<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa001a.opp-lat1"><div n="10" subtype="chapter" type="textpart"><p>Proferam contra me sermones: haec confitentis <lb/>
            sunt. et dicam ad dominum: noli me docere inpium <lb/>
            esse: noli me tentare ultra quam possum ferre nec mihi <lb/>
            sinas accidere, quibus mihi inpietas persuadeatur. aut bonum <lb/>
            est tibi, si inique egero? non est autem tibi bonum, si <lb n="10"/>
            inique egero; non ergo iniuste ita me constituisti. quia <lb/>
            despicis opus quod manus tuae fecerunt? si quod <lb/>
            despicis opus manuum tuarum. ad consilium inpiorum <lb/>
            animaduertisti? sed non eius inpietatis quae hominibus <lb/>
            adparet. et: ad consilium inpiorum animaduertisti? <lb n="15"/>
            non quia placet illi ut inique agant. aut sicut homo <lb/>
            perspicit, perspicis? quia utique non sicut homo perspicis: <lb/>
            ideo in consilium inpiorum animaduertisti; est enim <lb/>
            inpietas quam tu solus uides et ab hominibus non uidetur. <lb/>
            aut humana est uita tua? id est breuis, ut non possis <lb n="20"/>
            de perpetuitate iudicare. et peccata mea inuestigasti: <lb/>
            non enim latere te potuerunt quae latent homines. scis enim <lb/>
            me nihil inpie fecisse: nam quantum ad homines nihil <lb/>
            inpie feci. sed quis est qui de manibus tuis eripiat? <lb/>
            iudicantis. sicut deus iudicas, cum uides etiam eas inpietates <lb n="25"/>
            quas homo non uidet. postea uero mutatus percussisti <lb/>
            me: se scilicet mutato, non deo, quia mutatus homo mutatum

<note type="footnote"> 1 cf. Ioh. 5, 22 Iob 9. 33 4 Iob 9, 35 6 Iob 10, 1 7 Iob <lb/>
            10, 2 9 Iob 10. 3 11. 13 Iob 10, 3 16 Iob 10. 4 20 lob 10, 5 <lb/>
            21 Iob 10, 6 22 Iob 10, 7 24 Iob 10, 7 26 Iob 10, 8 </note>

<note type="footnote"> 2 et qui audiret <hi rend="italic">sequitur post</hi> utrumque <hi rend="italic">in C</hi> utrunque <hi rend="italic">G</hi> 4 non <lb/>
            enim <hi rend="italic">incipit cap. X</hi> in <hi rend="italic">b</hi> nunc sum <hi rend="italic">SHier</hi> 9 persuadetur <hi rend="italic">C</hi> 11 me <lb/>
            ita <hi rend="italic">PCbd</hi> quia-fecerunt <hi rend="italic">om. C</hi> 12 si] sed <hi rend="italic">P</hi> 14 sed-auimaduertisti <lb/>
            <hi rend="italic">om. C</hi> -16 placent <hi rend="italic">Cb</hi> ut] aut <hi rend="italic">C</hi> agat <hi rend="italic">G</hi> 17 perspicit <lb/>
            -homo <hi rend="italic">om. C</hi> perapicit] respiciat S 18 consilio <hi rend="italic">Cbd</hi> est <hi rend="italic">om. C</hi> <lb/>
            22 te latere <hi rend="italic">b</hi> 23 iinpium <hi rend="italic">G</hi> impii <hi rend="italic">Hier</hi> 24 eripiatur <hi rend="italic">b</hi> </note>

