Verba Iob. et destruitis me uerbis: infirmatis me, qui me consolari debuistis. scitote tantum quia deus fecit milii sic: apud quem possum de peccato conuinci, non apud homines. et u all u m suum circa me circumdedit: fossa circa muros est; quo coactus sum ad confessionem. ecce rideo opprobrio et non loquor: utilitatem dicit confessionis, quia, si uellet ridere peccatum suum et non illud proloqui, clamaret et non exaudiretur. in uultu meo tenebras posuit: inluminationem uultus mei abstulit a me; quod contingit auersis. et abstulit coronam de capite meo: dignitatem spiritalem, quam dat sapientia. -et disrupit me undique, et abii: omnia tenebam, et abstulit ea mihi aduersus illud quod acceperat uirtutem continendi omnia. et arbitratus est me tamquam inimicum: sic me iudicauit, quasi ei nocerem, si ei essem par. et circumdederunt tabernaculum meum: cor et conscientiam. fratres mei recesserunt: in spe correctionis, quia fratres sunt; quamuis primo correctionem meam aspernati sint et eos secuti qui sibi aliena, hoc est perniciosa, suaderent. et amici mei inmisericordes facti sunt: in malis spiritalibus, qui condolent proximis suis, sed eos potius inrident; quos non inriderent in malis carnalibus constitutos. et scientes nomen meum obliti sunt me: non me cognoscentes, quod mutatus sum. uicini domus et ancillae meae: cum quibus secreta communicabam; adulatores, qui recedunt ab eo qui confitetur deo: ipsi enim dicuntur ancillari. 1 Iob 19, 2 2 Iob 19, 3 4 Iob 19, 6 6 Iob 19, 7 8 Iob 19. 8 10 lob 19, 9 12 lob 9. 10 14 lob 19, 11 16 lob 19, 12 17 lob 19, 13 20 Iob 19, 13 22 Iob 19, 14 24 Iob 19, 15 1 infinriitatis C 2 pr . mee C 3 dominus Hier fecit om. S 4 circa] aduersum S 5 circundedit G circondedit C quo om. TPCb 6 opprobria PTCbdHier loquar Hier 10 a om. C 12 dirupit TCb abit S 13 ea mihi] ea a me C illa a me bd quod om. C 15 nocerem I noctem C par essem Tbd 16 conscientia GTC 17 in] Qui G 20 ruisericordes C 21 non condolent Pbd potius eos Cbd 22 irrident C 23 me] mei S 24 et] atque S 25 me S 26 recedent G seruum meum uocaui, et non respondit: aut corpus aut eos qui ei ad mala seruiebant. os meum deprecabatur, et rogabam uxorem meam: tamquam dicens: quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me? id est cupiens ut ei consentiat. inuocabam blandiens filios uteri mei: quos genuerat persuadens eis spem saeculi. et quos dilexeram, consurrexerunt in me: in illa uita. in cute computruerunt carnes meae: amore eorum, quae forinsecus sentiuntur, computruerunt interiora mea. nam utique leue est, si ad litteram accipiamus, tamquam scabiem habuerit. et ossa mea in dentibus meis sunt: firmitas et fortitudo mea in uerbis est, non in factis. miseremini mei, miseremini mei, o amici: angelos uidetur postulare, ut pro eo deprecentur, aut certe sanctos, ut pro paenitente orent. manus enim domini est quae tetigit me: manu domini se tactum dicit, ut doleret uulnus suum, quod sine sensu ei fuit. quare me persequimini sicut et dominus? detestamini et horretis sicut dominus; uel obiurgatis, cum iam confitear. de carnibus meis non satiamini? non gaudetis, si carnaliter uiuam. stilo ferreo et plumbo? ut quemadmodum cedit plumbum stilo ferreo, sic cedant sermonibus meis corda hominum. aut in testimonium in petris sculpantur? ut illi ea discant, qui firmi sunt ad euangelizandum. scio enim quia aeternus est qui me resoluturus est: quia potest me reparare. quorum ego mihi conscius sum: quia merui illa. quae oculus meus uidit et non alius: hoc est: nemo scit quid agatur in homine nisi 1 Iob 19, 16 2 Iob 19, 16. 