<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa001a.opp-lat1"><div n="24" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quare dominum non latuerunt horae: quamobrem, <lb/>
            uel: itaque. finem transgressi sunt: Christum. <lb/>
            et inclinauerunt pauperes a uia iusta: ut uel imitarentur <lb/>
            eos uel inde arbitrarentur non esse diuinum iudicium, <lb/>
            quia inpunitam malitiam uidebant qua eis nocebant iustitiam<lb n="5"/>
            relinquentes. simul absconditi sunt mites terrae: cum <lb/>
            his, qui declinauerunt a uia iusta, absconditi sunt mites, ne <lb/>
            mihi ferrent auxilium. nam tria sunt genera hominum in <lb/>
            ecclesia, cum fit persecutio: alii enim consentiunt, alii fugiunt, <lb/>
            alii patiuntur, quorum personam sustinet Iob. et inruerunt<lb n="10"/>
            asini feri in agro super me: stulti et indomiti et ob hoc <lb/>
            superbi inruunt super me confitentem, id est ecclesiam. et <lb/>
            exeuntes ad opus suum: hoc enim est opus eorum, ut in <lb/>
            me inruant, id est ad hoc deputati sunt a deo. suauis factus <lb/>
            est ei panis in adulescentes: inpio et persecutori suauem<lb n="15"/>
            panem dicit, id est persecutionem, qua libenter fruebatur, <lb/>
            cum eam faceret adulescentibus: ut adolescentes aut pro <lb/>
            amatoribus uoluptatum accipiamus, quia ipsi facile talibus <lb/>
            consentiunt, aut pro eis, qui tantum in ecclesia profecerunt, <lb/>
            ut pueritiae quidem simplicitatem transierint, sed nondum<lb n="20"/>
            peruenerint ad robur illud uirile, quo etiam persecutor <lb/>
            contemnitur. agrum ante tempus non suum demessuerunt: <lb/>
            aut genera persecutionum dicit. ut aliquem agri <lb/>
            damno terrerent, aut pro agro ecclesia intellegenda, quam <lb/>
            ante maturitatem persecutionibus metere. uoluerunt, id est,<lb n="25"/>
            antequam simul zizania crescerent, ut tempore messis

<note type="footnote"> 1 lob 24, 1 2 Iob 24, 2 3 Iob 24, 4 6 Iob 24. 4 10 Iob <lb/>
            24, 5 12 Iob 24, 5 14 Iob 24, 5 22 Iob 24, 6 </note>

<note type="footnote"> 1 horae] habere <hi rend="italic">C</hi> 2 uel: itaque <hi rend="italic">om. TPCb</hi> transgresse <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            5 uidebant malitiam <hi rend="italic">TPCbd</hi> relinquentes iustitiam <hi rend="italic">TPCbd</hi> 9 ait <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            11 sicut asini <hi rend="italic">SHier</hi> agros oS\' et <hi rend="italic">pr, om. C</hi> 12 irruerunt <hi rend="italic">Cbd</hi> <lb/>
            id estl scilicet <hi rend="italic">bd</hi> et <hi rend="italic">om. SHier</hi> 13 opus est <hi rend="italic">TCbd</hi> 15 est <hi rend="italic">om. P</hi> <lb/>
            eis <hi rend="italic">CHier</hi> et <hi rend="italic">S</hi> adholescentes <hi rend="italic">G</hi> 20 pueritiani <hi rend="italic">G</hi> simpliciter <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            transierunt <hi rend="italic">G</hi> 21 peruenerunt <hi rend="italic">Gt b</hi> illud <hi rend="italic">om. C</hi> persecutus <hi rend="italic">GPl</hi> <lb/>
            23 dicit persecutionurn <hi rend="italic">TPCbd</hi> 24 pro <hi rend="italic">om. TC</hi> agro] pago P </note><lb/>
             