<note type="footnote"> 34* </note><lb/>
             
<pb n="532"/>
            deum sentit, ut per tenebrarum diuturnitatem mutati oculi <lb/>
            mutatum solem sentiunt. memor esto quia de luto finxisti <lb/>
            me: tua ergo misericordia indigeo. in terram me <lb/>
            iterum conuertes: morte, quae est poena peccati. nonne <lb/>
            tamquam lac mulsisti me? quia etiam [iam] mortalibus<lb n="5"/>
            praebuit misericordiam, cum homines de hominibus informi <lb/>
            primordio formauit. haec ergo cum in te sint, scio quia <lb/>
            omnia potes: quia tantae bonitatis sunt, ut carnalem quoque <lb/>
            substantiam operentur. quodsi et peccauero, custodies <lb/>
            me: aut ut non me perdas aut ne lateat peccatum<lb n="10"/>
            meum. et si iustus fuero, non possum respirare: in <lb/>
            conspectu hominum; nam tu uides peccata quae homines <lb/>
            latent. plenus enim sum opprobrio: in conspectu tuo. et <lb/>
            capior sicut leo ad occisionem: est superbiae peccatum <lb/>
            quod homines latet, quando etiam in factis laudabilibus possit<lb n="15"/>
            obrepere. iterum autem commutatus saeuissime crucias <lb/>
            me: post poenam peccati, qua mortalis factus est homo. <lb/>
            secundum has dicit tribulationes, quas in hac uita homines <lb/>
            patiuntur, quia repente pleraeque accidunt tribulationes, quae <lb/>
            turbant quietem ipsius uitae mortalis, cum in salute est uel<lb n="20"/>
            securitate rerum quamuis temporalium, quam misericordiae <lb/>
            dei deputauit. instaurans in me tormenta mea: quia iam <lb/>
            ipsa mortalitas tormentum est, de qua tribulationes aliae fiunt. <lb/>
            quare ergo de uentre eduxisti me? de obscuritate ad <lb/>
            notitiam, quae sola maioris miseriae est materia, cum subuertitur;<lb n="25"/>
            hanc generationem etiam superius commemorauit. <lb/>
            et essem tamquam non fuissem? penitus ignotus. unde

<note type="footnote"> 2 Iob 10, 9 3 Tob 10, 9 4 Iob 10, 10 7 Iob 10, 18 9 Iob <lb/>
            10, 14 11 lob 10, 15 13 Iob 10, 15 Iob 10, 16 16 Iob 10, 16 <lb/>
            22 Iob 10, 17 24 Iob 10, 18 27 Iob 10, 19 </note>

<note type="footnote"> 2 quod <hi rend="italic">Hier</hi> 3 et in <hi rend="italic">S</hi> terra <hi rend="italic">GPC</hi> iterum me <hi rend="italic">Hier</hi> me <lb/>
            <hi rend="italic">om. S</hi> 4 conuertis <hi rend="italic">S</hi> poena est <hi rend="italic">d</hi> 5 iam <hi rend="italic">inclusi</hi> 9 quia <hi rend="italic">b</hi> si <lb/>
            <hi rend="italic">om. P et si G custodias S 10 me non Cbd 11 si om. G</hi> <lb/>
            iniustus <hi rend="italic">S</hi> 12 hominibus <hi rend="italic">fin. G</hi> 16 obripere <hi rend="italic">G</hi> 20 quietem] qui etift <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            21 in securitate <hi rend="italic">bd</hi> 22 putauit <hi rend="italic">C</hi> instauras <hi rend="italic">bHier</hi> 24 oscuritate <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            26 etiam <hi rend="italic">om. C</hi> superius etiam <hi rend="italic">bd</hi> </note><lb/>
             
<pb n="533"/>
            est: uocat ea quae non sunt tamquam quae sunt, id <lb/>
            est secundum ignobilitatem. aut numquid non est tempus <lb/>
            paruum uitae meae? non enim propter longitudinem uitae <lb/>
            meae mortuus non sum, cum utique paruum sit quod uiuo. <lb/>
            patere me, donec requiescam pusillum: post misericordiam <lb n="5"/>
            qua de limo fecisti me et mutatum mortalitate percussisti <lb/>
            me et ipsa mortalitate consolatus es me, deinde <lb/>
            . exercuisti me tribulationibus. patere ergo me, ut requiescam <lb/>
            in te, antequam eam in poenas unde reuerti non licet; <lb/>
            ab his enim, quas supra commemorauit, licet reuerti, si se <lb n="10"/>
            homo ad deum conuerterit. uult autem requiescere, antequam <lb/>
            eat in poenas aeternas, ad hoc utique, ut non eat. quemadmodum <lb/>
            si dicamus alicui: corrige te, antequam damneris; <lb/>
            non enim cum se correxerit, damnabitur. ubi non est lux <lb/>
            nec est uidere uitam hominum: illa est enim uita hominum, <lb n="15"/>
            ubi est lumen uerum, quod inluminat omnem hominem. <lb/>
            alia est terra uiuentium, alia terra morientium. 
</p></div><div n="11" subtype="chapter" type="textpart"><p>Sophar Minaei uerba. aut numquid eloquens <lb/>
            uidebitur iustus esse? putat enim Iob uerbis magis <lb/>
            quam operibus abundare. beatus natus homo breuis <lb n="20"/>
            uitae: sententiam suam illi replicat, quam uult intellegi <lb/>
            loquaciter dictam et inaniter. cum nemo sit qui contradicat <lb/>
            tibi: quia quando dicebat, nemo ei contradixit. sed <lb/>
            quomodo dominus\'loquatur ad te? ea loquere potius, <lb/>
            quibus misereatur tui deus. quia duplex erit super te: <lb n="25"/>
            corripiendo et consolando. et tunc scies quia digne

