insultare mihi <lb/>
            uoluistis, quamuis non intellexeritis quid significet. quia neque <lb/>
            Iob, quem uidebant, insultare debuerant, ideo: uerum tamen. <lb/>
            nunc autem aspicientes uacate mihi: non habentes <lb/>
            quod me doceatis. et rursum iustitiae adestote: quia <lb n="10"/>
            primo uidebantur sibi iustitia cogi ad loquendum. non est <lb/>
            enim in ore meo iniquitas; et fauces meae nonne <lb/>
            sapientiam meditabantur? dicit se non deum accusasse, <lb/>
            sed hominem induxisse accusantem iniquitates suas, sicut <lb/>
            superius sermo eius intellectus est. hanc dicit meditationem <lb n="15"/>
            sapientiae. 
</p></div><div n="7" subtype="chapter" type="textpart"><p>Numquid non tentatio est uita humana super <lb/>
            terram? hic iam apertius ostendit ex cuius significatione <lb/>
            superius loqueretur. tentationem uero dicit tamquam stadium <lb/>
            certaminis, ubi uincit homo uel uincitur. et sicut cotidiani <lb n="20"/>
            mercenarii uita eius? temporalem mercedem expectantis, <lb/>
            ut iam eorum qui iustitiae suae fructum in futurum expectant <lb/>
            non sit uita super terram. aut tamquam seruus metuens <lb/>
            dominum suum et consecutus umbram? quod significat <lb/>
             absconditio Adae a facie domini et tectio foliorum de quibus <lb n="25"/>
            umbra fit, quam relicto deo consecutus est homo. aut

<note type="footnote"> 2 Ioh. 3. 21 3 lob 6, 26 5 lob 6, 27 9 lob 6, 28 10 lob <lb/>
            6. 29 11 lob 6, 30 17 Iob 7, 1 20 lob. 7, 1 23 lob 7, 2 <lb/>
            26 lob 7, 2 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">3 locutionem T</hi> 4 locutionem se 6 <hi rend="italic">5 quia C</hi> 6 pubillum S <lb/>
            inruitis 8 pertinet <hi rend="italic">Cbd</hi> 8 uerum tamen <hi rend="italic">G:</hi> uenerunt tamen <hi rend="italic">TPC</hi> <lb/>
            ueniunt tamen b 9 inspicientes <hi rend="italic">Td</hi> uagate <hi rend="italic">S</hi> 10 adeste S 13 meditantur <lb/>
            <hi rend="italic">SHier</hi> 15 sermo <hi rend="italic">om. C</hi> 19 studium <hi rend="italic">C</hi> 21 mercennarii <hi rend="italic">GC</hi> <lb/>
            eius uita <hi rend="italic">G</hi> 22 iniustitiae <hi rend="italic">C</hi> futuro b 23 seruus tamquam <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            25 asconditio <hi rend="italic">(et iti subst. et in uerbo</hi> absconJere <hi rend="italic">semper</hi> b <hi rend="italic">omitt.) C</hi> <lb/>
            Adae <hi rend="italic">om. G</hi> filiorum <hi rend="italic">C</hi> </note><lb/>
             
<pb n="522"/>
            tamquam mercenarius qui expectat mercedem operis <lb/>
            sui? iste a superiore hoc differt, quod superior habuit, <lb/>
            hic autem habere desiderat ipsa temporalia. sic et ego <lb/>
            expectaui menses uanos: iam ad umbram dixit uanos, <lb/>
            id est temporalia bona. et noctes dolorum datae sunt<lb n="5"/>
            mihi: in quibus et lux amittitur sapientiae et materies est <lb/>
            poenarum. si dormiero, dico: quando dies? et si surrexero, <lb/>
            rursum: quando uesper? quando cupiditatem <lb/>
            negotii patitur homo in otio et otii in negotio. repleor <lb/>
            autem doloribus a uespere usque ad mane: quo<lb n="10"/>
            occidit a deo. unde et ad uesperam deambulans deus eos <lb/>
            dimisit: quod significat uolentes, quibus nulla expectatio est <lb/>
            remedii nisi mane. de quo dicitur: mane astabo tibi, <lb/>
            id est quando post iudicium mane deus reuelabitur iustis. <lb/>
            unde et dominus uespere sepelitur et mane resurgit. hanc<lb n="15"/>
            ergo uitam tamquam lucifero potest comparare. et concrescit <lb/>
            corpus meum putredine uermium: uermium multitudine. <lb/>
            infundo glebas terrae radens saniem: expressio <lb/>
            cupiditatum uel curarum confessionis, in qua gaudent iniqui, <lb/>
            quod ad occasionem redigunt peccandi, quae alii per paenitentiam <lb n="20"/>
            confitentur: unde sunt canes, qui Lazari uulnera <lb/>
            lingebant. et uita mea exilior est quam loquela: <lb/>
            minus enim facio quam loquor. recordare ergo quia <lb/>
            spiritus est uita mea: id est in fame spiritali. et non <lb/>
            reuertar ad uisibilia. non me cognoscet oculus