<pb n="559"/>
            separarentur. de stillicidiis montium madescent: confugientes <lb/>
            nudi ad speluncas, ubi saxa distillant. rapuerunt ab ubere <lb/>
            pupillum: pupilli et uiduae plerumque ex persona ecclesiae <lb/>
            accipiendi est populus sub tormento. et eum qui ceciderat, <lb/>
            humiliauerunt: desertum uel auxilio dei uel alicuius; quod <lb n="5"/>
            est magnae saeuitiae, non talibus parcere. in angustiis <lb/>
            insidiati sunt inique: in necessitatibus. de ciuitate et <lb/>
            de domibus eiciebantur: ab eis eiciebantur alii. anima <lb/>
            uero paruulorum in gemitu ualde: fuit. ipse autem <lb/>
            deus eorum curam non habuit: inpiorum, quia modo <lb n="10"/>
            curam eorum non habendo fecit eos desperare de iudicio dei, <lb/>
            quia inpune mala faciebant. et ideo in tenebras traditi <lb/>
            sunt: ignorantiae iudicii dei. et repente ut fur: eos <lb/>
            occupabit dies ille. oculus adulteri obseruat tenebras: <lb/>
            ostendere uult in quas tenebras tradantur inpii per inpunitatem; <lb n="15"/>
            non enim eas quas captant adulteri et ceteri qui male faciunt <lb/>
            per noctem, ne agnoscantur per diem; sed illas quae etiam <lb/>
            mane super eos sunt. suffodit in tenebris domos: alia <lb/>
            mala facta commemorat. per diem obsignauerunt semet <lb/>
            ipsos: occultauerunt. non cognouerunt lucem, quia <lb n="20"/>
            simul eis manet umbra mortis: non quia nox recessit, <lb/>
            propterea eos deseruit umbra mortis. leuis est super <lb/>
            faciem aquae: ad comparationem terrae splendidiores accipiendi <lb/>
            sunt, quos lux penetrat et imago leuitatis; et ideo <lb/>
            leuis est super eos umbra mortis. nam et ipsi portant <lb n="25"/>
            eam per condicionem carnis. uel: leuis est super faciem

<note type="footnote"> 1 cf. Matth. 13, 29. 30 Iob 24, 8 2 lob 24, 9 4 lob 24, 9 <lb/>
            6 Iob 24, 11 7. 8 Iob 24, 12 9 Iob 24, 13 12. 13 Iob 24, 14 14 Iob <lb/>
            24, 15 18 Iob 24, 16 19. 20 lob 24, 16. 17 22. 26 Iob 24, 18 </note>

<note type="footnote"> 4 sunt P 6 parcere talibus <hi rend="italic">P</hi> 7 inique insidiati sunt <hi rend="italic">SHier</hi> <lb/>
            ciuitatibus <hi rend="italic">b</hi> 8 domibus] domibus suis <hi rend="italic">S</hi> domibus ui <hi rend="italic">Hier</hi> 9 in gemitu] <lb/>
            ingemuit <hi rend="italic">S</hi> autem <hi rend="italic">om. C</hi> 10 n5 cura <hi rend="italic">b</hi> 12 tenebiis <hi rend="italic">Cb;</hi> tradidit <lb/>
            eos in tenebras <hi rend="italic">SHier</hi> 13 et nocte erit sicut fur <hi rend="italic">SHier</hi> eos ut fur <lb/>
            occupabit <hi rend="italic">b</hi> occupauit eos <hi rend="italic">G</hi> 15 ostendere-tenebras <hi rend="italic">om. C</hi> <lb/>
            18 mane <hi rend="italic">d:</hi> male <hi rend="italic">Pb</hi> male <hi rend="italic">TC; in G</hi> male <hi rend="italic">post</hi> eos <hi rend="italic">legitur</hi> 20 qua <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            21 manet eis S mane <hi rend="italic">Hier</hi> </note><lb/>
             