<note type="footnote"> 1 Rom. 4, 17 2 Iob 10, 20 5 Iob 10, 20 9 Iob 10. 21 <lb/>
            14 Iob 10. 21 16 Ioh. 1, 9 18 Iob 11, 2 20 Iob 11, 3 22 Iob <lb/>
            11, 3 23 Iob 11, 5 25. 26 lob. 11, 6 </note>

<note type="footnote"> 2 paruum tempus S 8 parum <hi rend="italic">T</hi> 5 donec] ut <hi rend="italic">SCHier</hi> 6 mutatum <lb/>
            <hi rend="italic">om. C</hi> 9 in poenas <hi rend="italic">om. SHier</hi> reuerti non licet] non reuertar <hi rend="italic">SHier</hi> <lb/>
            10 enim <hi rend="italic">om. C</hi> commeranit <hi rend="italic">G</hi> 14 cum] si <hi rend="italic">G</hi> 15 uita <hi rend="italic">GCS</hi> <lb/>
            enim est <hi rend="italic">C</hi> 18 Verba Sophar Minaei <hi rend="italic">d</hi> Minaei] naamathite <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            uidebitur eloquens <hi rend="italic">bd</hi> 19 putant <hi rend="italic">C</hi> 20 beatos natos homines <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            homo natus homo <hi rend="italic">Hier</hi> 21 illis <hi rend="italic">GPC</hi> 23 ei] et <hi rend="italic">C</hi> </note><lb/>
             
<pb n="534"/>
            reddita sunt tibi a domino pro eis quae peccasti: <lb/>
            post correctionem sequente inluminatione. aut uestigium <lb/>
            domini inuenies? ut uelis deum reprehendere. sublime <lb/>
            est caelum, et quid facies? ut inuenias sacramenta caeli; <lb/>
            non enim debes eum reprehendere, cuius opera non comprehendis.<lb n="5"/>
            quis dicet illi: quid fecisti? et hoc enim <lb/>
            recte erit factum, si deus hoc fecerit, quia facere aliquid ille <lb/>
            nisi recte non potest. ipse enim nouit opera hominum <lb/>
            iniquorum: non iniqui operis est. unde uult intellegi quia <lb/>
            stulte hic, quem iniquum putat, reprehenderit deum; sic enim<lb n="10"/>
            eum loqui existimauit. homo uero aliter nutat sermonibus: <lb/>
            modo illi placet deus, modo illi displicet, cum apud <lb/>
            deum sit firmitas. et uir natus mulieris tamquam <lb/>
            onager erit in deserto: cupiditate libertatis inpatiens <lb/>
            dominatoris atque domitoris. et extendens ad eum manus<lb n="15"/>
            tuas: ut acceptet opera tua. si iniquum quid est in <lb/>
            manu tua: ipsa duo repetiuit, sed ordine mutato. et iniquitas <lb/>
            in domo tua non maneat: hoc dixit cor. sic <lb/>
            enim fulgebit facies tua tamquam aqua pura: conscientia. <lb/>
            tamquam fluctum qui non praeterit, et non<lb n="20"/>
            terreris: nisi omnes tangat in hac uita. et oratio tua <lb/>
            tamquam lucifer erit: ante inluminationem praeibit; quasi <lb/>
            et ista ad prophetiam sanctae ciuitatis uel ad populum dei <lb/>
            pertinentia audita uel reuelata dicuntur, sicut a superioribus

<note type="footnote"> 2 Iob 11, 7 3 Iob 11, 8 6 Iob 11, 10 8 Iob 11, 11 . 11 lob <lb/>
            11, 12 13 Iob 11, 12 15 Iob 11, 13 16 Iob 11. 14 17 Iob <lb/>
            11, 14 18 Iob 11. 15 20 Iob 11, 16 21 Iob 11, 17 </note>