<note type="footnote"> 3 Iob 7, 3 5 Tob 7, 3 7 Iob 7, 4 9 Iob 7, 4 11 cf. Gen. <lb/>
            3. 8. 23 13 Ps. 5, 4 15 cf. lob. 19 et 20 16 lob 7, 5 18 lob <lb/>
            7. 5 21 cf. Luc. 16, 21 22 lob 7, 6 23 lob 7, 7 24 lob 7, 7 <lb/>
            25 lob 7, 8 </note>

<note type="footnote"> 1 qui expectat] expectans <hi rend="italic">S</hi> 2 superiori <hi rend="italic">Pd</hi> hoc] in hoc <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            7 dies] dices <hi rend="italic">C</hi> dies est <hi rend="italic">b</hi> 8 uesperuni <hi rend="italic">S</hi> uespera <hi rend="italic">Hier</hi> 9 <hi rend="italic">alt</hi>. in <hi rend="italic">om. C</hi> <lb/>
            10 uerpera <hi rend="italic">Hier</hi> mane] me <hi rend="italic">C</hi> 12 dolentes <hi rend="italic">d</hi> 13 mane astabo <hi rend="italic">sqq. <lb/>
            usque ad pag. 524, 25</hi> si enim <hi rend="italic">om. codd. GP</hi> 14 dominus <hi rend="italic">Cb</hi> <lb/>
            16 tamquam <hi rend="italic">om. C</hi> concrescet <hi rend="italic">S</hi> 17 <hi rend="italic">alterum</hi> uermium <hi rend="italic">om. TC</hi> <lb/>
            18 globos <hi rend="italic">b</hi> uadens <hi rend="italic">C</hi> expresso <hi rend="italic">C</hi> 23 ergo] itaque <hi rend="italic">Hier</hi> 24 et <lb/>
            non amplius reuertetur oculus meus uidere bona <hi rend="italic">SHier</hi> </note><lb n="25"/>
             
<pb n="523"/>
            uidentis: quia mutabor, ut uidentem hic diabolum accipiamus <lb/>
            inuidentem. oculi tui in me et non subsisto; <lb/>
            interficis enim in me uitam carnalem in qua fui. tamquam <lb/>
            nubes expurgata de caelo: aut per caelum purgata — <lb/>
            quomodo dicimus de ferro purgata — ut hic significauerit auxilium <lb n="5"/>
            sibi fuisse de caelo, ut purgaretur, aut certe ut iam non <lb/>
            sit nubes, sed in aerem purum extenuetur, tamquam radiis <lb/>
            solis expurgata, ut obscuritas carnis et sanguinis non sit in <lb/>
            caelo. non enim caro et sanguis regnum dei possidebunt, <lb/>
            cum corruptibile hoc induerit incorruptionem et <lb n="10"/>
            absorbebitur mors in uictoriam. si enim homo descenderit <lb/>
            ad inferos, ultra non ascendet: ad hoc <lb/>
            ergo recordare, ut non descendas. et non reuertetur amplius <lb/>
            in domum suam: id est ad requiem suam. propterea <lb/>
            itaque et ego non parcam ori meo: confitendo, <lb n="15"/>
            cum tempus est. utrumne mare sum ego aut draco? <lb/>
            non enim sicut inpios aut diabolum repulisti. quia statuisti <lb/>
            super me custodiam: ut non me moueam ad perturbationem, <lb/>
            ut sunt maris termini. quia dixi: consolabitur <lb/>
             me lectus meus: carnalia in quibus requiescebat. et referam <lb n="20"/>
            ad me ipsum consolationem in toro meo: ad <lb/>
            te enim debeo referre consolationem meam. exterres me <lb/>
            per somnia et per uisionem me obstupefacis: per <lb/>
            tribulationes uitae huius, quae ita somnia sunt, quomodo et <lb/>
            bona uitae huius somnia. absolues a spiritu meo animam <lb n="25"/>
            meam: propter uisibiles terrores, a quibus liberabitur

<note type="footnote">2 lob 7, 8 3 lob 7, 9 9 cf. I Cor. 15, 50. 54 11 lob 7, 9 <lb/>
            13 lob 7, 10 14 lob 7. 11 16 lob 7, 12 17 lob 7, 12 19 lob <lb/>
            7, 13 20 Iob 7, 13 22 Iob 7, 14 25 Iob 7, 15 </note>