<pb n="560"/>
            aquae dixit super eos qui in baptismo confitentur. maledicatur <lb/>
            pars eorum super terram: sterile sit quod delegerunt. <lb/>
            de sinu enim pupillorum rapuerunt: de corde infirmorum <lb/>
            uerbum per malam suasionem. deinde rememoratum est <lb/>
            peccatum eius: quod putabat in obliuionem uenire. conteratur<lb n="5"/>
            sicut lignum insanabile omnis iniquus: quod <lb/>
            non sanat. sterili enim non fecit bene: quae sine consolatione <lb/>
            filiorum est. consurgens ergo non credit contra <lb/>
            uitam suam: non credit aduersus uitam suam; debuit enim <lb/>
            credere malam se habere uitam et eo ipso consurgere. cum<lb n="10"/>
            infirmari coeperit, non speret sanitatem: tribulari. <lb/>
            sed cadit in languorem. tales enim inpius consolationes <lb/>
            quaerit in rebus aduersis, quibus infirmior fiat. emarcuit <lb/>
            sicut malua in aestu: altitudo eius, quia non tulit <lb/>
            aestum tribulationis; malua autem propter infirmitatem. aut<lb n="15"/>
            sicut de stipula spica eius sponte decidens: quia <lb/>
            inane erat culmen ipsius; ipse enim sibi elegit tales consolationes <lb/>
            quibus peius infirmetur. alioquin quis est qui <lb/>
            loquatur mendacium me dicere? si et aliter sunt. 
</p></div><div n="25" subtype="chapter" type="textpart"><p>Verba Baldad Sauchitis. quid enim exordium <lb n="20"/>
            quam timor ab eo? ista subiunctio uidetur illis uerbis <lb/>
            consentire, quibus dicit Iob: idcirco a facie eius turbabor, <lb/>
            considerabo et timebo ab eo. nemo putet esse moram <lb/>
            piratis: sine mora secundum permissum eius tentant. in <lb/>
            quem enim non uenient insidiae ab eo? hoc est, cum<lb n="25"/>
            ipse permittit. insidias autem dicit tentationes. aut quomodo

<note type="footnote"> 1 Iob 24, 18 3 Iob 24, 19 4 Iob 24, 20 5 Iob 24. 20 <lb/>
            7 lob 24. 21 8 lob 24, 22 10 lob 24, 23 12 lob 24, 23 13 lob <lb/>
            24, 24 15 Iob 24, 24 18 Iob 24, 25 20 Iob 25, 1 22 Iob 23, 15 <lb/>
            23 Iob 25, 3 24 Iob 25, 3 26 Iob 25, 4 </note>

<note type="footnote">3 corde] ore <hi rend="italic">Cb</hi> 5 pectum <hi rend="italic">S</hi> 6 iniquos <hi rend="italic">S</hi> 7 sanatur <hi rend="italic">P</hi> 12 cadet <lb/>
            <hi rend="italic">SHier</hi> 14 sicut <hi rend="italic">om. C</hi> 15 maluam <hi rend="italic">GPC</hi> 16 quasi <hi rend="italic">S</hi> testibula <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> decidens sponte eius <hi rend="italic">Cbd</hi> eius <hi rend="italic">om. SHier</hi> 17 inane] <lb/>
            mane <hi rend="italic">Cbd</hi> cnlmine <hi rend="italic">T</hi> in culmine <hi rend="italic">bd</hi> 19 sic <hi rend="italic">G</hi> 20 baldaeintis <lb/>
            uerba <hi rend="italic">C</hi> balda <hi rend="italic">P</hi> suitis <hi rend="italic">GTPb</hi> 21 ab eo] habeo <hi rend="italic">S</hi> 23 nemo <lb/>
            enim <hi rend="italic">Hier</hi> 26 permittat <hi rend="italic">P</hi> </note><lb/>
             