<note type="footnote"> 1 sint <hi rend="italic">TCbd</hi> deo <hi rend="italic">Hier</hi> pro eis <hi rend="italic">om. TPCbd</hi> 2 sequentem inluminationem <lb/>
            <hi rend="italic">G</hi> 3 dei <hi rend="italic">TCb</hi> sublimior <hi rend="italic">Hier</hi> 4 caelo <hi rend="italic">Hier</hi> 6 dicis <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            enim <hi rend="italic">om. G</hi> 8 non <hi rend="italic">om. GT</hi> hominum <hi rend="italic">om. S</hi> 9 operas <hi rend="italic">G</hi> 10 eum <lb/>
            enim <hi rend="italic">G</hi> 11 uero] enim nero <hi rend="italic">G om. Hier</hi> intrat <hi rend="italic">C</hi> 15 extendis <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            extendes <hi rend="italic">Hier</hi> 16 acciperet <hi rend="italic">b</hi> 17 tua] tua est <hi rend="italic">Cb</hi> 19 facies] <lb/>
            manus <hi rend="italic">C</hi> tamquam] sicut <hi rend="italic">C</hi> 20 fluctus <hi rend="italic">Tb</hi> non <hi rend="italic">post</hi> qui om. <hi rend="italic">SHier</hi> <lb/>
            21 terreberis <hi rend="italic">SHier</hi> tangant <hi rend="italic">C</hi> 23 ciuitatis] trinitatis <hi rend="italic">C</hi> 24 pertinacia <lb/>
            P </note><lb/>
             
<pb n="535"/>
            eius amicis dicta sunt. et rogabunt faciem tuam multi: <lb/>
            omnia ista de ecclesia. 
</p></div><div n="12" subtype="chapter" type="textpart"><p>Verba Iob. sed iustus uir et sine crimine uenit <lb/>
            in derisum: de domino intellegendus est. sensus: non ergo <lb/>
            mirum, si et ego uobis in derisum ueni. et domus eius <lb n="5"/>
            ut deuastaretur ab iniquis: ecclesia a persecutoribus. <lb/>
            immo uero nullus confidat, cum sit nequam, se <lb/>
            inpunitum futurum: quia iudicium a domo dei. <lb/>
            tamquam inquisitio in eos non sit futura: non confidant. <lb/>
            sed tamen interroga quadrupedia, si tibi <lb n="10"/>
            respondeant: ideo recte inquirit iniquos, quia ex operibus <lb/>
            potuerunt agnoscere creatorem et colere debuerunt; non enim <lb/>
            creaturarum responsione doceri debuerant, cum acceperint <lb/>
            rationem, qua ista cognoscerent. si non in manu eius est <lb/>
             anima omnium uiuentium: hinc ergo scitur, quia ipse <lb n="15"/>
            omnia creauit, quia in manu eius anima omnium uiuentium. <lb/>
            et spiritus omnis carnis hominis: omnis carnis <lb/>
            humanae, id est rationalis animae. auris enim sermones <lb/>
            diiudicat: quemadmodum sensus sensibilia diiudicat, ita <lb/>
             spiritalia spiritus, qui debuit cognoscere, quoniam in manu <lb n="20"/>
            domini est, opera domini. in multo tempore sapientia <lb/>
            est: non utique in multo tempore, sed apud dominum, a quo <lb/>
            petenda est. si destruxerit, quis aedificabit? propter <lb/>
            uirtutem destruxerit et propter sapientiam concluserit, ut ad <lb/>
             eam non perueniat. si prohibuerit aquam, siccabit <lb n="25"/>
            terram: sapientiam ipsam, terram uero hominem. quodsi

<note type="footnote"> 1 Iob 11, 19 3 Iob 12, 4 5 Iob 12, 6 7 Iob 12, 6 8 cf. <lb/>
            I Petr. 4, 17 9 Iob 12, 6 10 Iob 12, 7 14 Iob 12, 10 17 Iob <lb/>
            12, 10 18 Iob 12, 11 21 lob 12, 12 23 Iob 12, 14 25 Iob 12, 15 <lb/>
            26 lob 12, 15 </note>