<note type="footnote"> 1 acceptamus <hi rend="italic">C</hi> 8 fuit <hi rend="italic">GP</hi> 4 purgata <hi rend="italic">C</hi> purgataj turbata <hi rend="italic">Tb</hi> <lb/>
            5 purgato <hi rend="italic">b</hi> 7 extenuetur <hi rend="italic">om. C</hi> radix <hi rend="italic">C</hi> 8 oscuritas <hi rend="italic">C</hi> 11 uictoria <lb/>
            <hi rend="italic">TCb</hi> 12 ascendas <hi rend="italic">C</hi> 14 in <hi rend="italic">om. Hter</hi> 16 utu trumne <hi rend="italic">S</hi> ego <lb/>
            <hi rend="italic">om. S</hi> drago <hi rend="italic">S</hi> 20 lectulus <hi rend="italic">Hier</hi> 21 ad <hi rend="italic">om. S</hi> consolationem] <lb/>
            cum fabulationem <hi rend="italic">S</hi> thoro <hi rend="italic">Cbd</hi> 23 uisiones <hi rend="italic">S</hi> meae <hi rend="italic">S</hi> obstupefacies <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 24 tribuliones <hi rend="italic">C</hi> quomodo-somnia <hi rend="italic">om. C</hi> 25 absolue <lb/>
            S </note><lb/>
             
<pb n="524"/>
            anima metuens uenire ad eos. et a morte ossa mea repuli: <lb/>
            nam ierant in mortem ossa mea, nisi his exterritus <lb/>
            fortior essem et patiens, quod est ossium firmitas. non enim <lb/>
            in sempiternum uiuam ut patienter feram: breuitate <lb/>
            uitae et metu mortis me correxi. unde inconuertibilis diabolus,<lb n="5"/>
            quia non moritur, sed damnatur. initium sapientiae <lb/>
            timor inde est. discede a me; uana est enim uita <lb/>
            mea: quia non suffero tentationes. aut quia sensu tuo <lb/>
            intendisti in eum? propter quod rationalis est. unde illud: <lb/>
            nos autem sensum domini habemus. rationis uero<lb n="10"/>
            munus dicit extensionem intellectus. et in requie iudicabis <lb/>
            eum? dignum requie. usquequo me non dimittis? <lb/>
            uinctum tribulationibus. neque deseris, donec deglutiam <lb/>
            saliuam meam? in dolore ac flagellis contineam <lb/>
            et absorbeam uoluptatum fluxus per tribulationes admonitus. <lb n="15"/>
            si ego peccaui, quid possum tibi facere? sensus hic <lb/>
            est: si peccaui, nihil possum tibi facere. an forte loquendo <lb/>
            molesti tibi sunt homines? tu ergo qui scis sensum, quare <lb/>
            constituisti hominem, ut loqueretur aduersus te, ut esset tibi <lb/>
            oneri? si autem peccatum hominis nec facto nec dicto tibi<lb n="20"/>
            nocet, quare non obliuisceris peccatum eius, sed purgas illud <lb/>
            potius, nisi quia illa quae supra dicta sunt ad bonitatem tuam <lb/>
            referuntur? quid est enim homo, quod exaltasti eum? <lb/>
            quae non intellegentes amici eius putauerunt ab eo deum <lb/>
            reprehendi. si enim non propterea facis mihi tentationes, ut <lb n="25"/>
            cohibeam fluxos motus meos, ut mihi ita consulas, quae alia <lb/>
            causa est, ut corripias hominem? non enim nocere tibi potest

<note type="footnote">1 Iob 7. 15 3 Iob 7, 16 6 Eccli. 1, 14 7 Iob 7, 16 8 Iob <lb/>
            7, 17 10 I Cor. 2, 16 11 Iob 7, 18 12. 13 Iob 7, 19 16 Iob 7, 20 <lb/>
            <hi rend="italic">23 Iob 7, 17</hi> </note>

<note type="footnote"> 1 repelli <hi rend="italic">S</hi> 2 morte <hi rend="italic">C</hi> 3 et <hi rend="italic">om. C</hi> 7 inde est] domini est <hi rend="italic">b <lb/>
            post</hi> uita mea <hi rend="italic">sequitur:</hi> quid est enim homo <hi rend="italic">sqq. in uersu</hi> 23 <hi rend="italic">in SHier</hi> <lb/>
            8 mea qui ex 8 9 in] ad <hi rend="italic">TCSHier</hi> 12 non me 8 13 deseres <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            14 glutiam <hi rend="italic">Hier</hi> 16 tibi possum <hi rend="italic">S</hi> tibi <hi rend="italic">om. b</hi> aensus-peccani <lb/>
            <hi rend="italic">om. C</hi> 17 tibi possum <hi rend="italic">T</hi> 21 obliuisceris <hi rend="italic">om. C</hi> 22 quae <hi rend="italic">om. C</hi> <lb/>
            23 eum et cetera <hi rend="italic">TCb</hi> </note><lb/>
             
<pb n="525"/>
            quia peccat; aut sentis quasi aduersitatem loquelae eius, cum <lb/>
            scias sensum humanum, et utique posses quod tibi aduersarium <lb/>
            est non constituere. et quare non es oblitus iniquitatis <lb/>
            meae? si non ea causa ut mihi prodessent tentationes <lb/>
             istae, ut bonitatis tuae sit totum, et quod me corripis? <lb n="5"/>
            nunc autem in terram ibo: cum enim purges peccatum <lb/>
            meum, restat mihi tamen adhuc in terram ire per mortem <lb/>
            corporalem. mane uigilabo et ultra non ero: in hac <lb/>
            terra. 
</p></div></div></body></text></TEI>