<pb n="561"/>
            erit homo iustus coram domino? ergo iuste eum tentari <lb/>
            permittit. uel quomodo se mundabit natus ex muliere? <lb/>
            nisi enim a deo mundatus fuerit, inmundus est. si lunae <lb/>
            praecipit, et non lucet: quoniam si exigant rationes et <lb/>
            ordo prouidentiae ipsius, ut luna non luceat, praecipiet, ut <lb n="5"/>
            non luceat, et non lucebit. sed quare? utrum inde uult uideri <lb/>
            non mundam lunam coram eo, quia praecipit ei, et non lucet? <lb/>
            an forte rationalis animae natura figurate hic insinuatur, cui <lb/>
            sol intellegibilis est lumen illud uerum, quod inluminat <lb/>
            omnem hominem? et quoniam tanto magis lucet luna terrenis <lb n="10"/>
            aspectibus, quanto magis recedit a sole. cum autem propinquat <lb/>
            soli, interimitur terris: intellegamus animae diuinitus praecipi, <lb/>
            ut superata natiuitate terrena atque mortali, qua splendor <lb/>
            eius adparet terreno sensu uidentibus, adpareat et propinquet <lb/>
            subiugeturque sapientiae, quo eius luce secretissime exultans <lb n="15"/>
            caueat facere iustitiam suam coram hominibus, ut <lb/>
            uideatur ab eis, sed cum gloriatur, in domino glorietur, <lb/>
            quia et cum adparet hominibus, dono creatoris adparet. nec <lb/>
            stellae sunt mundae ante eum: in comparatione eius. 
</p></div><div n="26" subtype="chapter" type="textpart"><p>Verba Iob. cui ades uel quem adiuturus es? <lb n="20"/>
            cum indignans tamquam iniustitiae eorum putaret eos a deo <lb/>
            puniendos. uerum sibi ipse loquens se ipsum reuocat, ut deo <lb/>
            potius dimittat iudicium eorum, ne aut adesse deo uideatur <lb/>
            aut adiuuare eum uelle quasi inualidum ad cohercendos uel <lb/>
            corrigendos homines aut consilium dare, quid cum illis agat; <lb n="25"/>
            aut sequi eum. tamquam adsecuturus causam quare dolosos <lb/>
            homines esse et uiuere patiatur, cum superet omnem animam <lb/>
            quaerentem uirtute incomprehensibili; aut quasi adnuntiare

<note type="footnote"> 2 Iob 25, 4 3 Iob 25, 5 9 cf. Ioh. 1, 9 16 cf. Matth. 6, 1 <lb/>
            17 cf. I Cor. 1, 31 18 Iob 25, 5 20 Iob 26, 2 </note>

<note type="footnote"> 1 iustus homo <hi rend="italic">C</hi> 2 mundauit <hi rend="italic">GTPCb</hi> 4 lucit S 5 praecipiat <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            6 non <hi rend="italic">alt. om. C</hi> utrum] uerum <hi rend="italic">GPb</hi> 10 luna lucet <hi rend="italic">TPCbd</hi> 15 subiungeturque <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> secretissima <hi rend="italic">b</hi> 16 ut caueat <hi rend="italic">G</hi> coram hominibus <lb/>
            <hi rend="italic">om. G</hi> 19 stille <hi rend="italic">S ante]</hi> apud <hi rend="italic">Pbd</hi> 20 addes <hi rend="italic">C</hi> 21 si taniquam <lb/>
            <hi rend="italic">G</hi> institiae <hi rend="italic">P</hi> 22 ipse] ipsi <hi rend="italic">b</hi> 23 aut <hi rend="italic">om. G</hi> 24 aut <hi rend="italic">om. C</hi> <lb/>
            coercendos <hi rend="italic">bd</hi> 28 uirtutem incomprehensibilem <hi rend="italic">G</hi> </note>