17 3 Ps. 41, 12 5 Iob 19, 17 6 Iob 19, 19 7 Iob 19, 20 10 Iob 19, 20 12 Iob 19, 21 14 Iob 19. 21 17 lob 19, 22 19 lob 19, 22 20 lob 19, 24 22 lob 19, 24 24 lob 19, 25 25 lob 19, 27 26 lob 19, 27 27 I Cor. 2, 11 1 nonf ipse non S 2 deprecabar TPCb 5 inuocaui bd blandiens om. G 6 genueram b eis] illis G 7 uita illa C 12 raeij mihi Hier 13 mei om. TGC 15 qui S 16 ei om. G eius b 18 horretis] obretis C 19 sotiamini S 20 in SHier: om. GTPCbd et] uel G in plumbo S 25 conscias] confisus C spiritus qui in ipso est. et omnia mihi consummata sunt in sinu: in interioribus ubi nemo uidet, id est in conscientia. quodsi et dixeritis: quid dicemus contra eum? secundum quod dictum est etiam spiritalibus: intendens te ipsum, ne et tu tenteris. et radicem sermonis inueniemus in eo? ut de ipsius eum conuincamus. ira enim super iniquos ueniet: qui se extollunt super peccatores et putant se tales esse non posse, ipsos dicit iniquos. Verba Sophar Minaei. non enim intellegitis magis quam ego: ad alios se conuertit, qui cum eo lob consolabantur. eruditionem confusionis meae audiam: oblique uult, ut lob audiat eruditionem confusionis suae; tunc enim potest etiam spiritum sapientiae consequi. haec autem locutio sollemnis est, cum dicimus: "bonum est mihi ut caueam, nam male mihi erit", cum uolumus, ut alius caueat. numquid haec nosti a saeculis? ex quo sunt saecula, scis haec. et haec putat quod lob ignorat tamquam inpius. oculus uidebit et non adiciet: non enim uidebitur. filios eius disperdat inpius: siue imitatores eius siue seductos ab eo diabolus. et manus eius succendantur doloribus: operibus eius crucientur. ossa eius repleta sunt iuuentute eius: superbit de firmitate sua. abscondet eam sub lingua sua: non illam demonstrabit tamquam dolosus, ut tacite illa utatur. 1 Iob 19, 27 3 Iob 19, 28 4 Gal. 6, 1 5 Iob 19, 28 6 Iob 19, 29 10 Iob 20, 2 12 Iob 20, 3 16 Iob 20, 4 18 Iob 20, 9 19 Iob 20. 10 21 lob 20, 10 22 lob 20, 11 23 lob 20, 12 1 consumpta GPCb consumata S 2 sinum GTPCb id est om. d 3 quod etsi Hier dicimus GTCS 4 etiam] in C 6 inueniinas C ipsis b 7 iniquos] inimicos C 10 Minaei om. b nec Hier 13 ut om. G suae confusionis P 14 potes G 15 solennis G 16 malum b erit mihi PC erit si non caueam P 17 haec] et S nostis b saecularia G scis haec] sic est GTPCb 18 hoc b ignoret Pbd 19 disperdant infimi S 20 eius om. C diabolus om. Pd 21 suceidantur S 22 crucietur GT impleta TPCbd 23 infirmitate G abscondit S ea G linguam suaM S 24 demonstrauit GTPC parcet ei et non relinquet eam: amans eam et nolens ea carere non eam persequitur, aut: parcet ei dominus et hac inpunitate non eam relinquet. et tenebit eam in medio gutture suo: tamquam quod eum delectat. et non poterit subuenire sibi: non ideo se liberabit. fel aspidis in uentre eius: in interioribus, in occultis habens nocendi malitiam. diuitiae inique congregatae euomentur: cum tormento interiorum et pressura cordis. de domo eius protrahet eum angelus: quandocumque manifestabuntur occulta eius per tribulationes. et furorem draconum fulgebit: ut ille qui primo occultus fuit, tribulationibus proditus, furorem draconum fulgeat iam palam. interficiat illum lingua colubri: seducat eum diabolus. et non uideat mulcram pecorum: fructus ouium, id est iustitiae opera non faciat, ut se inde intellegat posse redimi. neque pabula mellis et butyri: opera bona cum caritate et hilaritate cordis et largitate praebentis; butyrum enim lac pingue est. in uanum et frustra laborauit: quia non intellegit haec de his operanda, quae ad