<note type="footnote"> 1 amicis eius <hi rend="italic">TPCbd</hi> 6 ut] non <hi rend="italic">C</hi> iniquissimo S 7 immo <lb/>
            <hi rend="italic">om. S</hi> uiro S 11 responderint <hi rend="italic">SHier</hi> 12 cognoscere <hi rend="italic">bd</hi> 13 non <lb/>
            debuerant <hi rend="italic">TPC</hi> 14 eius <hi rend="italic">om. TC</hi> 15 hic <hi rend="italic">G</hi> 16 anima omnium <lb/>
            uiuentium in manu eius <hi rend="italic">Cbd</hi> 18 <hi rend="italic">aures S</hi> sermonis S 20 que <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            22 deum <hi rend="italic">C</hi> 23 destruxerit <hi rend="italic">om. C</hi> 24 cluserit <hi rend="italic">G</hi> clauserit <hi rend="italic">bd</hi> 26 quod <lb/>
            etsi b </note><lb/>
             
<pb n="536"/>
            et emiserit, perdet euertens terram: multis enim <lb/>
            sapientibus factis turbabuntur peccatores. qui ducit consultores <lb/>
            captiuos: subiugat enim sibi eos qui se consulunt. <lb/>
            iudices autem terrae in pauorem misit: aut <lb/>
            Iudaeos aut Pilatum aut sensu terreno iudicantes. qui collocat<lb n="5"/>
            reges super sedes: id est apostolos. et circumdedit <lb/>
            balteo lumbos eorum: id est continentia. qui <lb/>
            emittit sacerdotes captiuos: ut ab hominibus ducantur; <lb/>
            et significantur Iudaei. qui permutat labia fidelium: <lb/>
            permutat in bonum, ut non de iustitia sua, sed de gratia<lb n="10"/>
            eius praesumant. et intellegentiam senum cognouit: <lb/>
            cui placet intellegentia senum. unde est: cogniti estis <lb/>
            a deo, cui aduersarium est: non noui uos. et bene coepit <lb/>
            a fide et peruenit ad intellegentiae canos. qui reuelat profunda <lb/>
            de tenebris: aperiendo prophetias. et produxit in<lb n="15"/>
            lucem umbram mortis: id est fecit, ut cognosceretur uita <lb/>
            ista, quia umbra mortis est. decipiens gentes et perdens <lb/>
            eas: putantes quod nocerent ecclesiae dei, cum sibi nocerent, <lb/>
            quod de inpiis intellegendum est. sternens gentes et in <lb/>
            uiam ducens eas: ad humilitatem tamquam illum asinum. <lb n="20"/>
            reconcilians corda principum populi terrae: sibi reconcilians <lb/>
            uel Iudaeos uel reges terrae, qui primo persequebantur ecclesiam. <lb/>
            seduxit autem eos in uiam quam non nouerant: <lb/>
            subruendo legis opera, ut simpliciter intellegerentur; <lb/>
            hinc eis uisus est peccator. quo errore tenebrati sunt<lb n="25"/>
            tamquam ebrius.

<note type="footnote"> 2 Iob 12. 17 4 lob 12, 17 5. 6 Iob 12, 18 7 Iob 12. 19 <lb/>
            9. 11 Iob 12. 20 12 Gal. 4, 9 13 Matth. 25, 12 14 Iob 12, 22 <lb/>
            15 Iob 12, 22 17 Iob 12, 23 19 Iob 12, 23 21 Iob 12, 24 23 Iob <lb/>
            12, 24 25 Iob 12, 25 </note>

<note type="footnote"> 1 et <hi rend="italic">om. Hier</hi> perdedit <hi rend="italic">S</hi> 2 consolatores <hi rend="italic">G</hi> consiliarios <hi rend="italic">Hier</hi> <lb/>
            3 subiungat <hi rend="italic">C</hi> 6 id est <hi rend="italic">om. G</hi> 7 baltheo <hi rend="italic">b</hi> lumbosJ renes <hi rend="italic">Hier <lb/>
            9 perniutat] pGctat C 13 coepit a] accepta G 15 producit G per-</hi> <lb/>
            duxit <hi rend="italic">C</hi> 16 agnosceretur <hi rend="italic">Pb</hi> 18 ecclesiis <hi rend="italic">C</hi> 19 si sternens <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            20 uia deducens <hi rend="italic">Hier</hi> uiam deducens <hi rend="italic">S</hi> 23 eduxit <hi rend="italic">TPb</hi> illos <hi rend="italic">Hier</hi> <lb/>
            uia <hi rend="italic">Hier</hi> 24 intellegeretur <hi rend="italic">TC</hi> 25 et errabant sicut ebrius <hi rend="italic">SHier</hi> </note>
<pb n="537"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>