<note type="footnote"> XXVIII Aug. sect. III pars 3 </note>

<note type="footnote"> 36 </note><lb/>
             
<pb n="562"/>
            illi aliquid de illis, cum ab ipso habeat homo etiam spiramen, <lb/>
            cum aliquid enuntiat. numquid gigantes redigentur in <lb/>
            nihilo? non ergo mirandum, si istis deus parcit, quando <lb/>
            gigantes non redigit in nihilo. et ne diceretur: sed ad inferos <lb/>
            detrusi sunt. subiecit quia infernum uidet deus. et tamen eos<lb n="5"/>
            ibi ordinauit ubi esse meruerunt, sicut iustos siue nunc, sicut <lb/>
            sunt, siue postea, sicut erunt, quamuis numquam eos remoueat <lb/>
            a facie sua, quia omnia nuda sunt coram eo, ita ut proximos <lb/>
            gigantes etiam istos consolatores superbos accipias. subter <lb/>
            aquam et proximi eorum: an "subter aquam" subaudiendum<lb n="10"/>
            " tenentur " uel aliquid tale? et non est uelamen <lb/>
            perditioni: etiam perditio eum non latet. extendens <lb/>
            aquilonem super nihilum: potest aquilo diabolum significare <lb/>
            et terra peccatorem, quoniam et illi et illi inanis est <lb/>
            spes. suspendens terram super nihilum: in aerem. <lb n="15"/>
            ligans aquam in nubibus suis: propter obscuritatem <lb/>
            prophetiae. et non est scissa nubes sub eo: sub ueritate <lb/>
            quam habuit nubes, quae non scinditur scripturas intellegentibus; <lb/>
            non enim aduersaria dicuntur, sicuti putant non intellegentes. <lb/>
            qui tenet faciem solis: ne agnosceretur ab inpiis<lb n="20"/>
            sol iustitiae. et extendit super eum nubem suam: <lb/>
            carnem quam dominus suscepit. praeceptum circumdedit <lb/>
            super faciem aquae: populos. usque ad consummationem <lb/>
            lucis: huius uitae finem, hoc est finem saeculi, aut <lb/>
            quousque consummentur, id est perficiantur homines, quibus

<note type="footnote"> 2 Iob 26, 5 9 Iob 26, 5 11 Iob 26, 6 12 Iob 26, 7 15 Iob <lb/>
            26. 7 16 Iob 26, 8 17 Iob 26, 8 20 Iob 26, 9 21 Iob 26, 9 <lb/>
            22 Iob 26, 10 23 Iob 26, 10 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 et TPCbd 3 nihilum Sbd Hier si quandofin. G 4 gigantS GTPb</hi><lb/>
            nihilum <hi rend="italic">TPCbd</hi> 6 sicut sunt <hi rend="italic">om. C</hi> 7 eos nunquam <hi rend="italic">Pbd</hi> 8 qui <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            proximos] e proximo <hi rend="italic">TPC</hi> de proximo <hi rend="italic">b</hi> 9 subter aquam] sub terra <lb/>
            qua S 10 et] ad <hi rend="italic">S</hi> 11 tenetur <hi rend="italic">C</hi> 12 perditionis <hi rend="italic">pr. b</hi> non <lb/>
            eum <hi rend="italic">TC</hi> 14 illis <hi rend="italic">fin. GTCb</hi> 15 spes <hi rend="italic">om. C</hi> nihil <hi rend="italic">S</hi> 16 aquam] <lb/>
            quam <hi rend="italic">Hier</hi> 17 nubis <hi rend="italic">S</hi> 19 aduersari P aduersa <hi rend="italic">Cb</hi> 20 solii <hi rend="italic">Hier</hi> <lb/>
            agnoscerent <hi rend="italic">C</hi> 21 extendens <hi rend="italic">Hier</hi> eam <hi rend="italic">C</hi> 23 super <hi rend="italic">om. C</hi> 25 consumentur <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> id est] idem <hi rend="italic">G</hi> perficiant <hi rend="italic">G</hi> </note><lb n="25"/>
             