misericordiam pertinent. unde et dominus butyrum et mel dicitur manducare, quia haec illi in humilibus eius praebentur. quae erunt ut durum quid, quod mandi non potest nec glutiri: durum nescio quid id est, iniquitas uel superbia. in desiderio suo non saluabitur: quia 1 Iob 20, 13 3 lob 20, 13 4 Iob 20, 14 5 Iob 20, 14 7 lob 20, 15 8 lob 20, 15 10 lob 20, 16 12 lob 20, 16 13 lob 20, 17 15 Iob 20, 17 17 Iob 20, 18 19 cf. Es. 7, 15 21 Iob 20, 18 23 Iob 20, 20 1 pr . ea G 2 persequetur d percit b 3 medio om. S 4 eum] cum C poteritis S 5 liberauit G 6 uentre eius] uentum est eius C 7 diuitia S congregate inique 8 uomentur GP 8 protrahit GTPCb 10 furore Gbd draconem S fulgebit] mulgebit SHier 11 furore Gbd 12 illum] eum P 13 mulchra GPC mulcra T mul S 14 ouium] operum G faciet G 15 id se G inde se P inde om. G 16 butti C 21 erunt: egerunt GTPCbd egeruntur Hier 22 gluti S id om. TPCbd post est addunt puto bd iniquitatem G 23 superbiam G iniqua desiderauit. non erunt reliquiae de cibis eius: transeunt cupiditates eius. cum putauerit se repletum esse, coartabitur: non tam satietas est de plenitudine cupiditatum quam pressura. si quo modo inpleat uentrem suum: talis necessitas ei ueniet, ut dubitet utrum inpleat uentrem suum, cum utique ista ideo quaerantur, ut pellatur necessitas. hoc autem dixit, quia tanto plus cupit, quanto plus habuerit. et emittet super eum furorem iracundiae: quia non uidit facere opera bona. uulneret eum sagitta aerea: perpetua. pertranseat corpus eius iaculum: penetret eum tentatio, ut et de his quae sperat et de his quae relinquit uulneretur, tamquam a pectore per tergum traiectus. fulgura in tabernaculis eius: terrores repentini in cogitationibus eius. laedat aduena domum eius: diabolus, qui aduenticius est ad tentandum; si quidem habeat homo etiam proprias tentationes. et detegat caelum iniquitates eius: caeleste iudicium. et possessio bonorum eius ab episcopo: haec illi largietur deus. Verba Iob. et non sit mihi a uobis haec consolatio: qua putatis bonis temporalibus gaudendum, cum communia sint piis et inpiis, et, si quando quis iniquus esset, hinc in eum uindicari, cum Iob dicat usque ad sepulcrum permanere ista bona inpiis et non in eos per ea uindicari. quid enim? numquid humana est castigatio mea? a deo mihi est castigatio. itaque et ipse potest consolari, non uos. aut quare non irascar? nolite ergo me ita consolari, 1 lob 20, 21 2 lob 20, 22 4 lob 20. 23 8 lob 20, 23 9 lob 20, 24 10 lob 20, 25 13 lob 20. 25 14 Iob 20, 26 16 Iob 20, 27 17 Iob 20, 29 19 Iob 21, 2 24 Iob 21, 4 26 lob 21, 4 2 transierunt bd cupitates T 3 taili G 4 inpleuit GTP 5 eueniet G 8 et om. Hier mittet S iracundia S 9 uidit eum P bona opera C uulnerat GP 12 uulnerentur G a om. G 13 habitaculis SHier 14 letat S 15 homo habeat P habebat b 16 etiam om. P detecat S 18 eius om . S episcopo] ipso b 21 sunt C 23 bona ista Cbd 24 qui S 25 est mihi d 26 ita me C nam inpiorum utique felicitatem uideo. respicite ad me et admiramini: tamquam inania dicentem. si enim recorder, perturbor: indignitates humanae uitae rediens ad affectum praeteritum ab isto, in quo nunc est, confitetur. et tenentur carnes meae doloribus: carnaliter doleo. quare inpii uiuunt? quaerit ab eis causam, quia dicebant hic in inpiis uindicari. et permanent sicut uetustate oues eorum: quo modo possunt uetustate perseuerare? non enim semper erunt. erant autem in manibus eorum bona: non tulit eis bona ipsa, cum haec dicerent. immo uero, inpiorum lucerna extinguetur: claritas temporalis, etiamsi non sicut isti