<pb n="563"/>
            \'dictum est: fuistis enim aliquando tenebrae: nunc <lb/>
            autem lux in domino. columnae caeli contremuerunt <lb/>
            et obstupuerunt ab increpatione eius: quod contigit <lb/>
            Petro per Paulum. uirtute sua sedauit mare: placauit <lb/>
            saeculum, a quo persecutionem patiebatur ecclesia. unde <lb n="5"/>
            etiam columnas caeli contremuisse ab increpatione eius potest <lb/>
            hoc modo intellegi, ut robustissimi ecclesiae contremuerint <lb/>
            pro infirmis ab increpatione domini permittentis tentationes <lb/>
            persecutionis. columna enim clamat: quis infirmatur, et <lb/>
            ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non <lb n="10"/>
            uror? et prudentia eius uulneratus est cetus: uulneratum <lb/>
            dieit diabolum dolore, quo ei iusti non cedebant. et <lb/>
            claustra caeli metuunt eum: uel angeli uel qui acceperunt <lb/>
            claues regni caelorum. praecepto autem peremit draconem <lb/>
            desertorem: eundem dixit et cetum. sed nunc ostendit <lb n="15"/>
            quomodo sit uulneratus, cum praeceptum acceperunt qui ei <lb/>
            renuntiauerunt. ecce hae partes uiae eius: qua ad deum <lb/>
            uenitur. uirtutem autem tonitrus eius quis sciet, <lb/>
            quando faciet? tonitrum dicit euidentissimam uocem manifestationis <lb/>
            eius, aut illam forte uocem, quam dedit per filium <lb n="20"/>
            tonitrus: in principio erat uerbum et uerbum erat apud <lb/>
            deum et deus erat uerbum, ut sit ordo: quando faciet, <lb/>
            utrum quis sciet uirtutem tonitrus eius? 
</p></div><div n="27" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et spiritus diuinus in naribus meis: hic <lb/>
             ostenditur prophetice eum dicere quae dicit et prophetice <lb n="25"/>
            cognoscere quia isti consolatores eius dolo pleni sunt. absit <lb/>
            a me iustos uos dicere, donec moriar: etiamsi usque ad

<note type="footnote"> 1 Ephes. 5, 8 2 lob 26. 11 4 cf. Gal. 2, 11 lob 26, 12 <lb/>
            9 II Cor. 11. 29 11 lob 26, 12 12 Job 26, 13 14 lob 26, 13 <lb/>
            17 Iob 26, 14 18 lob 26, 14 21 Ioli. 1, 1 24 Iob 27. 3 26 Iob 27, 5 </note>

<note type="footnote"> 2 intremuerunt <hi rend="italic">SHier</hi> 3 obstibuerunt S contingit <hi rend="italic">C</hi> 6 potest <lb/>
            enim <hi rend="italic">C</hi> 8 permittens <hi rend="italic">C</hi> 10 non ego <hi rend="italic">d</hi> ego <hi rend="italic">om. b</hi> 11 et <hi rend="italic">scripsi:</hi> ut <lb/>
            <hi rend="italic">GTPC om. SbdHier</hi> 13 uel angeli <hi rend="italic">om. C</hi> 15 cecum <hi rend="italic">C</hi> 16 acceperunt <lb/>
            praeceptum <hi rend="italic">TCbd</hi> ei <hi rend="italic">om. C</hi> 17 hee <hi rend="italic">C</hi> hec <hi rend="italic">S</hi> huius uiae C eius] <lb/>
            huius <hi rend="italic">T om. C</hi> 18 tonitrui <hi rend="italic">SHier</hi> 19 tonitruum <hi rend="italic">b</hi> 21 uerbum erat <lb/>
            <hi rend="italic">pr. GTC</hi> 23 utrum <hi rend="italic">om. TPCb</hi> 27 <hi rend="italic">cum uoce</hi> a me <hi rend="italic">finitur fol. 71 cod. G</hi> </note>

<note type="footnote">36* </note><lb/>
             
<pb n="564"/>
            mortem persequamini me, quia uos libere reprehendo. nec <lb/>
            enim separabo innocentem: ne uos autem. nec enim <lb/>
            conscius sum mihi iniquum quid commisisse: illi enim <lb/>
            solent plerumque aliis parcere, qui metuunt sibi aliquid ueri <lb/>
            obici. quae enim spes est inpio? quia expectat. ne quis <lb n="5"/>
            putaret male eum optasse inimicis suis, hic aperuit quo <lb/>
            animo dixerit. inpietatem quippe illorum uult euerti et perire <lb/>
            superbiam: quod fit cum soluitur ab inpietate anima quae <lb/>
            tenebatur rea: soluitur autem per confessionem paenitentis <lb/>
            hominis et gratiam ignoscentis dei. ergo: quae enim spes <lb n="10"/>
            est inpio? interrogatio et responsio: quia expectat et <lb/>
            confidit in domino, si forte soluatur aut preces eius <lb/>
            ex au d i at dominus. potest quidem et alius sensus occurrere <lb/>
            in his uerbis, sed non ita contexitur et libro et fidei, ut <lb/>
            quasi totum ex desperatione sit, quod spem prorsus non<lb n="15"/>
            habeat inpius, cum aduersus hoc scriptum sit: credenti <lb/>
            autem in eum qui iustificat inpium, deputatur fides <lb/>
            eius ad iustitiam. et ideo quod sequitur gratia domini <lb/>
            dicere intellegitur. aut si euenerit ei necessitas: ideo <lb/>
            debemus expectare gratiam soluentis. numquid enim in<lb n="20"/>
            necessitate, id est in tentatione habuit fiduciam meritorum <lb/>
            in conspectu dei? aut si inuocauerit exaudiet eum? si <lb/>
            tamquam fiducia operum suorum inuocat, quae nulla sunt. <lb/>
            quapropter adnuntiabo uobis quid sit in manu domini: <lb/>
            quid disponat deus. ecce omnes nostis quia uane uana <lb n="25"/>
            loquimini: ob hoc gratia iam expectanda est. quomodo <lb/>
            enim allegauit merita operum suorum uana uane loquens?

<note type="footnote">1 Iob 27, 5 2 Iob 27, 6 5 Iob 27, 8 11 Iob 27, 8 12 Iob <lb/>
            27, 9 16 Rom. 4. 5 19 Iob 27, 9 20. 22 Iob 27, 10 24 lob 27, 11 <lb/>
            25 lob 27, 12 </note>

<note type="footnote"> 2 enim <hi rend="italic">om. S</hi> innocentiam meam <hi rend="italic">S</hi> innocentiam a me <hi rend="italic">Hier</hi> 3 sum <lb/>
            mihij summi hi <hi rend="italic">S</hi> 4 uerum <hi rend="italic">bd</hi> 6 apparuit <hi rend="italic">C</hi> 10 et <hi rend="italic">om. C</hi> 11 est <lb/>
            spes <hi rend="italic">Sd</hi> et <hi rend="italic">fin. om. S</hi> 16 hoc <hi rend="italic">om. TCb</hi> 19 uenerit <hi rend="italic">SHier</hi> 21 habet <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            habet aliquam <hi rend="italic">Hier</hi> 22 siJ cum <hi rend="italic">SHier</hi> inuocauit <hi rend="italic">C</hi> inuocauerit eum <lb/>
            <hi rend="italic">SHier</hi> eum] illum <hi rend="italic">SHier</hi> 25 uane] uani <hi rend="italic">b</hi> 26 est <hi rend="italic">om. C</hi> 27 uane <lb/>
            uana <hi rend="italic">bd</hi> </note><lb/>
             