intellegebant. deficiant filii eius bona eius: bona quae eis persuasit, temporalia scilicet, aut antichristi aut diaboli. uideant oculi eius necem suam: significat et hanc prosperitatem ignorari ab his qui hac gaudent; in futuro autem ad sensum etiam inpiorum perducetur. quia nulla uoluntas eius in domo sua post eum: quia in conscientia sua dominum non consecuti sunt in tribulationibus. licet numerus mensium eius dimidiatus sit: quamuis praesentem coluerit deum, tamen quia non et futura sperauit, quod est plenus mensium numerus. ipse enim homicidia iudicat? quia inpii cum persuaserint inpietatem per dilectionem carnalium inpietatum, futuro saeculo utique occidunt. non tamen talia homicidia iudicant homines, sed solus deus. hic 1 Iob 21, 5 2 Iob 21, 6 4 Iob 21, 6 5 Iob 21, 7 7 Iob 21, 11 9 lob 21, 16 10 Iob 21, 17 12 Iob 21, 19 14 Iob 21, 20 16 Iob 21, 21 18 Iob 21, 21 21 lob 21, 22 24 Iob 21, 23 2 recordes G recordor TPCSbHier 3 indignitate C in dignitates b t 4 perterritum GPCb isto] eo b cfl confitetur b 5 doleam G 6 dicebat G impios bd 7 fetuste S uetustae Hier 9 autem] enim S non-bona om. C 10 lucerna impiorum SHier 11 extinguitur S 12 filios S 13 persuasit] per sustena sit G 14 significat quia G et hanc] et in hac G 15 prosperitate G ignorare G 16 perduceretur G 19 mensuum S deum ante praesentem legitur in Tb 20 et om. TCb 21 enim] etiam Hier homicidas Hier 22 cum om. G persuaserit C 23 futuri saeculi G morietur in robore simplicitatis suae: uidetur exsequi occulta homicidia, commemorans largum unum et alium auarum, quia homines abundantes et largi putantur et boni. intestina eius plena sunt adipe: habet laetitiam. et medulla eorum diffunditur: intestinorum, quia non tenet intra se bona sua, sed inpendit illa uel in se uel in aliis. itaque scio uos audacter mihi insistere: non enim considerate dicitis. quia dicitis: ubi est domus principis? uel inpiorum uel superbi; quia putabant hic eis auferri bona, cum plerique etiam pleni his uitam finierint per ea puniendi. et ubi est uelamen in tabernaculis inpiorum? honor. interrogate eos qui transeunt per uiam: qui non delectantur uia, sed transeunt per eam. et signa eorum non ignorabitis: uel inpiorum quae dant transeuntes, dicentes quid eis futurum sit, uel a quibus cognoscantur inpii. quis adnuntiabit coram eo uiam eius? coram inpio uiam suam nemo nisi dominus adnuntiat fiducialiter, quia ipse ei respondet. et tamen "et ipse- dominus in sepulcrum deductus est:" ita merces pietatis non hic speranda est. et super aceruum uigilauit: ante enim ipse resurrexit, quam aceruus resurgeret resurgentium. dulces fuerunt ei lapides torrentis: quos saeculum non subuertit, id est discipulos suos. et post eum omnis homo sequitur et ante eum innumerabiles. aut:. post eum omnis homo, id est unus homo, et ante eum innumerabiles» qui nunc in numero hominum deputati sunt, aut: post eum 4 Iob 21, 24 Iob 21, 24 7 Iob 21, 27 8 Iob 21, 28 11 Iob 21, 28 12 lob 21, 29 13 lob 21, 29 16 lob 21, 31 18 lob 21, 32 20 Iob 21, 32 21 Iob 21, 33 23 Iob 21, 33 1 rupore S 6 impedit C 7 insistere mihi S 10 plenis G his om. TCb finierunt GCb 11 in om. S 13 uia] uiam G 14 quae dantj quedam C 15 ei Td cognoscuntur b 18 et alt. om. GC 19 sepulcra SHier hic non C 20 separanda C aceruo S 21 dulcis S 22 ei fuerunt Hier ei] et S labilli S lapilli Hier torrentes S 24 postj per G 25 id-homo om. G et] ut G innumerabilis S 26 deputandi GP post] per G turba credentium et ante eum patriarchae et prophetae. quomodo ergo consolamini me inaniter? praesentia bona uel mala suadentes.