<pb n="565"/>
            possessio uero potentium ueniet ab omnipotente <lb/>
            super eos: ut possideant eos potentes, id est diabolus et <lb/>
            angeli eius. potentes autem ideo dicit, quia isti infirmabuntur <lb/>
            sequentes uanitatem, ut in eos illi praeualeant duces et <lb/>
            principes uanitatis, quomodo et dominus fortem eum appellat <lb n="5"/>
            non ob aliud nisi quia tenet inualidos. quodsi multi fuerint <lb/>
            filii eius, in occisionem erunt: filios eius dicit, qui eum <lb/>
            ad seducendum inuitant, falsorum dogmatum persuasorem in <lb/>
            damnationem. si autem iuuenes facti fuerint, indigebunt, <lb/>
            id est: si confirmati fuerint in errore, indigebunt; non enim <lb n="10"/>
            eos satiauit uanitas. et qui circa eum sunt, morte morientur: <lb/>
            qui simillimi ei sunt ad seducendum. et uiduis <lb/>
            eorum non miserebitur: plebibus, quas seduxit cum eis, <lb/>
            uiri morte desertis, quasi fidem illis coniugalem in erroris <lb/>
            promissione seruauerit. quodsi et collegerit ut terram <lb n="15"/>
            argentum, id est: si prudentes et sapientes, cum adhuc <lb/>
            terra et lutum sunt, id est, cum adhuc stulta et carnalia <lb/>
            sentiunt, eis consenserint, postea correcti et cognoscentes ad <lb/>
            iustos conuertentur. erunt enim eorum domus sicut <lb/>
            tinea et aranea, quam seruauit: cor uel conscientiam. <lb n="20"/>
            aut domus dixit munimenta quibus se protegunt, uerum <lb/>
            astuta et latebrosa, sed inualidissima, sicut tineae folliculus <lb/>
            quo se abscondit et araneae cauerna, in quam se recipiendo <lb/>
            cooperit et claudit eam. quam seruauit autem intellegitur <lb/>
             se ipsam in illa cauerna, quia non omnes araneae hoc faciunt: <lb n="25"/>
            propter spontaneam et interiorem corruptionem iniquae cogitationis <lb/>
            et propter inutilia opera, quae quasi diligenter in

<note type="footnote">1 Iob 27, 13 5 cf. Luc. 11. 21 6 Iob 27, 14 9 lob 27, 14 <lb/>
            11 Iob 27, 15 12 Iob 27, 15 15 Iob 27, 16 19 lob 27, 18 </note>

<note type="footnote"> 3 ideo <hi rend="italic">om. C</hi> 4 praeualerent <hi rend="italic">C</hi> 8 inuitant] imitantur <hi rend="italic">TPbd</hi> <lb/>
            9 autem et <hi rend="italic">SHier</hi> facti <hi rend="italic">om. C</hi> 10 id—indigebunt <hi rend="italic">om. C</hi> 11 morte <lb/>
            <hi rend="italic">om. C</hi> 13 non] nemo <hi rend="italic">SHier</hi> seducit <hi rend="italic">C</hi> 15 quod et si <hi rend="italic">b</hi> et <lb/>
            om. <hi rend="italic">C</hi> 19 domus eorum <hi rend="italic">bd</hi> 20 tineae <hi rend="italic">Sd</hi> aranea <hi rend="italic">Hier:</hi> araneae <lb/>
            <hi rend="italic">TPCSbd</hi> quam <hi rend="italic">scripsi cum b:</hi> quae <hi rend="italic">et</hi> que <hi rend="italic">codd</hi>. seruabit <hi rend="italic">TPCb</hi> <lb/>
            conscientia <hi rend="italic">b</hi> 24 quae <hi rend="italic">Td</hi> 25 ipsa <hi rend="italic">d</hi> </note><lb/>
             
<pb n="566"/>
            domo seruauit sibi inpius. diues dormiet et non adiciet: <lb/>
            quia post mortem non adiciet ad ipsas inpietates diuitias. <lb/>
            oculos suos aperuit, et non est: in resurrectione enim <lb/>
            non inueniet se ipsum diuitem, quod putauerat. tollet eum <lb/>
            aestus, et abibit: aut aestus maris tribulatio saeculi aut<lb n="5"/>
            aestus quo arescunt herbae, quae radicem non habent. et <lb/>
            uentilabit eum de loco suo: aut de spe sua aut deus <lb/>
            eum uentilabit de loco suo. ut non sit in loco dei, hoc est <lb/>
            in populo quem inhabitauit deus. et proiciet super eum, <lb/>
            et non parcet: tamquam aggerem poenarum. plaudet <lb n="10"/>
            super &lt;eum&gt; manibus suis. sicut dictum est: et ego <lb/>
            perditioni eorum superridebo; non enim superlugebit <lb/>
            perditionem inpiorum. 
</p></div></div></body></text></TEI>